Mucius Mercurium sal.
Certe magni momenti est, mi Mercuri, ac pulcherrimum opera latina latine legere, sicut omnia opera quauis lingua scripta ea lingua legere. Fateor praeterea me libentissime lecturum fuisse multa opera lingua auctoris, si possem (nam fere nullam linguam bene scio, praeter scilicet Italicam
![Crying or Very sad :cry:](images/smilies/icon_cry.gif)
)... Sed nolim latinam linguam censere iam inusitatam ac oblitam, et utilem ad legenda scripta antiqua tantum, quorum multa nimis antiqua putantur a plurimis, et inutilia. Nam quamquam Horatius et Cicero expolitisima et laetissima lectu opera scripserint, non omnes hodie haec iuuant. Quare pro dolor perpauci sunt iuuenes qui se studio latinitatis in scholis uersent. Et cum aliis linguis rationes docendi quae reddant linguas iucundas iunioribus adhibentur, latinae semper vetere ratione utimur minime apta ad linguae studium suscipiendum.
Spem ultro teneo, latinam quondam fieri linguam publicam Europae, qua utentur ciues omnes Sociatae Europae, qua inter se omnes in Europa intelligere possint.
![Smile :)](images/smilies/icon_smile.gif)
Quamobrem nolo censere inutile latine loqui.
Vos quid censetis de lingua latina ut publica in Europa?
Vale et Valete!