Gratias pro auxilio, amice! Modo ille prior qui defecerat nexus fungebatur, ille autem novus quem addidisti minus, nunc vero bene utor utroque. Interretis conexio in Sardinia paulum insana est, qua de causa habeas me excusatum oro: donec Sardus ero, fere semper aliqua huius generis difficultate laborabo. Aeque feramus!
Ad nos: reperti photographemate inspecto verum fatear: nil alid ac bembix mi videtur, haud simile illius ludi qui jo-jo in hodie mundo vocatur. Nam hoc est quod video: femina vincta mitra caput baculum gestat, unde duo fila pendent, quae neque usque humum porriguntur (immo vix magis pede post mulierem finem habent), neque ideo ullo modo cum ea re iunguntur humi iacenti, quod fieret, si jo'jo esset: quae mi videtur, ut dictum est, bembix esse: habet enim formam cylindri in summa parte, quae forma deorsum acuitur et plane acus est in ima, qua terram tangit. Jo'jo constat in medio habere rimam, sed ab alto deorsum, non a sinistra dextrorsum, quales huic sunt, qui plures una habent, ideoque potius quam jo'jo ludi rima, bembicis rugae mihi esse videntur, per quas filum volvitur et evolvitur. His visis addere liceat pulchrum esse hercle quod nil sit tot seclis lapsis mutatum! Oppido talem pusus habebam.
Forsitan destinato nostro proderit, siquid de tempore et regione intellexerimus, quod fieri posse puto litteras inspiciendo. In parte superiore reperti quod inscriptum est non tam bene legere valeo, sed forsan est: ΕΓΕSΙΕΟΛΟSΕΠΟΙΕSΕΝ . Egesieolos est nomen modo mihi ignotum. Epoiesen more Attico anteclisthenico scriptum est: E est enim pro H; Σ ima cauda ubicumque caret, quod est consuetudo Attica sed etiam passim Ionica praeterquam Milesia; Γ autem et Λ in Egesieolos formam Milesiam habent, non Atticam: ergo aut Athenis factum non est (forsan Athenis repertum quia ibi emptum fuit), aut si Athenis, certe non post annum 403-2av, quo anno Athenae per Clisthenem alphabetum Milesium accepere, quia epoiesen H et non E haberet, neque habet. Ergo si Athenis factum est, id fuit ante annum 403-2 sed non multum ante (nam alioquin meras litteras Atticas et non has plane Ionicas haberet), quod dicere iuvat id quod litterae sat bene delineatae sint: hoc credo fieri posse etsi fictile Atticum non sit. Vtcumque, malo putare id esse Atticum et fere certe ultimae quartae partis saeculi quinti antevulgaris: hoc opinione mea demonstratur convictu alphabeti Attici in "ΕΠΟΙΕSΕΝ" et Milesii Atticique simul in "ΕΓΕSΙΕΟΛΟS", ubi dum Γ et Λ Milesia sunt, E et Σ sunt Attica: nam "EΓESI-" Milesio more "ΕΓΗΣΙ-" scriptum esset, nisi ratio me fugit. Forma scripta duobus alphabetis mixta aliquale momentum transeundi, ut ita dicam, a vetere ad novum alphabetum, quo moveor ut ad illam ultimam partem quinti secli praesens repertum adscribam.
Dicas autem sodes num vera dicam, lectissime amice. Ego quiqui se res habeat repertum istud doctori ostendam.
Di te servent.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)