De verbo "bravium"

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De verbo "bravium"

Emitteby Rhumak on Merc 02 Mart, 2011 1.46

Salvete omnes.

In carminis burani signati numero 74, quod incipit versu "Letabundus rediit", quintae strophae tribus versis postremis haec lego:

miser e contrario,
qui sublato bravio
sine spe laborat.


Nusquam huius verbi sensus repperi, quod feci titulum quaestionis: BRAVIUM. Quid est hoc bravium :?:

Gratias responsuris.
Valeant omnes.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: De verbo "bravium"

Emitteby Phlebas on Merc 02 Mart, 2011 8.29

Phlebas Rumaki salutem

In Pauli epistula ad Corinthios (IX, 24) invenis:

Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? (id est praemium, pretium) Sic currite ut comprehendatis.


Vale quam optume

Ex Mediolano
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Re: De verbo "bravium"

Emitteby Phlebas on Merc 02 Mart, 2011 9.04

Oportet addam:

In lingua Graeca neoterica invenis: το βραβείο: praemium

Grece: βραβεύς, -έως, ὁ: iudex, arbiter

Denuo vale
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Re: De verbo "bravium"

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Merc 02 Mart, 2011 10.46

Salvete, amici.
Liceat mihi hoc addere lemma Forcellinianum*:
BRĂBĒUM seu brăbēum vel bravīum… βραβεῖον, victoriae praemium, ejus praecipue, quae in ludis publicis paritur. Hinc Itali bravo appellant, quem in aliquo certamine victorem cernunt. … Prudent. 5. περὶ στεφ. 538 … Tertull. ad mart. 3…


______________________________
* Forcellini, Lexicon totius Latinitatis, s.v. brabeum.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: De verbo "bravium"

Emitteby Laelius on Merc 02 Mart, 2011 14.47

Laelius Marco sodalibusque sal.


Quod de verbi origine "bravo" italice nunc scio, nunquam cogitavi!

Gratiae Marco agendae!

Laelius
Laelius
 
Nuntii: 3
Nomen dedit: Lun 14 Feb, 2011 1.33

Re: De verbo "bravium"

Emitteby Rhumak on Iov 03 Mart, 2011 21.34

Phlebae Laelio Marcoque spd

Sodales urbanissimi, quae me docuistis perutilia sunt. Macte virtute estote! :)

Sciendi leporis causa tantum, non ab re mi videtur alteram aetymologiam adiectivi illius italici "bravo" vobis proferre, quae mihi illam discenti minime displicuit: asserit enim quidam BRAVO adiectivum ortum esse ab adiectivo latino PRAVUS per antinomiam. Nam videtur plebs Romana gladiatori sibi praedilecto "pravus!" strepuisse, idest: es revera pravus, tam pravus ut omnes occisisses": et cum gladiator ut vincat pravus sit necessest, hoc verbum coepit significare aliquem esse in opera sua suove ministerio dexterum, habiliorem ceteris, instar gladiatoris qui qua pravior ceteris melior ceteris est. Nescio an hoc sit verum necne, sed repperi epigramma pompeianum ubi scriptum legi:

(...) QUI EST HOMO PRAVESSIMUS ET BELLUS.

ubi dicitur de homine quodam optimo omnium in puellis captandis, qui homo (qui idem est ac scriptor epigrammatis) iubet aliquem invidiosum sibi invidere desinere: desine mihi invidere, ei imperat, quia ego sum homo pravessimus (notate vulgaris vocis indicium in illa E pro I brevi in superlativo) et longe bellior te, qua de causa omnibus puellis pace tua adamabor! Sum enim pravus in illis alliciendis!

Hic primum, ut puto, in sermone cottidiano civitatis Pompeiorum in primo saeculo vulgari videmus pravi adiectivum sensum bonum, et non, ut in lingua latina solet, malum, habere: quae res forsitan huic aetymologiae favere potest.

Iterum vobis ceterisque mille grates agens ubicumque valedico Rhumak. Vivavuve.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: De verbo "bravium"

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 03 Mart, 2011 23.16

Marcus Rhumaki s, p. d.
Quod ad etymologiam* Italicae vocis "bravo" pertinet, oro te inspicias et hanc paginam interretialem: http://www.etimo.it/?term=bravo&find=Cerca. Sequitur igitur, ut pravus videatur esse is, qui omnia, quae obstant et impediunt, removet et quasi infringit, Italice “colui che infringe … ogni ostacolo”. Quam explanationem probabilem esse censeo.
Optime vale. V Non. Mart.

_______________________________________________
* Quare scribis “aetymologia”? Nonne ἐτυμολογία vox est Graeca?
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: De verbo "bravium"

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 03 Mart, 2011 23.41

Erratum.
Scribere me oportebat: ... ut "bravo" videatur esse is...
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: De verbo "bravium"

Emitteby Phlebas on Ven 04 Mart, 2011 1.21

Phlebas amicis salutem

Doctrinam vestram admiro et vobiscum consentio … sed scientia etymologica rapide evolvet.

Doctrinam etymologicam saeculi XXIII oportet scrutemur:

… verbum Sinensis "bravo" ( antique: 喝彩聲 )derivat ex antiquissima extinctaque dialecto Europaea (Angliorum – Gallorum): spectatores solebant "bravò, bravò" acclamare cum mimis plaudebant. Fragmenta televisifica vetustissima (seculi XX - XXI) hypothesym confirmant.


Valete quam optume.

Ex Mediolano
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Re: De verbo "bravium"

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Ven 04 Mart, 2011 11.07

Phlebas composuit faceta verba:
Vates scurraque noster est sodalis.


:lol:
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: De verbo "bravium"

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Ven 04 Mart, 2011 16.28

Marcus amicis pariter omnibus sal.
brav , probus, egregius, strenuus, gut, tapfer, besser geschrieben braf, ein jetzt allgemein gangbares, uns aber erst im 17 jh. aus der fremde zugebrachtes wort. es ist das it. sp. bravo, franz. brave, das im laufe des dreiszigjährigen kriegs zunächst durch die soldatensprache eingang gefunden zu haben scheint…
His ipsis verbis Grimm fratres* originem explicant vocis Theodiscae „brav“: eam vocem saec. XVII, cum in Germania Bellum quod vocatur XXX Annorum gereretur, a militibus peregrinis in linguam Theodiscam videri esse inductam.
Valete. IV Non. Mart.

___________________________
* Deutsches Wörterbuch s. v. brav.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: De verbo "bravium"

Emitteby Rhumak on Sat 12 Mart, 2011 20.23

Marco ceterisque spd

Vt lexicon illud cuius nexum mi tradidisti, Marce, memorat, "bravo" italice non modo adiectivus sed etiam substantivus esse potest: hoc enim nomine italice vocatur illa privata militia, quae quondam media insequentibusque aetatibus praecontemporariis comites, marchiones huiusque generis alios proceres comitari defendereque remunerata solebat: cuius magnam memoriam italicorum lectorum mentibus induxit Alexander Manzoni, auctor celeberrimus historiae c.n. "I promessi sposi" (latine: "Sponsi"): constat quidem et ex hoc libro illos "bravos" saepissime saevissimos fuisse, et revera pravos, qui, ut patronos suos defenderent, humillimos ex plebe homines usque quaque et omnimodo vexarent. Hoc ergo lexicon etymologicum substantivi potestatem ad illam "pravi" reducit, ubi dicit: "Un dì valse anche Scherano, Assassino, Mercenario, altrim. Bravaccio, il qual senso manifestamente discende dall'antico significato di feroce", idest: "Quondam (BRAVO, nr) dicebatur etiam pro factioso, sicario, mercennario, vel etiam milite privato, qui sensus manifeste procedit ex antiqua potestate feri". "Feri" verbum potestatem habet proximam ei "pravi", et hac postrema sententia lexicon mihi videtur etymologiae a me superioribus additae favere.
Parum bene cogitatam existimo etymologiam ex barbari adiectivo. Nam si vox vulgaris ulla inde processisset, talem haberemus, secundum leges italici vulgaris:

BARBARUM > /'barbaro/ > */'barbero/
vel
BARBARUM > *BRABARU(M) > */'brabaro/ > */'bravaro/ > */'bravero/

quod utrumque verbum neque exstat neque exstitisse constat. Potest autem et sic factum esse:

BARBARUM > *BRABARU(M) (metath.) > */'brabaro/ > */'bravaro/ (adsibilat.)> */'bra:ro/ (lenit.) > /'bra:do/ (dissimilat.), quod explicare valide potest verbum italicum "BRADO", quod dicitur de bestia hominibus nondum assueta vel quae assuefieri non valet/vult.
Quam etymologiam si accipimus, fatebimur alteram esse etymologiam adiectivi "bravo" (idest ex PRAVI adiectivo), alteram adiectivi "brado" (idest ex BARBARI adiectivo).

Valete.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium


Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: Google [Bot] and 1 guest

cron