salvete omnes!
has vobis litteras dare constitui, ut vos rogarem an possetis mihi explanare quendam usum sententiae relativae.
utra sententia ad normam Latinitatis accommodatur?
utrum,
1. homo sum qui linguae Latinae libenter studeam;
an,
2. homo sum qui linguae Latinae libenter studeat
neque vero me praeterit causam hujus haesitationis in eo esse quod sermo patrius meus est lingua Hispanica, in qua sententiam illam profero hisce verbis: "soy un hombre que estudia con gusto la lengua latina". attamen, nisi fallor, in lingua Francica sive Gallica moderna, sententiae forma potius ad primum enuntiatum accommodatur...
ei igitur qui me ex hac quasi turba grammatica eripere possit gratissimus semper ero.
valete!