Marcus Iuliae amicae rerum metricarum peritissimae s.d.p.
Epistula tua adductus Iani Pannonii carminum editionem* iterum inspexi, ut rem diligentius perspicerem.
Ecce verba tituli illius epitaphii a me descripti:
Epitaphium Ioannis Hunniadis. XVIII.
Apparet primam syllabam
n littera geminata positione, ut aiunt, productam atque longam esse.
Quod vero ad versum tertium epitaphii attinet, res quandam nobis affert dubitationem; legitur enim hoc:
Hunjadum creat hunc eqs.
In hoc versu
Hun- syllaba subsequente
i semivocali produci videtur. Equidem hoc quoque loco
i litteram nihil aliud esse contendo nisi vocalem; nam
a vocalem brevem esse constat (cf. Memmiădes apud Lucretium 1, 26). Praeterea non est dubium, quin poeta metri causa
hun- syllabam sibi positione producendam esse censeret. Ut ergo illud nomen ad hexametrum quadraret, scribi oportebat
Hunniadum. Forsitan mendum sit typographicum. Deesse doleo apparatum criticum.
Quam iucundissimum tibi exopto septimanae exitum. XV K. Nov. Ex Quirini Campo.
---------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
*Iani Pannonii ... poemata..., Traiecti ad Rhenum, MDCCLXXXIV (ed. anastatica, Budapestini 2002); vol. I, p. 464.