by Rhumak on Iov 17 Mai, 2007 17.41
Ave Saturnine.
Loqueris de castris vicetinis, et de communistis pompae participibus.
Primum dicendum est nil communistas esse necesse, ut omnia americana respuantur: ipse, vg, dictaturam communisticam odi vereorque, quia socialista sum, sed, post sex annos bellorum, eccum quae multi sentiunt:
Bush democratiam iocum facit;
Is petroleificibus armorumque fabris rerum potitust;
priores puteis captandis ditant, alteri bello;
quare america semper in bello vivit, et id ubicumque copia petrolei sit gerit.
num me unum hoc putare censes? Atqui multi id sentiunt, hisque in annis usque apertius factum est.
Nemo non vesanus americanum populum odit: curnam quivis populus odio dignus sit? sed alid populus, alid potentes. Si quoquoversum bella gerere proceres vostros iuvat, faciant (certe iure populorum iustitiaque aberrat, nec quid huic cum democratia sit video); si hoc tranquille faciant sinere vultis, sinite (certe autem et hoc nobilitati et honori populari repugnat, nec quid huic cum libertate sit cerno)... sed cur nos pone? Europa libera esse debet: americanos non odimus, sed castra vostra apud nos nolumus: num quae nostra apud vos habemus? Quo spiritu fultam ni hoc Hispaniam reris, quae simul socialista facta copias Iraquia deduxerit? Gallia socialista augmentum auxiliumque socialismi europaei, qui etiam libertas europaea est, foret, id praesertim in illa Gallia, quae bellum iraquenum inde a principio respuit: nunc ista optimatis fit (quonam pacto Sarcosius socialista fore potest, qui optimatibus electus est?); Germania, quae cum illa id bellum respuit, castra sua nostrorum in loco offert, si quando vicetina negaturi simus et iste Prodi (quem nescio cur Ianum voces, quando Ianus altero vultu ridet, altero plorat, Prodi ut ille Egnatius catullianus usque renidet - quam gaudeam si plorantem videam!) prorsus opinione electorum ipse suorum discrepat neque eam nucis aestimat: haec cuncta turpissima probra inter se connexa censeo, quae libertatem europaeam minari videntur.
Quod ad Seres, scin quia pompa illa cita sit? Quia custos quaedam viaria cistiberae sericae multam imposuit. Num quando apud vos evenit ut ob multam turba operariorum peregrinorum moveretur legatusque illius nationis illuc minatus veniret, mercatores suos apud vos impendere decessuros, nisi legibu vostris absolverentur pateremini? Denique scito minime pacate hanc pompam habitam esse: nam praetoriani nostri, sedatum interventi, numero superati violenter arciti sunt. Hoc nonnisi in Europa debili nationeque debili fieri potest, quamobrem simul eis factis et hoc querebar: haec omnia nam facta opinione mea hoc significant: europam longe abesse a libertate, si hinc imperio bellicosissimo, hinc turma populi superbi praeter iustum legemque laborantis litigiosique comprimitur, et comprimi patitur imbellis.
Vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)