de iure quodam tribunorum grammatica quaestio

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

de iure quodam tribunorum grammatica quaestio

Emitteby Rhumak on Lun 26 Apr, 2010 16.34

Salvete.

E libro de historia iureque Romanorum acto tribunos ius sententiae dicendi, cum Senatui interessent, habuisse legi: hoc mi valde mirum visum est, quia ipse dicere maluissem ius sententiae dicendae vel ius sententiam dicendi. Sed "ius sententiae dicendi", quid est hoc?
Ni qua me forte ratio grammatica fugit.

Petituris praefor huius libri me nil nisi excerptum photogeminatum in manibus habere, ergo nullas notas bibliographicas praebere praesto est.

Valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: de iure quodam tribunorum grammatica quaestio

Emitteby Ericus Palmén on Mart 27 Apr, 2010 0.58

Ericus Palmén Rhumaki s.d.p.
Recte iudicas ab auctore illius libri, IUS SENTENTIAE DICENDI scribente, solitas elocutiones IUS SENTENTIAM DICENDI et IUS SENTENTIAE DICENDAE inter se mixtas esse. Paucae tamen eiusdem generis contaminationes etiam apud Plautum atque apud ipsum Ciceronem reperiuntur: Plautus, Captivi 852-853 "NOMINANDI ISTORUM tibi erit magis quam EDUNDI COPIA / hic apud med", Cicero, De inventione 2,2,5 "Ex maiore enim copia nobis quam illi fuit EXEMPLORUM ELIGENDI POTESTAS", Oratio in Verrem (secundae actionis) 2,31,77 "ne REICIENDI quidem amplius quam TRIUM IUDICUM praeclarae leges Corneliae faciunt POTESTATEM", Or. Philipp. 5,3,6 "Agitur, utrum M.Antonio FACULTAS detur opprimendae rei publicae, caedis faciendae honorum, diripiendae urbis, AGRORUM suis latronibus CONDONANDI, populum Romanum servitute opprimendi, an horum ei facere nihil liceat". Eo quidem haec quattuor exempla ab elocutione a te commemorata differunt, quod in iis gerundio plurales genetivi (ISTORUM, EXEMPLORUM, TRIUM IUDICUM, AGRORUM) pro accusativis (ISTA, EXEMPLA, TRES IUDICES, AGROS) annectuntur. Praeterea ultimum exemplum, ex oratione Philippica desumptum, eo peculiare est, quod quibusdam aliis elocutionibus regulari norma formatis circumdatur. Aliquatenus similis, sed minus in oculos incurrens est quidam locus Terentii, quo genetivo EIUS, quamquam ad mulierem refertur, tamen forma verbi in -NDI (non in -NDAE) exiens annectitur: Hecyra 352 "Ego EIUS ( = Philumenae) VIDENDI CUPIDUS recta consequor". Valeto!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Re: de iure quodam tribunorum grammatica quaestio

Emitteby Rhumak on Mart 27 Apr, 2010 13.20

Erico spd

Gratias ago tibi, Erice, pro comitate, liberalitate et doctrina illa, cui nunc nos quidem assuefecisti et quae me impellit, si vis vacasque, ut te responsum poscam: simul enim atque epistulam tuam legi, mecum ipso quaerere coepi qua de causa talis contaminatio fieri potuerit, sed credo neminem te melius respondere posse. Quid ergo de hoc putas?

Vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: de iure quodam tribunorum grammatica quaestio

Emitteby Ericus Palmén on Mart 04 Mai, 2010 0.59

Ericus Palmén Rhumaki s.d.p.
Quaeris a me, ”qua de causa talis contaminatio fieri potuerit”, qualem supra tractavimus, id est quomodo fieri potuerit, ut ex elocutionibus secundum grammaticam correctis IUS SENTENTIAM DICENDI et IUS SENTENTIAE DICENDAE mixtura ex ambarum elocutionum elementis constans IUS SENTENTIAE DICENDI nasceretur. Equidem nil mirabile in hac re video. Gerundium et gerundivum sine dubio formae sunt eiusdem originis morphologicae, ac veri simile est aevo archaico nondum ullas de eorum usu fuisse regulas a grammaticis stabilitas. Vix ullus tum Romanus indoctus, qui sermonem suum patrium ”naturae methodo” domi didicerat, dilucide percipiebat gerundium esse substantivum verbale activae significationis, gerundivum autem adiectivum verbale passivae significationis; credibilius est hanc diversitatem functionum syntacticarum exactasque regulas tarde et paullatim evolutas esse et dubitationem quandam de usu harum fomarum usque ad auream aetatem litterarum Romanarum duravisse. In archaica Latinitate in oculos incurrit praesertim exemplum Plautinum (Trinummus 869) MI ADVENIENTI HAC NOCTE AGITANDUMST VIGILIAS (pro AGITANDAE SUNT VIGILIAE). Quae forma est hic AGITANDUM Plautinum? Equidem id sub specie aevi archaici perscrutatus non necessario gerundivum, sed potius nominativum gerundii postea ex usu prope sublatum iudicaverim, cui VIGILIAS pro obiecto annectitur. Etiam apud posteriores scriptores – perraro quidem – eiusdem generis elocutiones reperiuntur: Lucretius 1,111 AETERNAS QUONIAM POENAS IN MORTE TIMENDUMST (pro AETERNAE...POENAE...TIMENDAE SUNT), Cicero, Cato Maior 2,6 QUAM (sc. VIAM) NOBIS QUOQUE INGREDIENDUM SIT (pro QUAE ... INGREDIENDA...). Etiam dativo gerundii interdum obiectum in accusativo positum annectitur: Plautus, Epidicus 605 EGO RELICTIS REBUS EPIDICUM OPERAM QUAERENDO DABO (pro …EPIDICO…QUAERENDO…), Poenulus 223 EAE NOS LAVANDO, ELUENDO OPERAM DEDERUNT (pro …NOBIS LAVANDIS, ELUENDIS…), Livius 21,54,1 EQUITES QUOQUE TEGENDO SATIS LATEBROSUM LOCUM CIRCUMVECTUS IPSE OCULIS PERLUSTRAVIT (pro …EQUITIBUS…TEGENDIS…), Ovidius, Metamorphoses 9,684–685 IAMQUE FERENDO / VIX ERAT ILLA GRAVEM MATURO PONDERE VENTREM (pro …FERENDO…VENTRI). Normales igitur regulae strictae grammaticae nonnumquam scriptoribus ideo videntur creatae esse, ut frangantur!
Alibi quoque variae contaminationes syntacticae reperiuntur; e.g. in phrase iuridica ALICUI AQUA ET IGNI INTERDICERE, in qua praeter consuetudinem persona dativo incommodi et res ablativo separativo exprimitur. In ea mixtae videntur esse duae diversi generis normales elocutiones, quibus eadem fere res exprimi potest: ALICUI ADITUM NEGARE et ALIQUEM ADITU INTERCLUDERE, quarum in priore persona dativo incommodi et res accusativo, in posteriore autem persona accusativo et res ablativo separativo exprimitur. Sufficiuntne haec specimina contaminationis? Cura, ut valeas!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia


Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: Google [Bot] and 1 guest

cron