Iulia omnibus sodalibus salutem dicit.
Hodie, mirum dictu, statio televisifica Austriaco-Helvetico-Germanica emissionem vulgo "Kulturzeit" dictam omnino Latine versam divulgavit. Verterunt classici philologi universitatis Moguntiacae, et argumenta ad mundum Latinum hereditatemque imperii Romani quid ad nos pertineat quoque modo ad nos referenda sint attinent. Certe, venient qui reprehendant forte hic pronuntiatum, illic verbi alicuius versionem Latinam, [spero eum, quem significo, scire se significatum esse...] at qui reprehendere velint, mente teneant quantum et quam saepe fieri soleat emissionem 40 minutarum omnino Latine fieri. Eo autem auctores adducti sunt, ut emisionem illam verterent, quod hodie totum diem imperii Romani argumentum pertractaverunt emittendo nunc taenias cinematographicas, quae ad historiam imperii pertinent, nunc documentarias, quae dicuntur de cultu civili historiaque orbis Romani, et quasi culmen illam emissionem lingua Latina incluserunt. Rem vero singularem et pro ipsum inceptum laudandam!
Qui videre velint, huc adeant: http://www.3sat.de/mediathek/mediathek.php?obj=9250
Valete!