Mercurius sodalibus, ac imprimis Marco suo s. d.
Erronee scripsi me nonnisi die Mercurii vobis responsurum esse; fortasse amore nimio cognominis mei sum deceptus...
Redux ergo rure factus maxima cum admiratione intellegi plures nuntios et a te, carissime Marce, et a Iulia de Iano nostro Pannonio scriptos; quos nuntios tanto maiore cum voluptate ac animi commotione legebam, quanto sedulius editionem illam carminum Iani anno 1784. publicatam ruri morans volveram, vestrorum nuntiorum plane nescius: quasi nos, qui in hoc foro gratissimo versamur, animo quoquomodo coniuncti essemus!
Sed, ut tibi, mi Marce, respondeam, sine dubio illius statuae poeta modernus a te citatus mentionem fecit, quae in insula Margarethae (Hungarice Margitsziget) visitur. Quae autem insula pars est Budapestini. Imaginem statuae, proh dolor, tibi ostendere non possum; ac rubore perfusus fateor nec a me illam adhuc visum...
Sed nescio an alteram Iani statuam in Quinque Ecclesiis (Hung. P
Veritate duce, comite labore.