Religio Romana

Colloquia de antiquitate

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby noricus on Sat 14 Oct, 2006 18.35

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 13.43, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Mucius Scaeuola on Sat 14 Oct, 2006 21.09

Salus Norico et Rhumaki a Mucio

Nolite censere amici mei carissimi me spernere antiquitatem graecam: minime hercle uero! Immo graiam sapientiam maxime admiror proboque, in qua principium amoris scientiae, philosophiae, et praesertim exquisitionis uitae beatae, ethicae, quae scientiae nobis etiam hodie maximi ponderis sunt profecto, cum hominis propria sint, et semper erunt!
In schola didici rudimenta graecae linguae, atque lexiconis auxilio (et
aliquantuli temporis :lol: ) inelligere scripta graeca queo. Neque certe eam linguam despicio, musicam in ea sentio, Norice, et poesim. Etiam si latinae malo breuitatem rationem "mathesim" linguae. Et romani non deleuerunt graecitatem spretione, aliqui tantum graecam uiuendi rationem contemnebant, fortasse quia molliorem esset. Sed multi romani amarunt hunc mundum: loquebatur graece Cicero, imperator Adrianus prorsus magis graecus quam romanus, cum latine prope nunquam
loqueretur et magis in orienti quam Romae esset; plurimi fuerunt docti romani qui graios multi aestimauerunt. Graecitatem penitus hausit latinitas, ut paene unum cum ea fieret.

Plane multa uenusta sapientia lepida adfuerunt in graecia antiqua, imprimis ut dixi philosophia, sed nobis refugiendus est hic error: ne eam aetatem omnino perfectam fuisse et uitiis carentem putemus; si tum uiueremus, certe multas labes in ea inueniremus. Ne simus sicut illi uetuli qui meditabundi aetate graues maximis laudibus tempora praeterita efferunt, condemnantes uitia corruptionesque praesentis aeui iuuentaeque, ut nihil boni adtulerit noua aetas! :lol:

Omni aeuo bona uitiaque sua: sic et antiquitus fuerunt quae melius est omittere. Inter haec, ut ad thema hoc paullum redeat iste nebulo Mucius, deorum cultum duco, si (ne continuo in me tela uestra iniciatis) hic cultus affert, sicut graecis portabat, metum sollicitudinemque, si facit ut trepido animo homines cura deorum afficiantur, et sursum deorsum decurrant meditantes quo pacto sibi beneficia accipere a dis possint, quo ipsorum damna uitare.

Ceterum si cultus deorum et pulcherrimi mythoi graeci, si tragoediae uel graues uel humanitate plenae, amoenaeue et facetae comoediae, si poesis et aliae fabulae prosunt, omnia haec si uoluptatem dant, primus ego uos adhortor ut omni cordi in illa uos iniciatis! :D
Credo enim, paullum Epicureus, paullulum Scepticus uel Socraticus, homini insequendam uitam beatam esse, nec beatitudinem cuiuis aliae rei postponendam; omnia licet ut eam consequaris. At quomodo eam consequamur difficillimum est scitu: quamobrem debemus noscere nos ipsos, scire quid nos alacres amenosque felicesque reddat.

Scepticum me dixi, quia credo hominem ueritatem omnino certam consequi non posse. Nihil ego pro omnino certo habeo, et etiamsi ut aliquae res nos ut putemus uera uita impellit, tamen quondam inuenire poterimus quae semper certa putabamus aliquid falsi habere.
Quamobrem ego non tam Christianus sum quam Agnosticus (nec scio cur uos tam pro certo Christianum Catholicum esse me censeatis :roll: ). Ergo ne ego quidem mi Norice uos conuertere in meam fidem conabor! :lol:

Valete amici! :wink:

p.s.: Tibi quoque litteratura Russica iuuat, mi Rhumak? Et ego "Idiotam" legi, ac magnopere mihi placuerunt "Scelus et castigatio" et "bellum et pax", Dostoievskij et Tolstoij auctoribus! :D
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Rhumak on Sol 15 Oct, 2006 2.02

Rhumak Mucio Norico ceterisque spd

Noenu eheu :oops: multos libros russicae litteraturae legi. De Tolstoj aliquantulum in schola media, post hunc de Dostoievskij "Idiota" tantum: vellem et alia legisse huius auctoris, sed scripta illius semper tanta mole abundant, tamque paucum est mihi temporis ad lepida legendum, ut post tria quattuorve capitula libri universitari me sibi revocent, et ad illos cogar (qui libri universitarii cum Dostoevskij pondere alacerrime certantur :? ): atqui tam valde modus scribendi et narrandi illius auctoris placet... utinam russice nossem! Muci, potesne mi indicare aliquem eius librum sat brevem, ut, quinis cotidie paginis lectis, ferme intra mensem vel parum plus temporis pellegisse possim :?:

PS: Iampridem te minime christianum suspicatus eram (ego nonnisi in una primarum epistularum de re praesenti christianum te definieram, necnon dubitans)

Valde vale(te)!
:D
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Mucius Scaeuola on Sol 15 Oct, 2006 15.03

Mucius Rhumakem ceterosque salutat

Non omnia opera Dostoievskij, ut uerum dicam, legi; sic inter quae legi non breuissima adsunt :? . Si tempus tamen aliquando inuenies tibi uehementer suadeo "scelus et castigatio" (pro dolor nescio quomodo russice appelletur, italice tamen "delitto e castigo"). Si de aliis scriptoribus Russicis autem loquimur, breues fabellas lepidas legi "mors Ivanis Illic" ("la morte di Ivan Illic") Lev.is Tolstoj, et "Nasus" atque "imago picta" ("il ritratto") Nicolaei V.Gogol.
Attamen iam dudum etiam ego legere hos libros impedior uariis negotiis scholae, et tam multos libros pulcherrimos adesse semper magis inuenio ut uix deligere sciam quem legere...!

Vale
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Lun 16 Oct, 2006 10.12

PLOTINO philosopho illi clarissimo neoplatonico se deum esse persuasum erat. Qui quondam ab amico quodam religiosissimo rogatus, ut festos dies Iovis secum ageret, comiter abnuit dixitque: „Cur Iovi me operari oportet? Num mihi quoque sacra facit?“ -------


---------------------------------------------------------------

Salve, Muci optime!
Ecce titulus Russicus: „Prestupl
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Mucius Scaeuola on Lun 16 Oct, 2006 23.02

Mucius Marco Fauonio salutem

Gratias ago pro tuo suasu!
Vbi eum repperiam, confestim librum emam! :D

Vale
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Rhumak on Mart 17 Oct, 2006 14.34

Marco docto spd

Anecdoton quod narrasti de Plotino, aliquos sermones Ioannis Pauli II meminissem fecit, in quibus de nescioquo narrabat, ex quo cum quidam num Deum crederet quaesisset, "numquid Ille me credit?" responderet. Haec par condicio et separatio deum hominumque in illa epicureissima sententia pr
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: Religio Romana

Emitteby Martinus567 on Merc 25 Nov, 2009 20.46

Combibloc1 sd,
quid vis cum illis titulis interetis? Coniugiturne cum themate Lingua Latina?
Solum te vis praeconari? Quid est hoc?
Expecto responsam.
Vale.

Ne animum intenderis in robota, quorum nuntii delendi mihi curae sunt. Andreas Moderator.
Martinus567
 
Nuntii: 35
Nomen dedit: Ven 20 Nov, 2009 20.56
Location: Hungaria occidentalis

Previous

Return to Antiquitas Romana

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron