De "LEXICO RECENTIS LATINITATIS"

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby soter on Iov 15 Dec, 2005 17.42

Soter Marco Favonio, Amicissimo suo litteratissimo, s.p.d.


Clarissime ac carissime Marce, optime Amice mi,

interim velim mihi ignoscas quod tardius ad te rescribo: diligentius, enim, verborum novatorum indicem, de cuius inscriptione interretiali certiorem liberalissime me fecisti, perlegere volui et, praecipue, officia quaedam, nulla prorogatione conficienda, his diebus alio me cogunt !!
Verborum novatorum indicem illum, qui italice “Dizionarietto italiano-latinoâ€
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Marcus Favonius on Ven 16 Dec, 2005 12.19

M. Favonius Soteri amico suo carissimo amplissimo litteratissimo s.d.p.
Equidem admiror, optime Soter, non solum quanta iterum erga me sis humanitate atque benevolentia, sed etiam quam sollerter ac sagaciter de indice illo existimaveris. Imprimis haec sententia mihi valde probatur: “In verbis novatis creandis … quam maxime iustum ac aequum mihi videri Litterarum Latinarum Auctores sequi et linguae Latinae lexicon non violare iam alibi scripsi.” Epistula tua ponderosa avide lecta me adduci confiteor, ut ipse diligentius res inspiciam. Quam primum, quid sentiam, ad te rescribam. Summa in te observantia exopto, ut optime valeas. XVII K. Ian. Ex Cornicum Campo.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Ven 16 Dec, 2005 20.29

M. Favonius sodalibus linguae Latinae studiosissimis, imprimis Soteri amico suo doctissimo ac spectatissimo sal.

Index ille Italico-Latinus (v. nunt # 4106) summa cum diligentia confectus est a Victorio Ciarrocchi Pisaurensi, quem nonnumquam secutum esse animadverti indices a Carolo Egger et Christiano Helfer compositos. Quicumque Italice scit, ei hunc indicem magno usui fore reor, dummodo eum subtili iudicio percensuerit.

Ut exemplo utar: ecce nonnulla vocabula ad T litteram pertinentia, quibus, quid ipse sentiam, litteris inclinatis usus subiungo:

Tacchino - Gallus indicus – i.e. Meleagris gallopavo. Qua de causa magis mihi placet „gallopavo, onis m.“ (cf. Hispanice: pavo). Ceterum quaero, cur „indicus“? Nonne avis oriunda est ex America Septentrionali? Ceterum quod ad animalia Romanis ignota attinet, uti licere puto nominibus, quae a biologis conficta sunt.
Tagliaborse - Sector zonarius – Optime: Plaut. Trin. 862.
Tangenti - (per corrompere) Quaestuosae largitiones – largitiones („quaestuosae“ supervacaneum videtur: aliquem largitione/ibus corrumpere).
Targa - (di automobile) Notaculum autoraedae – notaculum autocineti.
Terrorista - Tromocrates-ae, m. – territor (Iuppiter territor, CIL 14, 3559).
Traffico caotico - Chaos vehicularium – confusio vehiculorum, confusio viaria.
Trampolino - Suggestus desultorius – Cur DEsultorius? Nonne EXsultorius?
Trapano elettrico - Terebra electro excita – terebra electrica.
Turismo - Periègesis -is, f. – commercium viatorum / peregrinantium.
Turista - Viator voluptuarius – viator („voluptarius“ supervacaneum videtur).

Nonne pergamus oportet disputare?

Ut vero, quid ipse existimem, breviter astringam: Victorius Ciarrocchi ad cogitandum nos impellens bene meritus est de lingua Latina divulganda.

Curate, ut valeatis.

XVII K. Ian. Ex Cornicum Campo.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Ericus Palmén on Sat 17 Dec, 2005 1.37

Ericus Palmén Marco Favonio et Soteri s.d.p.
Summo cum studio perlegi ea, quae nuperrime de neologismis scripsistis, planeque vobiscum consentio indicem illum Italo-Latinum, quem exaravit Victorius Ciarrocchi, ea ipsa de causa laudibus dignum esse, quod nos ad cogitandum impellit, quo modo elocutiones quam enucleatissimae simulque Latinissimae excudantur. Te, Marce, e quibusdam elocutionibus nimis prolixis optime propagines supervacuas amputavisse censeo. E.g. VIATOR VOLUPTARIUS profecto non est elocutio apta ad quemvis periegetam significandum; potius ad certi generis â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Marcus Favonius on Sat 17 Dec, 2005 15.43

M. Favonius Erico Palm
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby soter on Lun 19 Dec, 2005 15.59

Soter Erico Palm
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Marcus Favonius on Lun 19 Dec, 2005 19.54

M. Favonius Sotera amicum suum Neapolitanum summa salutat reverentia.

Quam paucissimis haec, optime mi Soter: Iterum pergratae mihi fuerunt litterae tuae doctissimae, sed imprimis me delectatum esse scito verbo illo Italico „spilluzzicare“ :lol: . Quam dulcis iucunda suavis est sermo vester patrius: spil-luz-zicare! O vos fortunatos! Invidendi vere estis! Consului etiam indicem etymologicum Italicum interretialem:
http://www.etimo.it/?term=spilluzzicare&find=Cerca
Vocabulum „spilluzzicare“ indice Italico-Germanico inspecto idem videtur significare quod Germanicum „knabbern“, id est „ar-/de-/rodere“. Onomotopoeia videtur esse: Minimis denticulis mures, mustelae sciurique semper aliquid rodunt. Nonne res est, qua paullulum exhilaremur? Sed haec hactenus.

Optime vale. XIV K. Ian. Ex Cornicum Campo.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Veronica on Mart 20 Dec, 2005 13.23

Veronica amicis suis doctissimis s.d.

De "spilluzzicare":"epulas in fragmentis parvis edere/ alicuius sensim
potiri".Vox incertae fontis,fortasse per occursum "peluzzo" et "piluccare"
> derivatum "pilare" (Italice "pelare") in latino populi aut "pelo" +
"-ucco" praesens iam in Italia Septentrionaria (exempli causa:pluch-
pluchè-peluco-pelùch). NB:spil-luz-zi-ca-re.

De "buongustaio": "qui cibum bonum amat" ac "qui bonum intellectum
habet" (Ugo Foscolo).

De "turismo": gallice "tour"(circuitus) nascerit.

De "Pellegrinaggio":latino "peregrinum" > straniero (advena) inde
"peregrinari" > viaggiare all'estero (peregre iter facere-peregre (extra
urbem),comp. "per" (al di là) + "ager" (campo).

Valete amici optimi!!!
Basia,
Veronica.
*PERSTA ATQUE OBDURA*
Veronica
 
Nuntii: 39
Nomen dedit: Sol 27 Nov, 2005 19.20
Location: Mediolanum,Italia

Emitteby Veronica on Mart 20 Dec, 2005 16.20

[quote="Veronica"]


De "Pellegrinaggio":latino "peregrinum" > straniero (advena) inde
"peregrinari" > viaggiare all'estero (peregre iter facere-peregre (extra
urbem),comp. "per" (al di là) + "ager" (campo).


Oblita sum! In lingua italica "pellegrinaggio" significat " iter pietatis
et paenitentiae sanctis locis" sicut exempli causa "Santiagonis gressus".


Valete carissimi!
Basia,
Veronica.
*PERSTA ATQUE OBDURA*
Veronica
 
Nuntii: 39
Nomen dedit: Sol 27 Nov, 2005 19.20
Location: Mediolanum,Italia

Emitteby soter on Mart 20 Dec, 2005 20.02

Soter Veronicae, Amicae Mediolanensi, s.p.d.


Carissima Veronica,
Amica mea “perseveransâ€
Last edited by soter on Iov 22 Dec, 2005 0.47, edited 1 time in total.
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby soter on Merc 21 Dec, 2005 0.28

Soter Marco Favonio, Amicissimo suo, s.p.d.

Verba tua (in nuntio 4149), Marce carissime, admirationis sincerae et amoris maximi ad linguae Italicae suavitatem gratissima - animum commotus, confiteor - ac amicissima mihi venerunt !

Ut verum dicam, in hoc, Amice, aliquantum ( sed, ut apparet, benevolissime !) tibi invideo: linguam Germanicam tuam , enim, nobilissimam, doctissimam et austeram, loqui velim sicut tute optime Italicam !!

Vale quam maxime, Marce mi ! ! !

Ex animo

Soter

A. d. XIII Kalendas Ianuarias a. D. MMV - Neapoli
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Bernardus Flos on Merc 21 Dec, 2005 12.36

Bernardus Flos Soteri et aliis sodalibus s.p.d.

Revera lingua Germanica nobilis lingua est. Cum in schola hanc linguam disceremus, omnes discipuli eam abhorrebant, sed nunc maxime admiror. Nonne vos opinamini severitatem et perspicuitatem Germanicae linguae similes esse linguae Latinae?

Quod attinet ad Italicam linguam, in novo anno operam dabo ut eam discam. Sed in nostra lingua proverbialiter dicitur: "Via ad infernum strata est bonis praesumptionibus". Videamus... :roll:

Quam faustissimum vobis exopto Diem Nativitatis!

Bernardus Flos, Gandae, a.d. XII Kal. Ian.
Bernardus Flos
 
Nuntii: 19
Nomen dedit: Mart 22 Nov, 2005 20.44
Location: Belgica

Emitteby Veronica on Merc 21 Dec, 2005 21.16

Veronica doctissimis amicis Soteri Marco Favonio Bernardo Florique s.d.

SOTERI

Maximas gratias tibi ago! Vere amicus carissimus es per me!!!
Sed...non intellexi rem: quid intellegis apte dicendum "gravioribus" et
"lacesserunt"?..Id est,significatio diligens. > Sicut vides studium linguae
latinae non possum desinere! :oops: ...Scilicet est!..eheh

MARCO FAVONIO

Semper felix sum ubi aliquis ita linguae meae loquerit, praesertim in
his temporibus! Inde maximas gratias!!!!!!!!
Ac lingua Germanica clarissima est! Una Domina lingua!!!!

BERNARDO FLORI

Optimus delectus!!! Vere optimus!!! Tibi gratulor!!!
Videbis!.....Conata perficies!! (sicut me???? :roll: )

eheheh...quoque in nostra lingua italica habemus hoc proverbium!
Nos dicimus:" Viae inferni plenae voluntatum bonarum sunt!"...ihihihhi
Et ego eum scio bene!!!! :(

Valete amici carissimi!
Basia omnibus,
Veronica.
*PERSTA ATQUE OBDURA*
Veronica
 
Nuntii: 39
Nomen dedit: Sol 27 Nov, 2005 19.20
Location: Mediolanum,Italia

Emitteby soter on Merc 21 Dec, 2005 23.44

Soter Bernardo Flori s.p.d.

Si, clarissime Bernarde Flos, in novo anno studium linguae Italicae, sicut est in propositis tuis, susciperis, meo auxilio, profecto, confidere poteris.

Facias, Amice, ut quam optime valeas !

Soter

A. d. XII Kalendas Ianuarias a. D. MMV - Neapoli
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby soter on Iov 22 Dec, 2005 0.58

Soter Veronicae s.p.d.

Carissima,
quod attinet ad nuntium 4155:
a)
pro "lacesserunt" lege "lacessierunt": littera "i", enim, propter festinationem....in digito mansit (ignosce mihi, quaeso: nuper, vero, errorem meum in nuntio illo emendavi!);
"lacessierunt" - dicebam - : < lacesso -is, lacessivi et lacessii, lacessitum, ere.
b) gravioribus: < gravis, grave.
Gratulor tibi de summa tua diligentia et iterum errati veniam peto.
Vale, Amica carissima.
Soter
A. d. XII Kal. Ian. a. D. MMV - Neapoli
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron