by Ericus Palmén on Lun 14 Dec, 2009 22.36
Ericus Palmén Eduardo s.d.p.
Recta pronuntiandi ratio est 'transītur', sicut in infinitivo praesenti verbi 'īre' et compositorum eius longa est i (e.g. transīre, circumīre). Idem valet in verbo 'invenīre' et in ceteris verbis quartae coniugationis. Tantummodo tertiae coniugationis verba in iisdem formis brevem habent vocalem, e.g. addĭtur, petĭtur, agĭtur, mittĭtur. Participia autem perfecta singulorum verborum e suis stirpibus formata easdem regulas non sequuntur. In verbo 'ire' compositisque eius haec brevem habent vocalem (e.g. transĭtum, circumĭtum); pariter in substantivis verbalibus (e.g. transĭtus, adĭtus, redĭtus) brevis est i vocalis. Normalibus verbis, sive tertiae sive quartae sunt coniugationis, sua cuique participia perfecta sunt, quae aut brevem aut longam i vocalem habent aut eadem vocali omnino carent (e.g. addĭtum, petītum, actum, missum, inventum). Vale!
Ericus Palmén