Salus Norico et Rhumaki a Mucio
Nolite censere amici mei carissimi me spernere antiquitatem graecam: minime hercle uero! Immo graiam sapientiam maxime admiror proboque, in qua principium amoris scientiae, philosophiae, et praesertim exquisitionis uitae beatae, ethicae, quae scientiae nobis etiam hodie maximi ponderis sunt profecto, cum hominis propria sint, et semper erunt!
In schola didici rudimenta graecae linguae, atque lexiconis auxilio (et
aliquantuli temporis
) inelligere scripta graeca queo. Neque certe eam linguam despicio, musicam in ea sentio, Norice, et poesim. Etiam si latinae malo breuitatem rationem "mathesim" linguae. Et romani non deleuerunt graecitatem spretione, aliqui tantum graecam uiuendi rationem contemnebant, fortasse quia molliorem esset. Sed multi romani amarunt hunc mundum: loquebatur graece Cicero, imperator Adrianus prorsus magis graecus quam romanus, cum latine prope nunquam
loqueretur et magis in orienti quam Romae esset; plurimi fuerunt docti romani qui graios multi aestimauerunt. Graecitatem penitus hausit latinitas, ut paene unum cum ea fieret.
Plane multa uenusta sapientia lepida adfuerunt in graecia antiqua, imprimis ut dixi philosophia, sed nobis refugiendus est hic error: ne eam aetatem omnino perfectam fuisse et uitiis carentem putemus; si tum uiueremus, certe multas labes in ea inueniremus. Ne simus sicut illi uetuli qui meditabundi aetate graues maximis laudibus tempora praeterita efferunt, condemnantes uitia corruptionesque praesentis aeui iuuentaeque, ut nihil boni adtulerit noua aetas!
Omni aeuo bona uitiaque sua: sic et antiquitus fuerunt quae melius est omittere. Inter haec, ut ad thema hoc paullum redeat iste nebulo Mucius, deorum cultum duco, si (ne continuo in me tela uestra iniciatis) hic cultus affert, sicut graecis portabat, metum sollicitudinemque, si facit ut trepido animo homines cura deorum afficiantur, et sursum deorsum decurrant meditantes quo pacto sibi beneficia accipere a dis possint, quo ipsorum damna uitare.
Ceterum si cultus deorum et pulcherrimi mythoi graeci, si tragoediae uel graues uel humanitate plenae, amoenaeue et facetae comoediae, si poesis et aliae fabulae prosunt, omnia haec si uoluptatem dant, primus ego uos adhortor ut omni cordi in illa uos iniciatis!
Credo enim, paullum Epicureus, paullulum Scepticus uel Socraticus, homini insequendam uitam beatam esse, nec beatitudinem cuiuis aliae rei postponendam; omnia licet ut eam consequaris. At quomodo eam consequamur difficillimum est scitu: quamobrem debemus noscere nos ipsos, scire quid nos alacres amenosque felicesque reddat.
Scepticum me dixi, quia credo hominem ueritatem omnino certam consequi non posse. Nihil ego pro omnino certo habeo, et etiamsi ut aliquae res nos ut putemus uera uita impellit, tamen quondam inuenire poterimus quae semper certa putabamus aliquid falsi habere.
Quamobrem ego non tam Christianus sum quam Agnosticus (nec scio cur uos tam pro certo Christianum Catholicum esse me censeatis
). Ergo ne ego quidem mi Norice uos conuertere in meam fidem conabor!
Valete amici!
p.s.: Tibi quoque litteratura Russica iuuat, mi Rhumak? Et ego "Idiotam" legi, ac magnopere mihi placuerunt "Scelus et castigatio" et "bellum et pax", Dostoievskij et Tolstoij auctoribus!