Spartacus omnibus sodalibus praecipue Herimanno Maxoque sal.
Memoriae nostrarum litterarum conservandae causa, mi Herimanne, omnibus sodalibus iterum praebeam, omnia quae ex epistularum consuetine nostra, nuper acciddit.
<<<<
Spartacus omnibus sodalibus sal.
Cognoscendi studio imbutus, forte legi excerptum de poeta Italico, qui amantissimus mirabile dictu, Zuccae erat!
Ecce:
<<
Zucca levis, sbusata intus, similisque sonaio,
in qua sicca sonant huc illuc semina dentrum,
astrologis merito, cantoribus atque poëtis,
est domus; ut, veluti petra iacta retornat abassum,
utque focus per se supremum tendit ad ignem,
sic leve cum levibus meschientur, vanaque vanis.
Stant ibi barberi, numero tres mille, periti,
est quibus officium non dico radere barbas,
sed de massellis dentes stirpare tenais,
hisque per ognannum sua dat sallaria Pluto.
Quisque poëta, uni, seu cantor, sive strolecchus,
barbero subiectus, ibi saepe oyme frequentat.
Barberus, dum complet opus, stat supra cadregam,
atque rei testam tenet inter crura ficatam.
Hic nunquam cessat nunc descalzare tremendis
cum ferris dentes, nunc extirpare tenais,
unde infinitos audis simul ire cridores
ad coelum, nunquamve opera cessatur ab ista.
Quottidie quantas illi fecere bosias,
quottidie tantos bisognat perdere dentes,
qui quo plus streppantur ibi, plus denuo nascunt.
Ergo sorellarum, o Grugna, suprema mearum,
si nescis, opus est hic me remanere poëtam:
non mihi conveniens minus est habitatio zucchae,
quam qui greghettum quendam praeponit Achillem
forzibus hectoreis; quam qui alti pectora Turni
spezzat per dominum Aeneam, quem carmine laudat
moeonia mentum mitra, crinemque madentem.
Zucca mihi patria est: opus est hic perdere dentes
tot, quot in immenso posui mendacia libro.
Balde, vale, studio alterius te denique lasso,
cui mea forte dabit tantum Padrala favorem,
ut te, Luciferi ruinantem regna tyranni,
dicat, et ad mundum san salvum denique tornet.
Tange peroptatum, navis stracchissima, portum,
tange, quod amisi longinqua per aequora remos:
he heu, quid volui, misero mihi, perditus Austrum
floribus et liquidis immisi fontibus apros.
>>
(Teofilo Folengo, Baldus liber 25)
Valetote!
**************
Herimannus
Nomen dedit: 15 Mart 2004
Nuntii: 239
Regio: Italia septemtrionalis
Missus: Sol Oct 24, 2004 10:25 pm Thema nuntii: De Theophilo Folengo nro: 1699
--------------------------------------------------------------------------------
Herimannus Spartaco salutem plurimam dicit.
Etsi cotidie Colloquia Latina perlego, malui per has septimanas tacere, ferias autumni sumens. Me tamen compellis, Spartace, brevi responso quod rettulisti versus mordaces et leves Theophili Folengi illius, cuius opera saepe nominare audivi nec umquam legere potui. Fuit ille poeta saeculi XVI lingua omnino singulari scribens, quae "Latinus maccheronicus" iam temporibus illis vocabatur. "Maccheronicus" originem trahit a "maccheroni", quo nomine omnis "pasta" (Nudeln) appellabatur.
Latinus maccheronicus, apud Universitates ortus, simul commiscet linguam Latinam classicam et dialectos Italiae septemtrionalis, Venetorum preaesertim, hilaritatem legentium excitans. A non Italicis tamen obscura aliquando videre potest.
In versibus a Spartaco relatis, verbi gratia:
"Barberus, dum complet opus, stat supra cadregam,
atque rei testam tenet inter crura ficatam."
vivide describitur tonsor (barberus) dentes extrahens, quod illis temporibus solitum fuit: "stat supra cadregam" sedet in sella "rei testam tenet inter crura ficatam" rei caput immobile inter crura tenet".
Item "descalzare" ut magna cum vi extrahere intellegendum et "tenais" ut forcipe.
Magna cum voluptete opus percurram, si, Spartace, locum interretialem ubi "Baldum" invenisti communicaveris.
Valete omnes!
Novocomi, a. d. VIII Kalendas Novembres.
******************
Spartacus
Nomen dedit: 15 Mart 2004
Nuntii: 258
Missus: Mart Oct 26, 2004 1:12 am Thema nuntii: nro: 1700
--------------------------------------------------------------------------------
Spartacus Herimanno sal.
Quoniam epistulam meam de Teofilo Folengo tibi placuit, Herimanne, magnopere gaudeo.
Fertur Folengo (1491-1544) non suo nomine sed saepe pseudonymo uti solebat. Ecce : Merlin Cocai et Limerno Pitocco.
Locum interretialem, quem mihi petivisti ut tibi mitterem, hoc sine mora faciam:
http://www.libromania.it/capitolo.asp?a ... o=libro+25
Hortor te, si mihi licet, ut omnia quae inveneris, atque id quod tibi operae praetium videatur, mox nobiscum dispertire velis.
Vale!
**************
Valetote!