Transĭtur / Transītur (i brevis aut longa)

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Transĭtur / Transītur (i brevis aut longa)

Emitteby Eduardus on Lun 14 Dec, 2009 13.35

Salvete!
Heri cantabam in choro Gaudete Christus est natus (carmen ex saeculo sexto decimo). Strophae quaedam habet dua verba quorum quantitas in dubio mihi venit.
Quomodo est dicendum transĭtur ou transītur (dicendum esse transītur existimo, sed in dubio sum quia nomen transitus i brevem habet); invenĭtur aut invenītur (rursus in participio i lapsa est, existimo quia brevis est...)?
Gratias.
Eduardus
Eduardus
 
Nuntii: 3
Nomen dedit: Sat 11 Oct, 2008 18.46

Re: Transĭtur / Transītur (i brevis an longa?)

Emitteby Ericus Palmén on Lun 14 Dec, 2009 22.36

Ericus Palmén Eduardo s.d.p.
Recta pronuntiandi ratio est 'transītur', sicut in infinitivo praesenti verbi 'īre' et compositorum eius longa est i (e.g. transīre, circumīre). Idem valet in verbo 'invenīre' et in ceteris verbis quartae coniugationis. Tantummodo tertiae coniugationis verba in iisdem formis brevem habent vocalem, e.g. addĭtur, petĭtur, agĭtur, mittĭtur. Participia autem perfecta singulorum verborum e suis stirpibus formata easdem regulas non sequuntur. In verbo 'ire' compositisque eius haec brevem habent vocalem (e.g. transĭtum, circumĭtum); pariter in substantivis verbalibus (e.g. transĭtus, adĭtus, redĭtus) brevis est i vocalis. Normalibus verbis, sive tertiae sive quartae sunt coniugationis, sua cuique participia perfecta sunt, quae aut brevem aut longam i vocalem habent aut eadem vocali omnino carent (e.g. addĭtum, petītum, actum, missum, inventum). Vale!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Re: Transĭtur / Transītur (i brevis aut longa)

Emitteby Martinus567 on Sol 20 Dec, 2009 17.34

Salvete omnes!
Martinus Eduardo atque magistro Erico P. salutem dicit,
Ego quoque formam cum litterra "ī" rectam puto. 'transitur' est quædem forma præfixo 'trans' verbi 'ire' (anglice:go, germanice: gehen, hungarice: menni),et verbum ire litterā ī usum est.
Valete!
Martinus567
 
Nuntii: 35
Nomen dedit: Ven 20 Nov, 2009 20.56
Location: Hungaria occidentalis


Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron