Labor pro lingua Latina

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Iulia on Iov 24 Aug, 2006 12.29

Iulia Regiomontano sal.
Magnopere gaudeo, carissime mi amice, te quasi ab inferis surrectum denique revertisse! :D :D :D
Quid vero attinet ad sententiam tuam dilucide prolatam, scito non fieri posse, quin omni corde applauderem!
Utinam in futuro saepius scribas! :D Cura, ut quam Latinissime valeas!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Rhumak on Ven 25 Aug, 2006 18.42

Rhumak Dionysio ceterisque spd

Dubio tuo et difficultati Sotere patefactae lumen et exitum praebere facillumum est: nam siquis Britannus vel Hispanus vel Italus est, huic foro plurimos popularis suos inesse videbit, lingua ergo sua uti ei licebit: sin ut Cublaeus et tu ipse vel alii quadam natione oritur, cuius filii in hoc foro rari sunt, aliam linguam adhibeto celebriorem: quae britannica vel germanica vel hispanica vel italica esse poterit, nuntiis bilinguibus: ubi est, rogo, postulo et insto, Soter, Marce, Iulia carissimi, praesertim cum pro certo habeam plurimam doctrinae et educationis curam vobis ali atque protegi, ubi tanta difficultas in tironibus occurrendi explenda necessitate? Vbi damnum et obprobrium, ubi deminutio linguae latinae, quae semper eminebit, praesertim cum usus ceterum sermonum ipsi discendae statuetur? Num hoc latinam esse linguam vere europaeam negabit? quod tantillum spatium ceteris sermonibus datum hoc negare valuisse, id ipsum latinae eminentiam eiusque vim negare poterit: id ipsum, quod a commercio uno in loco cum ceteris linguis metuatis, id ipsum edepol vim latinae linguae offendit!

Mixtioni linguarum, qua moderatae et uno loco religatae, non invidendum est; portis discere cupientibu clausis: illis invidendum est! Ceterum vere rudis et indoctus sum, sed quantum odium doctis plebe seiunctis mihi insit, a ceteris nuntiis meis quiscumque sentire potest, quod ergo futile isthic est iterare verbis.

Sed haec est res, quae super universas maxime maxima luce relucet: latinam linguam defendentibus (et fortiter iuppiter!), romani sermonis viribus animo nobili fidentibus nihil metus inesse oportet! Contra in hac dissertione nostra mi perlecta nulla alia verba frequentiora repperi quam "veremur", "metuo", "forsitan periculum aderit" et similia. Num negatis? vosne non metuere putatis? Bene: merito putatis, modo per vos experire liceat: nam si latinam linguam satis fortem ducitis, ut nil detrimenti ab aliis recipiat, forum hoc instituatis: siquis aliter ac latine alibi scripserit, respondeatis cavetote: sin quis nostrum cuilibet in alia parte Colloquiorum aliter ac latine scribenti aliter ac latine responderit, administratores quod iura iubent efficiant: quid politius?

Si denique omnes communi concordia Colloquia detrimentum hoc e foro accepisse viderimus, forum ipsum opprimere liceto: quid facilius?
Satis mihi: suffragia - opinione mea - non sine argumentis allatis, quaestionem solvant.

Valete quam plurimum!
:)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Quisutdeus on Sol 27 Aug, 2006 14.32

..
Last edited by Quisutdeus on Sat 18 Aug, 2007 14.09, edited 1 time in total.
AEVVM PVER EST IOCANS CALCVLISQVE LVDENS; HVIVS VERO PVERI REGNVM EST. (Hippolytus, Haer. IX 9,4)
Quisutdeus
 
Nuntii: 26
Nomen dedit: Merc 18 Ian, 2006 12.49

Emitteby Rhumak on Sol 27 Aug, 2006 19.15

Sat callide: nam, ut quidam Italus dicere solet, "meno siamo, meglio stiamo": quo pauciores sumus, eo commodius sedemus...
Sed mi satis: quid Ericus sentiat reversus audire aveo - scil. cum reverterit: hoc de quaestione insthac.
De quaestione superiori, quae hac orta est, quomodo populares nostros augeamus, cum forum hoc displiceat atque vetetur, cogitatne aliquis modum alium populares nostros augendi, diversum, qui non sit quem Mercurius Hungaricus protulit et de quo huc usque disseruimus :?: An vere ita sentitis, "quo pauciores nos esse, eo commodius sedere", nec vestra interest plerosque ex numero inscriptorum necdum quamvis parvulum nuntium scripsisse paraclausithyroque isti per vos continuari liceat :?:

Valete
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Ericus Palmén on Lun 28 Aug, 2006 11.05

Ericus Palmén omnibus sodalibus Latine colloquentibus s.d.p.
Tandem ex itineribus meis peregrinis domum reversus disceptationem de diversis linguis in area nostra colloquiorum Latinorum permittendis usque continuari video. Alii – et videlicet paulo plures – pariter, atque in pacto et condicionibus registrationis areae nominatim dictum est, eam per centum centesimas Latinam conservandam esse existimamus, alii vero aegre ferunt, quod ne exiguum quidem angulum, qui velut pro vestibulo â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Rhumak on Lun 28 Aug, 2006 13.09

Salve, doctissime.

In primis gratias agimus, quod argumentis nostris rescripseris: nam te absente forum dissertione flagravit, ut ipse profecto animadverteris.

Quod Marcus suasit, ut ipsi iam dixi, non tam placet, quam illud forum de quo disserebamus, sed utcumque melius est quam totum silentium erga "para thyran klaiontas"!

Egomet exemplum tuom sequi possum et volo (italicam, britannicam, graecam antiquam et hodiernam, francogallicam novi) sed hoc nonnisi in voce nova fieri potest, non in hoc, quod verba nostra de quaestione vidit: id dico, ante omnia vocem illam in FAQ inscribendam esse, ut continuo in eadem omnes qui auxilio noviciis esse avent nomina sua describant: sin in hoc foro scripserimus, qui forum non adierit non leget: ita econtra quisquis simul adscriptus animadvertet. Facias quaeso igitur, ut illum locum qui instituere queant et debeant, instituant: dein locus implebitur.

Obiter dictum: non credo eos, qui tantum curiositatis causa Foro insint, multos esse: equidem primis temporibus simpliciter curiosus adveni, sed dum curiosus solummodo eram, non me inscripsi quoad scribere nolui (quod tempus quinque circiter dies mi duravit: eis, qui latine minus intellegere queant, tantillo diutius durasse suspicor! :wink: )

Amicissimo corde te consaluto.
:D
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Ericus Palmén on Lun 28 Aug, 2006 14.42

Ericus Palmén Rhumaki s.d.p.
Nimirum cum Radiophonia Finnica Generali consultare potero, an Frequentissime Allatis Quaestionibus talia verba inserere velit, qualia Marcus Favonius suasit, sed confirmare non possum me iis, qui ibi summam imperii tenent, persuasurum, ut id faciant; quod enim sciam, principales illi conditores areae nostrae, quorum in fine superioris nuntii mei mentionem feci, pervicacia conservativa Finnica etiam me ipsum superant.
Tu profecto non credis â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Previous

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron