Moderators: Moderator, Redactio Interretialis
Discipulus semiotiosus wrote:Salvete omnes!...
Vos precor ut meum haud pulcherrimum incertumque latinum mihi ignoscatis et, si fallacem eum inveniretis, corrigatis : ego vero ad hoc situm forte perveni, sed mihi statim ita placuit, ut mox registrationem conficere volui. Ego ( declarat ipsum meum falsum nomen.. ) discipulus sum iam proximus duodevicesimum annum vitae, qui Licei Classici lectiones frequento Carrarae, urbs Etruriae septentrionalis...
Heu, pro di immortales! Quantum laboris est mihi istud nuntium!
Rebus sic stantibus, timeo ne non unum nuntium semihora vobis scribere possim..
Alia dicere non audeam,Valete omnes!nisi quod latinam linguam plus vivam quam arbitrabar nunc video!!
Tiberis wrote:Tiberis Discipulo sal.d.p.
quod attinet ad instrumentum musicum, cuius nomen Latinum quaeris, haec appellatio apud eos, qui Latinitatem novam colunt, in usu est:
clavicymbalum (clava + cymbalum)
nonne ex quaestione tua evenit, ut ipse eo instrumento canas ?
bene vale !
Discipulus semiotiosus wrote:Exortationes vestrae ad scribendum, quamvis quod scribeo erroneum ac ineptum esse posset, mihi persuaserunt ut vobis conducere quaestionem vero novam, etsi non ad hoc thema pertinentem.
Mihipte quaesivi quonam modo latinis litteris reddi potest id quod in italica lingua sonat "pianoforte" et germanica - pro optima Iulia dico - "klavier".
Ceterum, quid vere significat littera p. quam omnes vos apponite ad initium nuntii? Fortasse significat " plurimam "?
Gratias plerasque vobis ago , et rursus ignoscatis mihi indocto.
Valete!
cogitoergosum wrote: Legi in tuo primo nuntio te agentem duodevicesimum annum! Ergo, puto tibi hoc anno examen faciendum esse. Quid cogitas de nova lege quae ad "examen maturitatis" pertinet?
Discipulus semiotiosus wrote:cogitoergosum wrote: Legi in tuo primo nuntio te agentem duodevicesimum annum! Ergo, puto tibi hoc anno examen faciendum esse. Quid cogitas de nova lege quae ad "examen maturitatis" pertinet?
Olim libro incidit in eam sententiam, quam Hegelius, philosophus germanus, scripsit: fiat iustitia ne pereat mundus...
De me valde bonam spem concipio ut examen maturitatis felice transeam, quia satis recteque usque ad hoc quintum annum scholae ad studia rettuli me; bonam mediam habeo.
De aliis discipulis loquendo, ista nova lex multum timorem, metum terroremque (!!!) adfert illis, et valide: quia, praesertim si GRAECAM LINGUAM scriptam invenient, magnam caedem inter plures eorum futuram certus sum.
Quod est logica consequentia eorum perennis negligentiae ac quia melioribus (lege : me, Discipulus semiotiosus )uti voluerunt .
Nunc cubitum eo. Valete tu et omnes latini cultores!
Maria Barbara wrote:Maria s. d. p.
Felicem annum novum sodalibus omnibus!
Maria Barbara wrote:Maria s. d. p.
Felicem annum novum sodalibus omnibus!
felixum wrote:Felixum ad Cogitoergosum s.p.d.
Ave sodalis.
De scholis Toronti, propter certationem antiquam inter Anglices ac nationes sicut Francia Hiberniaque, tribus gentibus cohabitantibus, talis affectio politica religiosaque urbis erat ut duo generum scholarum, quae se doctrine ac administratione gerunt dissimile, creati sint: separatae, quae a Catholicis solummodo frequentantur, ac publicae, quibus erudiuntur ceterae sectae (olim praecipue Ecclesia Anglia). Hic conformatio similiore tua utitur, quo insunt tres classes scholarum (primaria, media, et secundaria); sed, vectigale publica sustentus, ob diversos mores discipulorum, religionem praetermissum est. At ille, quoniam a popularibus Catholicis sustinetur, duo classes tantummodo habet quibus fidem vitamque Catholicam intente discipuli docentur: elementaria ac secundaria. Contra publicae, scholae elementariae et primariam et mediam complectunt, quam ut pueri ab sexto anno aetatis usque ad tredecimum annum eandem scholam frequentant. Scholae secundariae, ut publicae, iuvenes per quinque annos sequentes erudiunt; contra publicas autem, in quibus discipuli inter se licenter immiscere possunt, pueris cum puella eandem scholam non frequentare et scholae secundariae separatae proporro divisi sunt in duas greges, unam pro puellis et alteram pro pueris.
Praeter religionem, generes ambo scholarum institutionem eruditionis communem parent. Rudimentia, ut mathematicam, scientiam, et linguas Anglicam ac Francogallicam, studeri discipulis necessandum est usque ad scholam secundariam (vel quartum annum aetatis), ex quo varias rationes studiorum eligare possunt, etiam Latinam ac Graecam. Attamen, id quod me miserat, quamquam sunt lycei scientifica etiam technica, tamen ob classicam non extant; universitate sollummodo ullam linguam classicam perdiscere possis.
Cum Floridam advenissem, non iam discipulus eram; nunc autem scio tribus classibus scholarum quoque pueri erudiri et fere omnes scholae esse publicae. Praeterea, pro Francogallica, in omnibus scholis Hispaniam doceri praeoptata est.
Vale.
Users browsing this forum: No registered users and 0 guests