Marcus Lucio s.d.p.
Laureola inspecta nihil aliud exclamo nisi „Macte virtute, Luci!“

Admiror enim, quanto studio linguae Latinae incensus sis.
Carmen quidem illud abs te ingeniose in Latinum conversum tam vivido excellit rhythmo, ut nemo sit, quin furore quodam inflammetur; sed pauca annotanda esse censeo, eaque pace tua dixerim (ignosce quaeso meae quoque loquacitati!):
I – Nonne carmen ipsum his incipit versibus?
Moscovia, urbs barbara et arcana,
turres rubrae aureae perfrigidae.
Moscovia! Quicumque te bene cognovit,
is sentit ignem in te ardere flagrantissimum.
Cosaci, hei hei hei, exhaurite pocula!
Natalia, ha ha ha, vere es pulcherrima.
Companio, hei hei hei, vivamus!
Bene tibi, frater, hei, frater, ho! Hei hei hei hei!
Russice: товáрищ / tawárischtsch / továriÅ¡č = Latine: sodālis, is m. Vocabulo quoque Latino medii aevi uti licet: „compānio, ōnis m.“, i. e. „is, quocum panem tuum dividis“.
Germanice: "auf dein Wohl, Bruder" – Latine: „Bene tibi, frater!“ vel „Bene te, frater!“
II – Lapsus calami: Non: Anima tua tam manga est, sed: ... magna...
III – Non: Amor cauiari sapit, sed: Amor caviarium (acc.) sapit („sapere aliquid“).
IV – Sequuntur hi versus:
Moscovia, porta temporis praeteriti,
speculum imperatorum Russorum, urbs cruenta.
Moscovia! Quicumque animum tuum cognovit,
is amorem sentit maximo aestuare calore.
Cosaci, hei hei hei, exhaurite pocula!
Natalia, ha ha ha, vere es pulcherrima.
Companio, hei hei hei, amemus!
Bene tibi, puella, hei, puella, ho hei hei hei hei!
V – Germ. „Wodka trinkt man pur und kalt“ – hoc loco: Lat. „Aquula pura bibitur et frigida“ vel „Aquulam puram bibimus et frigidam“; „man trinkt“ ~ „bibit homo“ sermo minus videtur esse Latinus. [Quod ad vocabulum „aquula ~ vodka“ attinet, cf. nunt. Mercurii nostri, # 4816.]
VI – Scribis „Care pater“. Quid censes de vocabulo „paterculus“? „Poculum tuum, patercule, est epotum“...
Tu quid sentis, amice? Admodum moveri me scito opinione tua!
Vale. Pridie Idus Maias, die leni et pluvio. Crefeldiae.