DE LVCRETI VERSV DVBIO QVODAM QVAESTIO

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

DE LVCRETI VERSV DVBIO QVODAM QVAESTIO

Emitteby Rhumak on Sol 15 Apr, 2012 13.32

Salvete omnes, amici carissimi!

Dum Lucreti De rerum natura librum II legebam, haec sequela versuum oculis meis occurrit:

NEC, CVM SVBSILIVNT IGNES AD TECTA DOMORVM
ET CELERI FLAMMA DEGVSTANT TIGNA TRABESQVE,
SPONTE SVA FACERE ID SINE VI SVBIECTA PVTANDVM EST.
(191-3)

Cum de sensu dubitarem, versionem vulgarem, quae apud editionem meam (Mediolani, Garzanti 1994) a Francisco Giancotti exarata est, inspexi, quae ita legitur: <<né quando i fuochi bàlzano su fino ai tetti delle case e con celere fiamma van lambendo assi e travi, bisogna credere che lo facciano spontaneamente, senza una forza che spinga dal basso" (p. 75).
Iuxta huius interpretationem "subiecta" cum "vi" iungendum est: "una forza che spinga dal basso" (litteratim: "vis ab imo urgens"): at quonam modo fieri potest, quandoquidem "subiecta" vocalis extremae correptione casus nominativus esse videtur, "vi" autem constat ablativum esse? At ceterum cui participium illud iungamus, nisi roboris nomini? Fieri potest ut non feminini, sed neutrius generis casus rectus sit "subiecta", sed cetera eiusdem generis vel nimis distant vel nihil congruunt vel utrimque inepta sunt: cum enim in hoc loco operis de rebus sursum separatim et de rebus deorsum natura sua tendentibus expediat priorumque in numero locum principem ignis obtineat, actores actionis huius nonnisi ignes esse possunt; nec "subiecta" tignorum nomini iungi potest, quasi flammas tigna sibi subiecta degustare Lucretium dixisse reamur, quia nimis nomen participio seiunctum est. Qui solvenda quaestio?

Vos me benigne ut soletis adiuturos sperans valedico.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: DE LVCRETI VERSV DVBIO QVODAM QVAESTIO

Emitteby Rhumak on Sol 15 Apr, 2012 13.48

Ego sic sententiam expediendam censuerim: "subiecta" accusativum neutrum subiectum est sententiae infinitivae: nec putandum est (eas res, quae sint) subiecta(e), facere id (= sursum tendere) sponte sua (et) sine vi, (ut non sponte sed vi fit cum ignes ad tecta subsiliunt etc). Si ita est, "che spinga dal basso" (= ab imo urgens) non verbi "subiecta" versio sed interpretis additio esse putandum. Quid remini?
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: DE LVCRETI VERSV DVBIO QVODAM QVAESTIO

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Lun 16 Apr, 2012 11.17

Marcus Rhumaki s. p. d.
S.v.b.e.e.q.v. Magnam quidem proposuisti quaestionem, sed percontanti tibi, quantum in me est, non deero.
Ad manum habeo Lucreti editionem quam curavit Cyrillus Bailey (Oxonii MCMLIV). In app. crit. (2, 193) hoc legimus:
subiecta (sc. flammarum corpora 187) OQ: subigente Lambinus: subeunte Bernays.

sine vi subiectă] Carolus Büchner, clarissimus ille philologus Germanus, Theodisce reddens Lucreti opus (Stutgardiae MCMLXXIII) his utitur verbis: “ohne Zwang sich erhebend“. Cf. 2, 203sqq.
W. E. Leonard et S. B. Smith “subiectă” his Anglicis reddunt verbis: “driven from beneath” (cf. T. Lucreti Cari De rerum natura libri sex. Edited with Introduction and Commentary…, Madison 1961. p. 330).
Cura ut valeas.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: DE LVCRETI VERSV DVBIO QVODAM QVAESTIO

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 17 Apr, 2012 9.29

Addendum.
Inspice quaeso, optime Rhumak: http://books.google.de/books?id=mUsQtrxbfxIC&printsec=frontcover&hl=de#v=onepage&q=subiecta&f=false.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: DE LVCRETI VERSV DVBIO QVODAM QVAESTIO

Emitteby Rhumak on Mart 17 Apr, 2012 22.01

Marco spd

Nescio cur, amice, nexum a te relatum ineuns errorem adfuisse navigatro certior fio. Vtut res se habet, optima solutionum ea esse videtur, quam philologi huius Angli citasti, qui sententiae subiectum "(flammarum corpora) subiecta" esse censet. Qua re laetor, quando non longe ab illius opinione mihi errasse videor. Apud eum enim sola flammarum, opinione autem mea omnia corpora subdita, quae natura ab imo sursum tendant, non sponte sua, sed vi id facere Lucretius docere hoc loco voluit: quod si "flammarum" illud dempserimus, nil omnino coniectura mea opinione docti illius differet.

Vt solui semperque solebo, tibi gratias maximas ago, et opto tibi quae vis.
Vale ubicumque.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: DE LVCRETI VERSV DVBIO QVODAM QVAESTIO

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Merc 18 Apr, 2012 11.22

Utere quaeso, doctissime Rhumak, hac inscriptione interretiali (omisso scilicet illo puncto, quod heri in inscriptionis feci exitu):
http://books.google.de/books?id=mUsQtrxbfxIC&printsec=frontcover&hl=de#v=onepage&q=subiecta&f=false
:)
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: DE LVCRETI VERSV DVBIO QVODAM QVAESTIO

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Merc 18 Apr, 2012 11.33

Forsitan et haec sit utilis inscriptio:
http://books.google.de/books?id=mUsQtrxbfxIC&printsec=frontcover&hl=de#v=onepage&q&f=false
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: DE LVCRETI VERSV DVBIO QVODAM QVAESTIO

Emitteby Rhumak on Merc 18 Apr, 2012 17.55

Mihi quidem, Marce, haec editio cuius exemplaris inscriptionis nexum mihi rettulisti omnibus artis honoribus confecta esse videtur ! :D ita sponsae meae suadebo (hac enim de causa percontatum veni, quia illa de Lucretio examini universitario obviam itura est) ut et hac ad studendum utatur (praeter hanc, quam prodolor solam, qua non meliorem, Lucreti operis editionem, non nimia, fatebor, philologica cura confectam habeo): immo, nexum hunc protinus lectum ei telephonica epistula transmisi. Quid addam, nisi iam dicti repetitionem? Gratias! :D

Ex Aegyptologiae Schola Vniversitatis Pisanae... nubibus tectae :roll:
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: DE LVCRETI VERSV DVBIO QVODAM QVAESTIO

Emitteby Rhumak on Merc 18 Apr, 2012 18.07

ps: cur Carolus Büchner roboris nomen subdendi participio iungit, quando morphologia tam patenter discordia sunt? Nisi forte illud "ohne Zwang sich erhebend" perperam intellegi (sic enim Caroli Büchner et Francisci Giancotti versiones omnino concordes videntur).

Vale!
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: DE LVCRETI VERSV DVBIO QVODAM QVAESTIO

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 19 Apr, 2012 14.10

Rhumaki s.p.d.

Ecce Lucreti v. 2, 192 a Carolo Bücher Theodisce redditus, ut ipse illa de re possis iudicare:

“darf man nicht glauben, sie täten es selbst ohne Zwang sich erhebend ”

„nec … putandum est“]
> darf man nicht glauben
~ id est „non abbiamo il permesso di credere“

„sponte suā facere id sine vi subiectă“] Lat. acc.c.inf.
> sie (sc. die Flammen, flammarum corpora) täten es selbst ohne Zwang sich erhebend
~ id est „che lo facciano spontaneamente (di propria iniziativa) alsandosi senza pressione“

Maximi ceterum momenti censeo esse et hunc librum, quem permultis ante annis ipse summo cum studio perlegeram: Lucretius. De Rerum Natura. (3 vols.) Comprehensive commentary by Cyril Bailey), Oxford University Press 1947. Nescio an in rete quoque reperiatur.

Cura ut valeas.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: DE LVCRETI VERSV DVBIO QVODAM QVAESTIO

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 19 Apr, 2012 15.09

Addendum. Forsitan dici liceat et hoc:
ohne Zwang] senza costrizione (zwingen = costringere).
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior


Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron