Quaestionem parvam habeo

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Quaestionem parvam habeo

Emitteby Alexandra on Sat 20 Sep, 2008 18.01

Valete,

Quaestionem parvam habeo.

Nonne littera 'h' in lingua Latina ecclesiae catholicae muta est? Si recte intelligo, lingua Latina ecclesiastica per definitionem quasi lingua Italica Romae dicitur. Ergo littera 'h' muta est. In libro "A Primer of Ecclesiastical Latin" autem Joannes F. Collinsus, auctor Americanus, scribit quia haec littera dicitur ut 'h' in vocabulo Anglico 'hat', et non ut in vocabulis "honor" & "hour" (pagina II). Constat inter omnes pronuntiationem linguae Latinae ecclesiasticae variem esse in toto mundo. Exempli causa, in Dania, ubi habito, sacerdotes catholici, qui in Dania nati sunt, litteram 'y' in vocabulis Graecis saepe ut 'ü' dicunt.Sed ego reglam pronuntionis litterae 'h' in lingua latina ecclesiasticae scire cupio. :?:

Avete :wink:
Alexandra
 
Nuntii: 4
Nomen dedit: Sat 20 Sep, 2008 17.26
Location: Hafnia, Dania

Re: QUAESTIONEM PARVAM HABEO

Emitteby Joannis on Sat 20 Sep, 2008 18.53

Alexandra,

In Libro "Liber Usualis" (liber Canti Gregoriani Ecclesiasticae Catholicae) littera "h" ita est silentia, autem cum littera "i" et ante et post litteram "h", "h" silentia non est, sed pronunciata similis "k" vel "ch". Exempli gratia - "mihi" pronunciata in ecclesia Catholica "mi-chi". Similiter et "nihil" - "ni-chil". Praeter horum verborum, "h" silentia est.

Joannes
Joannis
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Sat 20 Sep, 2008 13.34

Re: QUAESTIONEM PARVAM HABEO

Emitteby Alexandra on Sat 20 Sep, 2008 19.09

Gratias tibi ago, Ioannes, pro responso teo. Alexandra
Alexandra
 
Nuntii: 4
Nomen dedit: Sat 20 Sep, 2008 17.26
Location: Hafnia, Dania


Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron