Quid pro "a priori" sit

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Quid pro "a priori" sit

Emitteby Lucius Umbrius on Lun 21 Mart, 2005 8.43

Lucius omnibus s. d. p.
Constat multos homines sententia illa uti, sed usus talis non verum est. Nam prior, prius est gradus comparativus adiectivi, ergo in casu ablativo scribendum est: a priore.
Censeo homines Latine non scientes et deinde incerte scripturos esse.
A. d. XII Kal. Apr.
Lucius Umbrius
 
Nuntii: 14
Nomen dedit: Ven 11 Mart, 2005 12.43
Location: Mosqua, Ruthenia

Emitteby Ericus Palmén on Lun 21 Mart, 2005 11.07

Ericus Palmén Lucio Umbrio s.d.p.
Elocutiones A PRIORI et A POSTERIORI sunt termini philosophiae mediaevalis; veri simillimum est Romanos antiquos, si tales elocutiones invenissent, potius A PRIORE et A POSTERIORE scripturos fuisse. In multis mediaevalibus documentis Latinis occurrunt similes formae ablativi singularis comparativorum, quod evidenter analogiae gradus positivi tribuendum est. Cum enim e.g. ablativus singularis adiectivi BREVIS esset BREVI, aliquis ex hominibus mediaevalibus, qui lingua Latina iam non pro sermone patrio utebantur, perperam conclusisse videtur etiam in comparativo ablativum singularem in -I exire debere: BREVIS: BREVI ---> BREVIOR: BREVIORI, ac paullatim evenisse, ut haec mutatio morphologica invalesceret. Vale!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Marcus Favonius on Lun 21 Mart, 2005 11.43

M. Favonius Erico Palm
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Ericus Palmén on Lun 21 Mart, 2005 14.18

Ericus Marco s.d.p.
Tibi gratias ago, quod locos litterarum antiquarum Romanarum, quibus ablativus singularis comparativi in -I exit, mihi indicasti; fateor me iis numquam antea occurrisse. Quod tales formae etiam apud optimos scriptores Romanos - licet raro - occurrunt, eo facilius intellectu est similes formas medio aevo invaluisse. Vale!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Marcus Favonius on Mart 22 Mart, 2005 11.47

M. Favonius Erico Palm
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Lucius Umbrius on Merc 27 Apr, 2005 10.21

Lucius omnibus s.d.p.
Nunc inveni in C. Sallustii bello Iugurthino:
[35]...Igitur, quamquam in priore actione ex amicis quinquaginta vades dederat...
Non semper tamen -i scribebatur :wink:

A. d. V Kal. Maias.
Lucius Umbrius
 
Nuntii: 14
Nomen dedit: Ven 11 Mart, 2005 12.43
Location: Mosqua, Ruthenia


Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron