M. Favonius Cantilenae sal.
Gratam nobis et exoptatam te in colloquia nostra venisse scito.
Indice utentium inspecto cum in Sarmatia te vivere cognossem, in memoriam revocavi, quid
Pomponius Mela orbis terrarum descriptor de Sarmatia planissime exposuisset (de chorographia 3, 33-35):
„Sarmatia intus quam ad mare latior, ab his, quae secuntur, Vistula amne discreta, qua retro abit usque ad Histrum flumen inmittitur. Gens habitu armisque Parthicae proxima, verum ut caeli asperioris, ita ingenii. Non se urbibus tenent et ne statis quidem sedibus. Ut invitavere pabula, ut cedens ut sequens hostis exegit, ita res opesque secum trahens semper castra habitant; bellatrix, libera, indomita, et usque eo immanis atque atrox, ut feminae etiam cum viris bella ineant, atque ut habiles sint, natis statim dextra aduritur mamma, inde expedita in ictus manus quae exeritur, virile fit pectus. arcus tendere, equitare, venari, puellaria pensa sunt, ferire hostem adultarum stipendium est, adeo ut non percussisse pro flagitio habeatur, sitque eis poenae virginitas.“
Sarmatiam praesentem ab illa vetere plurimum differre suspicor...
Vale.
iii Non. Iun.