Quaestiones miscellaneae

Colloquia de antiquitate

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Quaestiones miscellaneae

Emitteby Area Latina on Merc 03 Mart, 2004 11.35

Quaestiones miscellaneae
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 02.12.2003 - 12:43 | |
--------------------------------------------------------------------------------
M. Favonius omnibus litterarum Latinarum amatoribus sal.

Ecce novum thema: „quaestiones miscellaneae“. Quo consilio id propositum sit, facile intellegetis, si cogitaveritis permultas esse res varias, quae quamvis minutissimae videantur atque levissimae, tamen memoratu dignae sint, veluti quaestiones grammaticas, metricas, etymologicas, historicas &c.
Ut initium faciam, hic nuntius erit de quaestione, QUOMODO ROMANI ANTIQUI DIEM LITTERIS ADSCRIPSERINT (litteris liceat uti maiusculis, quo facilius ii, qui nuntium citissime percurrunt, rem, de qua disputatur, perspiciant). Missi enim hoc anno in colloquia nostra nonnulli sunt nuntii adscripto anno ab urbe condita MMDCCLV. Quod mendosum mihi videtur, idque ea de causa:
M. Terentius Varro annorum rationem instituit „ab urbe condita“ (a.u.c.). Quae ratio quomodo in Christianam annorum discriptionem translata sit, apparebit ex hac tabula:
anni ab urbe anni ANTE
condita Christum natum
---------------------------------------------- ----------------
1 753 (1 + 753 = 754)
2 752
245 509
710 44 (710 + 44 = 754)
750 4
751 3
752 2
753 1 (753 + 1 = 754)
----------------------- Anni POST Christum natum
- Non est annus qui dicitur nullus sive zerus.-
---------------------------------------------- ------------------
754 1 (1+ 753 = 754)
755 2
1000 247 (247 + 753 = 1000)
1001 248
1753 1000
2000 1247
2753 2000
2756 2003 (2003 + 753 = 2756)
3000 2247 (2247 + 753 = 3000)
&c. &c.
---------------------------------------------- -------------------
Apparet ergo annum p.Chr.n. MMIII esse annum a.u.c. MMDCCLVI. Quicumque rebus mathematicis delectatur, is facillime rationem perspiciet: Ceterum antiqui Romani diem litteris adscribebant hoc modo: „Kal. Inanuariis M. Messalla, M. Pisone coss.“ (Cic. Att. 1, 12, 4), neque enim erat usitatum „Kal. Ianuariis anno a.u.c DCXCIII“. Qui modus ab humanistis in usum receptus esse dicitur.
Valete. IV Non. Dec. anno a.u.c. MMDCCLVI.



RE: Quaestiones miscellaneae
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 02.12.2003 - 12:47 | 1 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Marcus Favonius Herberto ceterisque Batavis sal.

In Germania hoc tempore diversa crustulorum genera coqui solent. ex quibus unum appellatur „SPEKULATIUS“, quod vocabulum, quamvis Latine sonet, in Batavia ortum esse dicitur (Duden, orthographia Germanica, ed. XXIIa, Manhemii, a. MM). equidem plane nescio, quod
Area Latina
 
Nuntii: 106
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 20.14

De Sarmatia

Emitteby Marcus Favonius on Iov 03 Iun, 2004 20.52

M. Favonius Cantilenae sal.

Gratam nobis et exoptatam te in colloquia nostra venisse scito. :)

Indice utentium inspecto cum in Sarmatia te vivere cognossem, in memoriam revocavi, quid Pomponius Mela orbis terrarum descriptor de Sarmatia planissime exposuisset (de chorographia 3, 33-35):

„Sarmatia intus quam ad mare latior, ab his, quae secuntur, Vistula amne discreta, qua retro abit usque ad Histrum flumen inmittitur. Gens habitu armisque Parthicae proxima, verum ut caeli asperioris, ita ingenii. Non se urbibus tenent et ne statis quidem sedibus. Ut invitavere pabula, ut cedens ut sequens hostis exegit, ita res opesque secum trahens semper castra habitant; bellatrix, libera, indomita, et usque eo immanis atque atrox, ut feminae etiam cum viris bella ineant, atque ut habiles sint, natis statim dextra aduritur mamma, inde expedita in ictus manus quae exeritur, virile fit pectus. arcus tendere, equitare, venari, puellaria pensa sunt, ferire hostem adultarum stipendium est, adeo ut non percussisse pro flagitio habeatur, sitque eis poenae virginitas.“

Sarmatiam praesentem ab illa vetere plurimum differre suspicor... :lol:

Vale.

iii Non. Iun.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Iov 19 Aug, 2004 22.10

Iulia sodalibus sal.

Quaestiunculam habeo: Si quis Roterodamus nomine Geert Geerts ac vivens saeculo sedecimo forte doctissimus est in rebus antiquis, unde veniat ei idea sese nominare Erasmum, quod nomen mea opinione cum nomine suo proprio nihil neque sonitu neque significatione commune habet? Significatne aliquid? In lexico quidem nihil inveni. :?

Valetote.

Gottingae, a. d. XIV Kal. Sep.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

De Desiderio Erasmo Roterodamo

Emitteby Marcus Favonius on Ven 20 Aug, 2004 0.46

M. Favonius sodalibus, imprimis Iuliae s.

Quod ad nomen Erasmi attinet, Iohannis Huizingae a me consultus est liber, qui inscribitur „Erasmus. Eine Biographie“ (ISBN 3-499-13181-1, Reinbek 1993). Huizinga haec fere scribit (p. 13):

Puero baptismum percipienti nomen Christianum impositum esse Erasmi. (Non esse causam certam, cur eius nomen dicatur fuisse „Geert Geertsz“.) Sanctum Erasmum, unum ex quattuordecim qui dicuntur auxiliatoribus, imprimis saeculo quinto decimo maxima fuisse auctoritate; imperitos enim illius temporis homines Erasmi intercessione congeri divitias credidisse. Erasmum primum scripsisse „Herasmus“, deinde, cum linguae Graecae diligentius studuisset, „Erasmus“; postea eum paenituisse, quod nomen „Erasmus“ non simul commutavisset cum nomine vere Graeco „Erasmius“ (εράσμιος, id est suavis sive iucundus). Anno 1496 sibi ipsum dedisse nomen Desiderii. Anno 1506 plenum eius nomen apparuisse „Desiderius Erasmus Roteródamus“.

Hactenus Huizinga. Cui vestrum plura nota sunt? :roll:

Valete.

XIII Kal. Sept.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Sat 21 Aug, 2004 21.08

Iulia omnibus, imprimis Marco Favonio s.

Gratias ago tibi, mi Marce. Sed numquam audivi nomen Erasmi nisi cum de humanista locutus sit, et omnio ignoro sanctum. Potesne aliquid mihi dicere de eo, quid fecerit, ut tanta fuerit auctoritate?

Vale.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

De S. Erasmo...

Emitteby Marcus Favonius on Sol 22 Aug, 2004 11.50

M. Favonius sodalibus, imprimis Iuliae s.p.d.

De Sancto Erasmo:

Episcopus erat Antiochiae. Imperatore Diocletiano pro fide Christiana vitam Formiis profudisse dicitur anno CCCIII. Clarissima eius est imago, quam Matthias Grünewald pinxit anno MDXX vel MDXXV. Quae tabula picta nostris temporibus considerari potest Monaci in Pinacotheca Vetere.

Erasmus saeculo XIV numero Quattuordecim Auxiliatorum insertus est. Praeses colitur restionum et tornatorum; fama enim est intestina – horribile dictu - machina quadam crudeliter ex Erasmi corpore extorta esse. In Gallia, Lusitania Hispaniaque praeses quoque est nautarum. Praeterea Erasmus eos homines adiuvare putatur, qui dolore stomachi vexantur, quorum mulieres puerperio cubant, quorum pecudes morbis periculosissimis afficiuntur.

Quod ad has res attinet, auxilio tibi erit „Lexicon iconographiae Christianae“ (volumina VIII, Romae, Friburgi, Basileae, Vindobonae, a. MCMXCIV, ISBN 3-451-22568-9).

Valete.
:)
XI Kal. Sept.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Sol 22 Aug, 2004 22.45

Iulia cum omnibus tum Marco s. p. d.

Gratias ago tibi, Marce, pro responsis tuis, quibus certior facta sum de ambobus Erasmis. :D

Vale quam optime.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Iulia on Sol 13 Feb, 2005 21.28

Iulia sodalibus sal.

Universitate, si tempus datur, plerumque legitur "9 h c.t." vel simile - saltem in Germania. Id "cum tempore" (id est quindecim minutos post tempus indicatum, ergo 9:15) et "sine tempore" unde veniunt?

Valete.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 24 Feb, 2005 19.45

Mercurius sodalibus s. d.

Interrogare a vobis velim, num noveritis expressionem "ad monitum alicuius"; exempli gratia "haec sunt addenda, ad monitum redactoris", id est: haec sunt addenda, quod ut faceremus, redactor nos monuit. Valete. Transaquinci, d. VI. Kal. Mart.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 24 Feb, 2005 21.15

Marcus Mercurio s.
Cum verba „agere ad praescriptum“ reperiantur (cf. Caes. b.c. 3, 51, 4), illud „ad monitum alicuius“, quamvis insolitum mihi videatur, scribi licet (monitum, i n.). Vocabulum autem monitūs (monitus, ūs m.) ad deorum immortalium tantum numina pertinere videtur („deorum monitu“). Vale. VI Kal. Mart. :)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 11 Apr, 2005 20.01

M. Favonius sodalibus Hungaris s.
Germani, antequam cervisiam bibant, scyphos scyphis impingere solent. Quod Hungaris non probari nuper legi. Qua de causa? :roll:
Valete. III Id. Apr.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 12 Apr, 2005 14.22

Mercurius Marco suo s. d.

Ita est, mi Marce: hoc facere apud nos Hungaros maxime scelestum ac flagitiosum habetur, et quidem abhinc anno 1849. Tunc enim oppressa ab Austriaco ac Russico tyrannis revolutione Hungarica, praefecti generales XIII exercitus Hungarici capitis damnati cum in area arcis Aradiensis exsequuti essent (ideo "martyri Aradienses" a nobis Hungaris vocati), milites, aut rectius carnifices illi Austriaci, qui eos viros - o nefas - necaverant, hilares ac exsultantes scyphis scyphos (cervesia plenos) impinxisse feruntur. Ecce causa, cur morem illum nos abiciamus, Marce: eaque satis, ut opinor, gravis. Vale. Posonii, prid. Id. Apr.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Merc 13 Apr, 2005 18.19

Marcus sodalibus Hungaris, imprimis Mercurio suo s.
Admiror vos Hungaros, quod bonos mores maiorum tam pertinaciter retinetis. Gratulor.
- Ceterum his diebus apud nos quadraginta erunt discipuli Hungari... :D
Valete. Idibus Aprilibus. Crefeldiæ.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 16 Apr, 2005 12.45

Mercurius Marco suo s. d.

"Gentibus oppressis mores veteres retinendi." Versus modo a me compositus, et ex monitu Iuliae correctus. :D Sed de illis discipulis Hungaricis, te obsecro, aliquid mihi narra. Nonne Linguae Germanicae discendae causa ad vos venerint? An cum schola quadam Hungarica, ut ita dicam, vinculo fraterno tua schola conjungatur? Vale. Posonii, d. XVI. Kal. Mai.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Iov 21 Apr, 2005 13.52, edited 1 time in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sat 16 Apr, 2005 15.12

Marcus Mercurio suo s.
Breviloquentem his me diebus tempus ipsum facit... Quid igitur? Ac primum quidem versum excellentissime a te compositum esse gaudeo: "Gentibus oppressis mores retinendi videntur". Deinde rem, de qua privatim me interrogaveras, ab Erico Palm
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Next

Return to Antiquitas Romana

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron