Pistos sodalibus s.d.p.
Litteris vulgaribus, quae "Bild", i.e. "Imago", inscribuntur et in Germania eduntur, in publicum immissum est: "Nos (i.e. Germani) sumus Papa"!
Quid eo de mendacio sentiatis, oro, ut mihi enuntiare velitis.
Marcus Pisto s.p.d.
Equidem haec verba diurnariorum festive dicta neque in serium convertenda esse puto. Non omnia statera auraria pendenda sunt.
Vale.
