Quid agitur in mundo? - Forum politicum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De hominum feritate...

Emitteby Marcus Favonius on Ven 07 Mai, 2004 22.08

M. Favonius sodalibus suis benevolis sal.
Ne Americanis nos praeferamus! Neque enim milites Americanos, sed homines in homines ultima crudelitate saevisse constat: „Lupus est homo homini, non homo, quom, qualis sit, non novit“ (Plaut. Asin. 495). In natura nostra, quamvis cultu atque humanitate mansuefacta sit et erudita, subest ferocia tam effrenata, ut occasione oblata facillime erumpat. Caveamus ergo oportet.
Valete.
Non. Mai.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Sat 08 Mai, 2004 0.59

Tiberis cunctis sodalibus, imprimis Marco Mercurioque sal.
Assentior tibi, mi Marce, ferociam naturae humanae inesse eamque data occasione erumpere.ea ipsa de causa bella numquam gerenda esse censeo, licet iusta esse videantur. qua re eos minime probo,qui , cum tales atrocitates indignentur, bellum ipsum,quo nihil est atrocius, ne reprehendant quidem. numquam enim bella crudelitate atque atrocitate carere satis constat. at istud bellum vere condemnandum est, quia contra ius gentium gerebatur. praeterea Americani, qui non cessant nobis persuadere terram suam quasi refugium esse iuris humani ac libertatis, tantis sceleribus commissis omnem fidem gravissime violaverunt.quid? quis negabit eos pro democratia anarchiam ac seditiones, pro libertate vim et iniurias populo Iraquiensi tulisse? quis negabit eos tantis sceleribus commissis odium sui magis excitavisse, quam cuiquam credibile est ? quae cum ita sint, non fieri potest, quin recedant, ne id eveniat, quod iam fieri complures rerum militarium periti dicunt: Iraquiam Americanis alterum esse Vietnam.
valete.
a.d.VIII.Id.Mai.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

De tormentis turpibus

Emitteby Herimannus on Lun 10 Mai, 2004 23.51

Herimannus sodalibus sal.

Feritas tormentorum Iraquianis civibus impositis horrorem et damnationem cuiusvis, si illius est in animo nonnihil humanitatis, suscitat, eo magis quod imagines saevitiae omnino diffunduntur. SED ...
SED nonne constat omne bellum crudelitatem et saevitiem semper quacumque inferre? Num meliora patiuntur Iraquiani cives, qui insontes sub ruentibus tectis vel ob armorum mortales ictus per menses quattuordecim perierunt? Nonno omnia bella horrendae reliquiae sepultorum aevorum censenda sunt, cum omnis controversia colloquiis et ratione ab institutione Nationum Unitarum Ordinis resolvenda sit?

Valete!

Novocomi, a. d. VI Idus Maias
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 11 Mai, 2004 9.24

Mercurius omnibus s.

Et ipse annuo bella semper terribilia esse, ubi multae occasiones dentur crudelitati humanae quamvis oppressae ad erumpendum ac in victos captivosque saeviendum. Quae etsi vera sint, istiusmodi vero argumentis milites Americani excusari haud possunt, duobus ex causis. Et quidem primum: in diem crebriores nuncii audiuntur, istos milites, qui captivos Iraquianos cruciavissent, non semper sua foeda libidine saevitiave imperante id fecisse, sed suos preafectos militares, aut agentes secretos (CIA), ut id facerent, sibi iussisse. Uniti porro Status patria democratiae (libertatis, aequalitatis, fraternitatis etc.) adhuc dignoscuntur, aut saltem eam dignosci velint: quid, si milites sui tamquam satellites dictatorum pessimorum captivos miserrimos in carceribus cruciant ac ludificant? Valete. Aquinci, d. V. Id. Mai. sub Iove benigno, aprico, ac calido.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De bellis

Emitteby Herimannus on Mart 11 Mai, 2004 23.11

Herimannus cunctis sal.

Nemo reputet me quoquo modo Americanos feros milites defendere voluisse! Ut ait Mercurius noster, tanto peiora videntur crimina quae in Iraquia infelici natione efficiuntur, quanto audacius Americani gubernatores exercitum suum "democratiam" et "libertatem" inferre proclamant.
Sec hoc animo et vi confirmare volui: nonne satis? nonne sufficiunt arma exercitus tormenta quae omnibus in terris ab Ilii bello usque ad hunc diem homines cruciaverunt?

Valete, et pacem quaeramus!

Novocomi, a. d. V Idus Maias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Tiberis on Mart 18 Mai, 2004 22.21

Tiberis cunctis sodalibus s.
Non iam ferre possum, quanta saevitia quantaque superbia exercitus Israeliticus homines in regionibus occupatis viventes opprimat. animus meus in dies magis accenditur, cum video miserrimos illos, quibus domiciliis deletis praeter solum nihil iam superest. qui fieri potest, ut in tanto scelere nulla civitas inveniatur,quae tantae violentiae acerrime repugnet ? Civitates Unitae scilicet , quae solae pares essent huic caedi finiendae, potius istum furorem augere quam reprimere videntur. civitates vero Unionis Europaeae , qui non cessant affirmare iura humana servari sua interesse, cum vanas intercessiones faciunt, nihil efficiunt. praeterea miror, quod illi Iudaei in Europa viventes, qui propter intelligentiam atque humanitatem suam magnam in civitatibus suis auctoritatem habent, tanta scelera regiminis Israelitici silentio transeunt, immo eos qui eius consilia ac rationes vehementius reprehendant, antisemitismi coarguunt. quae cum ita sint, ne quis miretur, quod odium Iudaeorum denuo crescit. pro deum atque hominum fidem! habemus consulta Nationum Unitarum, quibus consultis Israelites e terris occupatis iam pridem se recipere oportuit. habemus chartam illam , quae est de iuribus humanis. habemus praecepta iuris gentium. quae Israel ne unius quidem assis facit nullo repugnante. ne quis dicat civitatem Israeliticam sive gubernatores eius non nisi sui defendendi causa talia facinora committere, quippe quae a militibus in cives terrae occupatae
committantur.
valete.
a.d.XV.Kal.Iun.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 19 Mai, 2004 9.18

Mercurius Tiberi s. d.

Fortissimo animo styloque mehercle lucidissimo, amice spectatissime, sententiam tuam de iniuriis in Palaestina ac in zona Gazae ab exercitu Israelitico patratis explicasti. Scripsi 'fortissimo animo': recte enim dixeras haud quemquam de iis rebus clare loquentem antisemitismi crimen evitare posse. Certe nunc Iudaei in umbra belli Iraquiensis secure domos Palaestiniorum deruere possunt, omnibus statibus, quid in Iraquo agatur, animadvertentibus. :( Vale. d. XIV. Kal. Iun.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De Israelitarum flagitiis militaribus

Emitteby Marcus Favonius on Merc 19 Mai, 2004 17.10

Marcus Tiberi Mercurioque amicis optimis sal.
Duobus vobis Israelitarum regiminis flagitia conquerentibus tertium me facere velim. Omni enim ex parte meus vobiscum sensus congruit.
:)
Cum aliquot hebdomadibus ante in Hungaria essem, nulla mihi controversia erat cum amicis Hungaris de nefariis Israelis gubernatorum consiliis. Equidem imprimis dolendum esse censeo permultos Germaniae rectores moderatoresque, cum antisemitismi clava et fuste obstupescant, tam ignavos esse, ut iniurias illius belli taciti ferant; negleguntur prorsus clarissima illa verba „qui tacet, consentire videtur“.
:cry:
Deinde pravum sane et alienum a ratione esse arbitror Libris qui dicuntur Divinis niti, ut nostrae quoque aetatis consilia publica confirmentur. Superstitione imbuti sunt ii, qui certam sibi orbis terrarum regionem a deo promissam esse credunt; scelerati vero ii, qui hoc argumento arrepto belli gerendi ius sibi datum esse putant. Ceterum legite modo, quid in Sacris Bibliis inveniatur:
„3 Tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan et universum populum eius; percussimusque eos usque ad internecionem.
4 Et cepimus cunctas civitates eius in illo tempore. Non fuit oppidum, quod nos effugeret: sexaginta urbes, omnem regionem Argob, regnum Og in Basan.
5 Cunctae urbes erant munitae muris altissimis portisque et vectibus, absque oppidis innumeris, quae non habebant muros.
6 Et percussimus eos anathemate, sicut feceramus Sehon regi Hesebon, disperdentes omnem civitatem virosque ac mulieres et parvulos;
7 iumenta autem et spolia urbium diripuimus“ (Nov. Vulg., 5. Mos. 3, 3-7).
Quae Litterarum Sanctarum verba minime sancta odiosum „belli sancti“ vocabulum in memoriam nobis reducunt.
:cry:
Postremo hoc mihi maximi videtur esse momenti: Permulti viri Christiani, qui Foederatis Civitatibus Americanis praesunt, Libros Divinos non sensu spirituali sive mystico, sed literali sive historico percipiendos esse contendunt: Jesum Christum, priusquam Iudaei terram a Deo sibi promissam occupassent, ad Sion montem rediturum non esse. Et Iacobus Inhofe, senator Republicanus Oclahomensis: „Quaestio est, utrum verbum Dei verum sit necne.“ Quae eos dementia cepit! Nolite ergo mirari regimen Israelitarum, ut quod Dei mandata exsequatur, apud multos Americanos gratiosum esse. Utinam aliquando vincat ratio!
:cry:
Valete. xiv Kal. Iun.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Israel

Emitteby Herimannus on Merc 19 Mai, 2004 20.41

Herimannus sodalibus sal.

Quamquam opinionibus vestris plerumque consentiam, nequeo quidquam illis adiungere, quod me munus vespertinum exspectat. Forsitan noctu (post Patibulum visitatum) huc redeam.
Valete!

Novocomi, a. d. XIV Kal. Iu.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 21 Mai, 2004 9.27

Mercurius Herimanno s. d.

Quidnam fuerit illud 'munus vespertinum', quod te exspectaret?? :D
:lol:
Vale. d. XII. Kal. Iun. :D
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De Medio Oriente

Emitteby Herimannus on Ven 21 Mai, 2004 23.19

Herimannus sodalibus de Israel et Palestina colloquentibus sal. d.

Vere Tiberis noster longa et movente epistola expressit quae multi de bello in Oriente Medio censent. Populus Israel, cui pretiosa munera religionis culturae fidei debemus, a multis lustris reconciliationis et misericordiae iter percurrere non potest, nec sibi rectores eligere vult, qui pacis viam - quotiens in Bibliis Sacris invocatam - inveniat.
Error iam a saeculo manet: Angli primis annis XX saeculi, Americani post holocaustum Nazistarum imponere voluerunt Hebraeos a cunctis terris in patriam antiquam redeuntes Arabicis gentibus non ut populum inter populos sed ut custodem Occidentalium utilitatis apud illas alienas terras; huic rei adde sensum electionis penitus defixum illi religioni antiquae necnon habitum occidentalem plerorumque immigrantium Hebraeorum, mox habebis facta multa quae bellum interminatum provocant.
Sed recentissimis annis omnibus his feritas et immanitas singulares accesserunt: furtum terrarum et domorum, occlusio finium, arma mirifica contra inermes iuvenes, vastatio vicorum et agrorum ab Israelitico exercitu perpetrata; contra horridae caedes civium nationis Israel, ab adulescentibus confecta qui nihil umquam nisi obrutas domus, militum vim, paupertatem intolerabilem cognoverunt.
Europea Unio sola contendentes colligere posset, si vellet; poterit, si voluerit.
Haec maesta cogitatio de Medio Oriente.

Mercurio, malitioso sodali, dicam me Mercurii (non eiusdem sed alius) diebus cum sodalibus parvae partis politicae, quam in urbe nostra constituimus, semper convenire. Tempora iuventae amorosae transiere!

Valete omnes!

Novocomi, a. d. XII Kal. Iunias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Tiberis on Sat 22 Mai, 2004 1.11

Tiberis omnibus, quorum interest ,quae res in oriente medio agantur, praecipue autem Marco,Mercurio,Herimanno s.d.p.
res ipsa me hortatur, ut nuntio meo priori pauca addam. cum enim in actis quibusdam diurnis Styriacis imago delineata palam facta esset bipertita, in cuius altera parte militem Germanicum videres puero Iudaeo pavefacto terrorem afferentem, in altera militem Israeliticum puerum Palaestinensem eodem modo terrentem - quae personae in utraque imagine veluti in eadem scaena , id est ante idem aedificium dirutum, agere videntur -, praeses "societatis pro cultu Israelitico Graecensis (Graz)" redactioni litteras misit, in quibus illam imaginem vehementissime reprehenderet,quae "rem publicam Israel detrectaret" . equidem non retinebar, quominus ipse epistulam redactioni darem, in qua praeter cetera haec fere scripsi: "(...) reprehendit ergo illam imaginem, quod aequum est. sed miror, quod non reprehendit impetum in cives Palaestinae summa cum saevitia et contra ius gentium factum, deinde, quod non reprehendit gubernatores Israeliticos consulta Nationum unitarum obstinate neglegentes, praeterea, quod non reprehendit primum ministrum Sharon aliosque illius regiminis viros,quorum immoderatis consiliis securitas civium Israeliticorum non modo non aucta, sed prorsus minuta sit. (...) sed cum omnia illa non reprehendit, aeque facit atque permulti Iudaeorum in civitatibus Europaeis viventium, qui,cum de antisemitismo crescente querantur, intellegere nolunt se tacendo id periculum augere. meminerint eos consentire , qui taceant. "
valete.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

De Israel

Emitteby Herimannus on Lun 24 Mai, 2004 0.54

Herimannus Tiberi et omnibus sal.

In eodem themate persistam: ne vos effugiat hodie unum e gubernatoribus Israel sese valde motum confessum esse, cum vidisset anum Palestiniensem inter obrutae domus suae ruinas nudis manibus quidvis suum exquirentem; imaginem illam maestissimam sibi in mentem revocasse avam suam a Nazistis militibus oppressam.
Utinam totus populus Israel oppressionis suae meminerit, ne similia Palestinensibus afferat!

Valete!

Novocomi, a. d. IX Kal. Iunias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 25 Mai, 2004 13.56

Mercurius Tiberi aliisque s. p. d.

Miror, amice mi carissime, quam forti ne dicam audaci animo egeris, cum litteras illas redactori mitteres. Sane nemo est, qui nesciat milites Israeliticos a Nazistis multis in rebus differre, nec illos cum his comparari posse; quam quasi comparationem picturis photographicis alia iuxta aliam positis expressam ille vir Judaeus aegre tulisse videtur, quod autem haud mirum est. Tamen his rebus opus esse puto, quae scilicet homines irritant, commovent, a requiete ac otio excitant, ac licentiam saevitiamque militum Judaeorum clare ostendunt.
Obiter dictum (gratias, Marce!): verbo "Iudaeus" vos rarissimo uti iam pridem animadverti. Num illud vocabulum hominibus Israeliticis molestum ac contumeliosum sit?:?:
Valete. Aquinci, d. VIII. Kal. Iun.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De administratione Israelitica

Emitteby Marcus Favonius on Lun 31 Mai, 2004 18.54

Marcus Herimanno, Mercurio, Tiberi aliisque sodalibus pariter omnibus sal.

Notum vobis esse puto Ericum Fried poetam Iudaeum, qui lingua usus Germanica carminum composuit corpus, quod inscribitur „Audi Israhel“ (Opera collectanea, vol. 2, Berolini 1994, pp. 89sqq.). Quo in corpore invenitur carmen (p. 189sq.), quod etiam ad res praesentes videtur pertinere.
Ecce aliquot versus:

„Es kommt im Augenblick
nicht darauf an
wann es war
dass die Unterdrückerregierung
in Israel
sich verwandelt hat
in eine Verbrecherregierung

Aber es kommt darauf an
zu erkennen
dass sie jetzt eine
Verbrecherregierung ist

[...]

Es kommt nicht darauf an
was man ist
Moslem, Christ, Jude, Freigeist:
Ein Mensch
der ein Mensch ist
kann nicht schweigen
zu dem was geschieht“.
========================
„In praesentia
nullius est momenti
notum habere,
quo tempore administratio dominatrix
Israelitica
mutata sit
in administrationem sceleratam.

Sed magni est momenti
cognitum habere
nunc eam esse
administrationem sceleratam.

[...]

Nullius est momenti
perspectum habere,
qualis quisque sit,
utrum Muslimus an Christianus an Iudaeus an contemptor dei:
Homo,
qui vere est homo,
silentio nequit praeterire
ea, quaecumque fiunt.“

Haec verba quamquam a Tiberi poeta nostro interprete aptius in Latinum converti potuisse suspicor, digna tamen sunt, quae reputentur.

Valete.

Pr. Kal. Iun.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron