Quaestiones miscellaneae

Colloquia de antiquitate

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Furius Camillus on Iov 04 Mai, 2006 20.26

Furius Mercurio suo s.d.

Ego ne sciebam Germaniam ab Hungaris captam fuerit :D Romani per vingentos annos solos Germaniam occupaverant :( Teuthoburgi ( solutus non sum de isto verbo)proelio facto nos ad Italiam redire debuerimus .... et Italia numquam ad nostrum temporem ob potestatem , quam Romano tempore habebat, exsistit (si errorer fecit latina lingua scribens dixite mihi) . Quid cogitatis de Arminio et occupatione Germaniae ab Romanis?
Furius Camillus
 
Nuntii: 32
Nomen dedit: Iov 05 Ian, 2006 11.01

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 05 Mai, 2006 9.44

Mercurius Furio s. d.

Non scripsi Germaniam a Hungaris umquam esse captam; tantum scripsi Silesiam Lusatiamque a Matthia Corvino, rege Hungariae clarissimo (regn. 1458-1490) esse occupatas, quae provinciae tunc sub rege Bohemiae erant (certe, Bohemia ipsa pars fuit Sancti Romani Imperii). Vale. Budapestini, a. d. III. Non. Maias.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Ven 05 Mai, 2006 11.08

Marcus Mercurio suo s.
Epistula tua lecta intellego, qua de causa Gorlicii magnificum illud insigne Matthiae Corvini parieti curiae insertum sit (*). Gratias tibi ago. Ex eo autem, quod praesidio Hungarorum e Lusatia deducto insigne integrum manebat et usque ad hoc tempus conspicitur, hanc coniecturam capio: Lusatii Matthia Corvino rege sorte sua contenti videntur vixisse. Optime vale. III Non. Mai. Crefeldiæ.
:D

----------------
(*) http://www.jlittlewood.com/pictures/deutschland/214.jpg
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 05 Mai, 2006 14.59

Mercurius Marco suo s. d.

Fortasse illa insignia quominus delerent, positione eorum altiore Lusatii impediti sunt... :) Certe, illis insignibus satis eleganter factis neminem esse offensum puto; et fieri quidem potest, ut "possessor" illorum, id est, Matthias rex pedetentim ex hominum memoria exciderit. Gratias quam maximas pro photographia, amice, quam et collegae meo rerum heraldicarum peritissimo demonstrabo! Vale. Ibidem, eodem die.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Ven 05 Mai, 2006 17.50

Marcus Mercurio suo collegaeque eius doctrinae insignium peritissimo sal.

Cum castellum G
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 06 Mai, 2006 23.41

Mercurius Marco suo s. d.

Fieri quidem potest, ut utraque forma insignis illius fide dignum sit; in tempore enim Matthiae regis insignium faciendorum regulas nondum adeo scrupulosas fuisse putaverim. quam ob rem evenire omnino potuit, ut pictores in pluribus formis illa insignia delinearent. Qua vero in re amicum meum consulam. Vale. Budapestini, pridie Nonarum Maiarum.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Iulia on Lun 15 Mai, 2006 18.09

Iulia sodalibus sal.
Hodie a commilitone sive constudiosa interrogata sum, quid significet verbum "logatithmus". Suspicata est verbum "logos" partem esse logarithmi, sed "logos" et "arithmos"? Quid faciam de verbo et numero? Valete.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 15 Mai, 2006 18.50

Mathematica sunt, non intelliguntur... :D
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 18 Mai, 2006 11.13

Marcus Iuliae sal.
Quod ad vocabulum commenticium logarithmi attinet, lege quaeso http://www.etymonline.com/index.php?search=log&searchmode=none
Vocabulum Graecum „lógos“ latius patet quam „verbum“; hoc loco idem videtur valere atque ratio. Cetera ad te, ut quae sis mathematica, pertinent :roll: . Vale. XV K. Iun.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sat 10 Iun, 2006 13.34

Marcus Mercurio suo s.p.d.
Mense Iunio Dussellodorvi bibliopolae mercatum instituere solent, ut libros veteres, tabulas geographicas imaginesque vendant. Quem mercatum nudius tertius perambulans exemplar emi imaginis saeculo XIX in Britannia chalybi incisae. Inscribitur „The Bridge of Pesth [sic]“. Media in imagine subtiliter effictos vides Pontem Catenatum et Montem Gerhardi. Imprimis autem delectaris aspectu Arcis sive Castri (?) ingenti magnificaque domo regia ornati. Quae splendidissima quidem solis luce perfunditur, sed deesse doles altissimam mirificamque turrim tholo tectam, quae nostris conspicitur temporibus.
Hoc loco exorta est quaestio: Quando facta est imago? Quod ad terminum qui vocatur „post quem“ attinet, res facilis videtur esse: Incisa est post Pontem Catenatum factum, id est, nisi fallor, post mensem Novembrem a. MDCCCXLIX. Terminus ante quem? Ante turrim quidem illam exstruendam, sed quo anno? :roll:
Ignosce quaeso nimiae curiositati meae!
Optime vale. IV Id. Iun. Crefeldiæ.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 14 Iun, 2006 10.29

Mercurius Marco suo s. d.

Ignosce mihi, amice!! Sentiebam quidem me tibi aliquid debere, sed quid esset illud, nescivi. Nunc ad rem! Recte scripsisti terminum post quem illa imago facta sit MDCCCXLIX esse. Quod vero ad turrim attinet, illam iam anno MDCCLXXXIV esse exstructam in libris lego! Sed palatium illud regium, cum anno MDCCCXLIX a copiis Hungaris castrum Budense oppugnaretur, bombis combustum ac si non solo aequatum, tamen vehementer conquassatum est, ac in ruinis iacebat illud, dum in fine saeculi XIX. - non plane in eadem forma - restauraretur. Adde quod anno funestissimo MCMXLV iterum castrum Budense oppugnationem vehementissimam copiarum Sovieticorum passum est, qua oppugnatione certe palatium iterum conflagratum ac desolatum est. :( Ne longus sim: pictura illa post 1849, sed ante restaurationem in fine saeculi XIX. comparatam facta esse mihi videtur: anno enim 1849 in oppugnatione turrim illam adeo dirutam esse crediderim, ut in pictura conspici non potuerit. Quam turrim simul cum toto palatio in fine saeculi XIX. restauratam esse ut credamus opportet. Vale! Ex arce Budensi, a. d. XIX. Kal. Iul.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Merc 14 Iun, 2006 16.22

Marcus Mercurio suo sal.

Equidem gaudeo, quod iterum res diligentissime abs te explicata est. Maximas ergo tibi ago gratias. Epistula tua explanatoria imaginem illam pretiosiorem mihi redditam esse scito!

Vale.
Eodem die.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby noricus on Merc 10 Ian, 2007 4.41

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 13.28, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Merc 10 Ian, 2007 13.36

Marcus Norico amico suo disertissimo eruditissimoque sal. pl. d.
Vehementer doleo, optime, quod Flavii Iosephi opera, nisi me omnia fallunt, in interrete non exhibentur nisi Anglice reddita:
http://www.ccel.org/ccel/josephus/works/files/works.html
Equidem imprimis me commotum esse fateor septimo De bello Iudaico: In castello Masada Eleazar, sicariorum dux, suis persuasit, ut voluntariam sibi consciscerent mortem (VII 8, 6).
Cura ut valeas.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby noricus on Merc 10 Ian, 2007 18.00

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 14.06, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

PreviousNext

Return to Antiquitas Romana

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron