by soter on Sol 24 Apr, 2005 22.20
Soter omnibus Sodalibus, imprimis suis Amicis et optimis Administratoribus s.p.d.
Abhinc paucos dies, themata huius clarissimi ac mihi carissimi Fori pererrans, gravia verba « Omnia mea mecum porto » sapientis Biantis, unius ex septem sapientibus Graeciae (Cicero, Paradoxa Stoicorum, 1,1,8 ; Valerius Maximus, 7,2, ext. 3) vel etiam Stilboni, philosophi Megarensis (« Omnia mea mecum sunt » : Seneca, Ad Lucilium ep., 1,9,18-19 ; Idem, De constantia sapientis, 5,6), - confiteor – me induxerunt ad legendum clarum Colloquium « Florilegium, sive partes operum Latinorum nobis carissimae » magna cum diligentia.
Flores et sententiae doctissimorum Sodalium, sicut erat in votis optimi auctoris Mercurii Hungarici, et mihi maximo gaudio fuerunt ; verum tamen, vehementer deceptus sum, in extremis colloquii paginis, a corruptione et a « ruina » elegantiae, prudentiae et temperantiae sermonis, quas labes aliqua, vero pauca, nuntia protulerunt !
Quod erat tam iucundum lectu atque cognitu in sordes inciderat propter aliquid incommoditatis !
Non, quidem, Cato quidam sum, neque, certe, sapientia neque, adhuc, provecta aetate, sed semper apertis verbis quod sentio dicere audeo !
Infelicissima, autem, sunt verba « barbarus » et « barbari » mihi visa, contra quae maxime fulserunt responsa severa et simul generosa, « fortiter in re, suaviter in modo », optimi Herimanni, doctissimi Mercurii Hungarici (Ovidius, Tristia, 5,10,37) et clarissimi Marci Favonii.
Q. Horatius Flaccus (Sat., 1,1,106-107) admonet:
« Est modus in rebus, sunt certi denique fines,
quos ultra citraque nequit consistere rectum » .
Quispiam dicet : « Per iocum factum est ! »
Dissentio, omnino dissentio, edepol ! !
Ecce quod summus Cicero (De officiis, I, XXIX) scripsit :
« Ipsumque genus iocandi non profusum nec immodestum, sed ingenuum et facetum esse debet. Ut enim pueris non omnem ludendi licentiam damus, sed eam, quae ab honestatis actionibus non sit aliena, sic in ipso ioco aliquod prodi ingenii lumen eluceat. Duplex omnino est iocandi genus, unum inliberale, petulans, flagitiosum, obscenum, alterum elegans, urbanum, ingeniosum, facetum,...... Facilis igitur est distinctio ingenui et inliberalis ioci. Alter, si tempore fit, ut si remisso animo, < severissimo / altissimo (?) > homine dignus, alter ne libero quidem, si rerum turpitudo adhibetur aut verborum obscenitas. Ludendi etiam est quidam modus retinendus, ut ne nimis omnia profundamus elatique vuluptate in aliquam turpitudinem delabamur ».
Peropportune Colloquium illud ad altiorem gradum rediit versuum gratia summi Alexandri Petòfi et Q. Horatii Flacci (Carminum Liber, I, 4), quos Mercurius Hungaricus et Marcus Favonius maximo animo notaverunt.
Oportet – mihi videtur – Decalogus ille Areae Colloquialis Latinae legatur ab omnibus et litteris electronicis ad optimis Administratoribus mittatur ad Sodales qui nomina registrent.
Haec mea sententia, sed fieri potest ut errem.
Plura dixi quam ratio postulabat: termino meam epistulam longiorem, quam spero vobis haud nimis taedio vel molestiae fuisse.
Valetote, omnes!
Valetote, Amici mei !
Soter
A.d. VII Kalendas Maias - Neapoli
Last edited by
soter on Merc 27 Apr, 2005 19.35, edited 1 time in total.