Novus es in foro? Huc accede!

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Scipio on Mart 11 Iul, 2006 11.48

Clare Oenipontane, amice austriace.

Bene cognosco tuam terram Tyrolicam ac Oppidu tuum, quod vidi me iuniore. Vidi etiam Palatium Maximiliani imperatoris ac Tectum Aurum atque monumenta ad patriotas austriacos. Amo montes Tyrolenses et eorum castra maxima, et semper potest imaginari Maximilianum imperatorem venari Andream Hoferque pugnare contra legiones Napoleonicas.
Sed etiam me iuvat deambulationes montanas facere In Italia sicut in Austria.

Vale amice
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Emitteby Lycoris on Merc 12 Iul, 2006 13.12

Avete omnes. Ego hic nova sum. Scribo ex urbe Matrito (Hispania). Multus calor hic est! Liquor!

Vos legere mihi placet, etsi non omnia intellego. A vobis multum discere spero, et linguam latinam meam meliorem facere quoque.

Valete amici!
Saepe bona materia cessat sine artifice.
Lycoris
 
Nuntii: 1
Nomen dedit: Merc 12 Iul, 2006 12.23
Location: Hispania

Emitteby Thorsten Weigert on Merc 12 Iul, 2006 13.47

Salve Lycori atque vos alii qui hic colloquamini!
Et ego sum novus. Nuper reditus e Hispaniae extrema parte valde doleo, quod patria mea Marchia, i.e. Germania orientalis, tantodem calore est atque tua urbs meridie sita. Sed quid mihi volo? Auctores optimos classicae, ut dicunt, aetatis calor HIspanicus produxit... Feliciter tibi...
Valete
Quare agite, Eoum, comites, properemus in orbem!
Thorsten Weigert
 
Nuntii: 4
Nomen dedit: Mart 11 Iul, 2006 14.14
Location: Germania orientalis

Emitteby Amadeus on Iov 13 Iul, 2006 0.41

Lucus Eques wrote:Amici cari, uobis dico hunc Amadeum mactissimum esse;


Satis est! Iam rubeo ob laudes tuas. :oops:

Pergratum est mihi, Amadeu, te hic uidere. Quam Latinissime progrediamur omnes!


Me quoque delectat te hic videre.

Valetudinem tuam cura diligenter, amice.

Post scriptum: Ignosce mihi tuam epistulam ante hunc diem non viderat. Iterum vale.
"Quantus tremor est futurus, quando Judex est venturus"
Amadeus
 
Nuntii: 13
Nomen dedit: Ven 23 Iun, 2006 0.54
Location: Mexico

Emitteby D.Rex on Ven 14 Iul, 2006 22.54

D.Rex omnibus gregibus s.d.

salve omnibus vobis qui lingua latine amatis. hoc praeclaro in loco sum scriptor novus, lector autem per annum unum. me delectat vobiscum conloqui posse, et ibi, si voletis, spero facultatem in lingua latina meam auguere et crescere.

sum Britannicus, in oppido nomine Guildford habito, cum uxore et infantibus tribus et felicibus duobus. et pianoforte et organum in ecclesia ludo. musicum J.S. Bach valde amo.

facultas in latina mea levis est, et exertionem multis annis non feci. quantopere mihi est!

cum ita sint, volo ut quicumque respondeatis, id faciatis, ut in facultate latine utendo crescamus.

Scr. Guildford, Jul 2006
D.Rex
 
Nuntii: 4
Nomen dedit: Sol 02 Oct, 2005 12.49
Location: Regnum Cogidubni (Britanniae)

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 14 Iul, 2006 23.18

Mercurius D. Regi s. d.

Salve in foro, amice Britannice! Non multi sunt ex popularibus tuis, qui colloquiis nostris se misceant: certe et Hungarorum ego solus frequentius hic versor. Plures certe sodales habemus Germanicos, Italicosve, sed nec eos qui ex America meridionali oriundi forum visitant, desideraveris. Dic mihi vero, quid significet "[cum] felicibus duobus"? Nonne "nepotibus duobus" scribere voluisti? Nunc vale, cras fusius. Budapestini, pridie Iduum Iuliarum.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby D.Rex on Sat 15 Iul, 2006 0.29

D.Rex Mercurio s.d.p.

gratis ago tibi pro responsum tuum. celerissime, mi amice!

quaerebas de felicibus duo. nomen uno felici Bertie est. altero est Bex. sunt de specie Felix Domesticus. habent septem annorum - gemini!

rectiorne est felix aut felis scribere? si felis, oportet scribere felibus/feli... quod sentis?

nunc, mihi cubitum ire. cura ut valeas.


Mercurius Hungaricus wrote:Mercurius D. Regi s. d.

Salve in foro, amice Britannice! Non multi sunt ex popularibus tuis, qui colloquiis nostris se misceant: certe et Hungarorum ego solus frequentius hic versor. Plures certe sodales habemus Germanicos, Italicosve, sed nec eos qui ex America meridionali oriundi forum visitant, desideraveris. Dic mihi vero, quid significet "[cum] felicibus duobus"? Nonne "nepotibus duobus" scribere voluisti? Nunc vale, cras fusius. Budapestini, pridie Iduum Iuliarum.
D.Rex
 
Nuntii: 4
Nomen dedit: Sol 02 Oct, 2005 12.49
Location: Regnum Cogidubni (Britanniae)

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 15 Iul, 2006 8.54

Mercurius M. Regi s. d. p.

Ita est: "felibus" scribere te oportebat, quia vocabulum "feles" sive "felis" genitivum habet "felis" non autem "felicis". Sed, etiam mihi, ut haec cognoscerem, vocabularium meum erat depromendum... ceterum pluralis illius genitivus est "felium" cf. "navium", "avium". Quid plura? Nunc vale! :D Budapestini, Idibus Iuliis.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby D.Rex on Sol 16 Iul, 2006 17.11

D.Rex Mercurio s.d.p.

ita est. gratias tibi ago.

nescio quare non multi Britannicorum adsint in his colloquiis illustribus. sciesne? estne alterum colloquium quo populi Britannici Americanique utentur?

mihi audiebam Nuntios Latinos in YLE Radiophonica, cui acquisivi etiam machinam in illo tempore, ut audirem. decem autem annos abhinc audivi. nuntiis auditis, tempus fugit et colloquia haec inveni. sum felix! c.u.v.



Mercurius Hungaricus wrote:Mercurius M. Regi s. d. p.

Ita est: "felibus" scribere te oportebat, quia vocabulum "feles" sive "felis" genitivum habet "felis" non autem "felicis". Sed, etiam mihi, ut haec cognoscerem, vocabularium meum erat depromendum... ceterum pluralis illius genitivus est "felium" cf. "navium", "avium". Quid plura? Nunc vale! :D Budapestini, Idibus Iuliis.
D.Rex
 
Nuntii: 4
Nomen dedit: Sol 02 Oct, 2005 12.49
Location: Regnum Cogidubni (Britanniae)

Emitteby Oenipontanus on Sol 16 Iul, 2006 18.58

Salve o vir ab insulis. Oenipontanus me apello et in Austria habito. Te lectorem esse scripsisti o amice. Me interest ut lectorem in universitate vel scola vel alio modo sis. Semper de hominibus novis in foro gaudeo! Ante XIV dies quoque novus fui....
De foro latino angloamericano nihil audivi, et multe in TTT quaesivi ut latinam loquendam (vel scribendam) inveniam. Tandem hic adveni. Forum alium a scola Austriae scio sed plura non.

Breve de persona mea: Sum studiosus biologiae pharmaciaeque in Oeniponta (Innsbruck).
Dum spiro spero
Oenipontanus
 
Nuntii: 54
Nomen dedit: Merc 28 Iun, 2006 23.53
Location: Tyrolis / Veldidena

Emitteby D.Rex on Sol 16 Iul, 2006 21.06

D.Rex Oenipontano s.p.d.

Salve, mi sodalis. mihi ut lector referro quod lego - libros, paginos interetium.... nec in universitate nec in schola, sed in urbe Londiniense laboro. discipulus autem linguae latinae quindecim annos.

si forum latinum angloamericanum non sit, spero omnes ad hoc adesse. hoc locum mihi valde amicum comisque esse apparet. vale.

Scr. vespere aetatis

Oenipontanus wrote:Salve o vir ab insulis. Oenipontanus me apello et in Austria habito. Te lectorem esse scripsisti o amice. Me interest ut lectorem in universitate vel scola vel alio modo sis. Semper de hominibus novis in foro gaudeo! Ante XIV dies quoque novus fui....
De foro latino angloamericano nihil audivi, et multe in TTT quaesivi ut latinam loquendam (vel scribendam) inveniam. Tandem hic adveni. Forum alium a scola Austriae scio sed plura non.

Breve de persona mea: Sum studiosus biologiae pharmaciaeque in Oeniponta (Innsbruck).
D.Rex
 
Nuntii: 4
Nomen dedit: Sol 02 Oct, 2005 12.49
Location: Regnum Cogidubni (Britanniae)

Emitteby Oenipontanus on Iov 27 Iul, 2006 23.12

Longissime abfui o D.rex. Mea culpa levetur! In Iuvavo (Salzburg) regressus sum et TTT uteri non potfui, familia mea enim connectionem vix habet.

In Londinio vero vives? Dum schola excursionem in ille urbe fecimus et maxime me placuit. Quasi in provincia vivo et antea tales urbes magnas numquam infui. Quomodo me impressavit! Et male interpretavi: Verbum "lector" in Austria saepe in universitate et paene extra ille usum est. Si licet, rogare volo de modo laboris, quam faces.

Et in ultimo: Si forum angloamericanum non est longius hic maneas et modo nobiscum narres. :lol:
Dum spiro spero
Oenipontanus
 
Nuntii: 54
Nomen dedit: Merc 28 Iun, 2006 23.53
Location: Tyrolis / Veldidena

tiro advenit

Emitteby Fabianus on Sat 29 Iul, 2006 20.16

Fabianus omnibus latine loquentibus salutem

hodie primum hanc pagellam visitavi et gavisus sum valde quod tot sint latine loquentes. gauderem si quis vestrum responderet vel quasdam nugas mecum communicaret. ego - si cuius intersit - Hannoverae habito in parte Germaniae quae Sassonia inferior appellatur. discipulus sum XXV annos natus. amo musicam ludoque citharam et clavicymbalum. velim, si otium adsit, hoc in foro quam plurimis disceptationibus interesse.

valete sodales omnium terrarum!
Fabianus
 
Nuntii: 31
Nomen dedit: Sat 29 Iul, 2006 17.15

Emitteby Iulia on Sat 29 Iul, 2006 21.04

Iulia Fabiano salutem.
Reverane Hannoverae habitas??? Ego Gottingae! :lol: :lol: Si ergo tu forte Gottingam venias aut ego Hannoveram, convenire possumus! Studens sum matheseos, sed - ut vides - paullum insanio de lingua Latina.
Si cum aliis disputare vis, facillimum est colloquiis inmisceri. Ego quidem libentissime tibi respondebo, sed proxima septimana in ferias abibo.
Cura, ut valeas!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 29 Iul, 2006 23.49

Mercurius Fabiano s. d.

Gratulor tibi, amice Germane: sine mendis enim immo eleganter nuncium tuum novissimum composuisti; quod rarissimum quidem est apud tirones. Ubi, et quando Latinam linguam discebas? Ac quibus studiis in Universitate deditus es? Vale. Budapestini, a. d. IV. Kal. Aug.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron