Moderators: Moderator, Redactio Interretialis
Lucus Eques wrote:Amici cari, uobis dico hunc Amadeum mactissimum esse;
Pergratum est mihi, Amadeu, te hic uidere. Quam Latinissime progrediamur omnes!
Mercurius Hungaricus wrote:Mercurius D. Regi s. d.
Salve in foro, amice Britannice! Non multi sunt ex popularibus tuis, qui colloquiis nostris se misceant: certe et Hungarorum ego solus frequentius hic versor. Plures certe sodales habemus Germanicos, Italicosve, sed nec eos qui ex America meridionali oriundi forum visitant, desideraveris. Dic mihi vero, quid significet "[cum] felicibus duobus"? Nonne "nepotibus duobus" scribere voluisti? Nunc vale, cras fusius. Budapestini, pridie Iduum Iuliarum.
Mercurius Hungaricus wrote:Mercurius M. Regi s. d. p.
Ita est: "felibus" scribere te oportebat, quia vocabulum "feles" sive "felis" genitivum habet "felis" non autem "felicis". Sed, etiam mihi, ut haec cognoscerem, vocabularium meum erat depromendum... ceterum pluralis illius genitivus est "felium" cf. "navium", "avium". Quid plura? Nunc vale! Budapestini, Idibus Iuliis.
Oenipontanus wrote:Salve o vir ab insulis. Oenipontanus me apello et in Austria habito. Te lectorem esse scripsisti o amice. Me interest ut lectorem in universitate vel scola vel alio modo sis. Semper de hominibus novis in foro gaudeo! Ante XIV dies quoque novus fui....
De foro latino angloamericano nihil audivi, et multe in TTT quaesivi ut latinam loquendam (vel scribendam) inveniam. Tandem hic adveni. Forum alium a scola Austriae scio sed plura non.
Breve de persona mea: Sum studiosus biologiae pharmaciaeque in Oeniponta (Innsbruck).
Users browsing this forum: No registered users and 0 guests