Moderators: Moderator, Redactio Interretialis
Multae quoque ex ea, pro eo quod tantos mortalium germinat, quantos alere vix sufficit, saepe gentes egressae sunt, quae nihilominus et partes Asiae, sed maxime sibi contiguam Europam afflixerunt. Testantur hoc ubique urbes erutae per totam Illyricum Galliamque, sed maxime miserae Italiae, quae paene omnium illarum est gentium experta saevitiam. Gothi siquidem Wandalique, Rugi, Heruli atque Turcilingi, necnon etiam et aliae feroces et barbarae nationes e Germania prodierunt. Pari etiam modo et Winilorum, hoc est Langobardorum, gens, quae postea in Italia feliciter regnavit, a Germanorum populis originem ducens, licet et aliae causae egressionis eorum asseverentur, ab insula quae Scadinavia dicitur adventavit. (I, 1)
Intra hanc ergo constituti populi dum in tantam multitudinem pullulassent, ut iam simul habitare non valerent, in tres, ut fertur, omnem catervam partes dividentes, quae ex illis pars patriam relinquere novasque deberet sedes exquirere, sorte perquirunt. (I, 2)
Hac etiam tempestate Childepertus rex Francorum, aetatis anno vigesimo quinto cum uxore propria, sicut fertur, in veneno extinguitur. Hunni quoque, qui et Abares dicuntur, a Pannonia in Turingam ingressi, bella gravissima cum Francis gesserunt. Brunichildis tunc regina cum nepotibus adhuc puerulis Theudeperto et Theuderico regebat Gallias, a quibus accepta Hunni pecunia revertuntur ad propria. Mortuus quoque est Gunthramnus rex Francorum, regnumque illius Brunichildis regina suscepit cum nepotibus adhuc parvulis, filiis Childeperti. (IV, 11)
15. His temporibus quaedam meretrix uno partu septem puerulos enixa, beluis omnibus mater crudelior in piscinam proiecit necandos. …. Contigit itaque, ut rex Agelmund, dum iter carperet, ad eandem piscinam deveniret. Qui cum equo retento miserandos infantulos miraretur hastaque, quam manu gerebat, huc illucque eos inverteret, unus ex illis iniecta manu hastam regiam conprehendit. Rex misericordia motus factumque altius ammiratus, eum magnum futurum pronuntiat. Moxque eum a piscina levari praecepit, atque nutrici traditum omni cum studio mandat alendum; et quia eum de piscina, quae eorum lingua lama dicitur, abstulit, Lamissio eidem nomen inposuit. Qui cum adolevisset, tam strenuus iuvenis effectus est, ut et bellicosissimus extiterit et post Agelmundi funus regni gubernacula rexerit. (I, 15)
In extremis circium versus Germaniae finibus, in ipso Oceani litore, antrum sub eminenti rupe conspicitur, ubi septem viri, incertum ex quo tempore, longo sopiti sopore quiescunt, ita inlaesis non solum corporibus, sed etiam vestimentis, ut ex hoc ipso, quod sine ulla per tot annorum curricula corruptione perdurant, apud indociles easdem et barbaras nationes veneratione habeantur. Hi denique, quantum ad habitum spectat, Romani esse cernuntur. E quibus dum unum quidam cupiditate stimulatus vellet exuere, mox eius, ut dicitur, brachia aruerunt, poenaque sua ceteros perterruit, ne quis eos ulterius contingere auderet. Videris, ad quod eos profectum per tot tempora providentia divina conservet. Fortasse horum quandoque, quia non aliter nisi Christiani esse putantur, gentes illae praedicatione salvandae sunt. (I, 4)
Illa ut erat ad omnem nequitiam facilis, dum optat Ravennatium domina fieri, ad tantum perpetrandum facinus adsensum dedit; atque dum Helmichis se in balneo ablueret, egredienti ei de lavacro veneni poculum, quod salutis esse adseverabat, propinavit. Ille ubi sensit se mortis poculum bibisse, Rosemundam, evaginato super eam gladio, quod reliquum erat bibere coegit. Sicque Dei omnipotentis iudicio interfectores iniquissimi uno momento perierunt. (II, 28 )
"I popoli i quali nelle parti settentrionali di là dal fiume del Reno e del Danubio abitano, sendo nati in regione generativa e sana, in tanta moltitudine molte volte crescono che parte di loro sono necessitati abbandonare i terreni patrii e cercare nuovi paesi per abitare.L'ordine che tengono quando una di quelle provincie si vuole sgravare di abitatori, è dividersi in tre parti …"
Vive, vir inmense, tibi concedit regimen s........e,
Consilio cuius regitur validaque manu iu..........s.
Pontificum flos es et maximus inter eos e.........s.
incolumis vivas, plus Nestore consilii va...........s. ...
lingua balbus, hebes ingenio,
viris doctis sermonem facio.
sed quod loquor, qui loqui nescio,
necessitas est, non praesumptio.
nulli vestrum reor ambiguum
viris bonis hoc esse congruum,
ut subportet magnus exiguum,
aegrum sanus et prudens fatuum.
ne sim reus et dignus odio,
si lucernam ponam sub modio,
quod de rebus humanis sentio,
pia loqui iubet intentio.
brevem vero sermonem facio,
ne vos gravet longa narratio,
ne dormitet lector prae taedio
et «tu autem» dicat in medio.
ad aeternam beatitudinem
lapsum deus revocans hominem
verbum suum, suam imaginem
misit ad nos per matrem virginem.
est unita deitas homini,
servo suo persona domini,
morti vita, splendor caligini,
miseria beatitudini.
scimus ista potentialiter
magis facta quam naturaliter,
scrutantibus spiritualiter
scire licet quare, non qualiter.
arte mira, miro consilio
quaerens ovem bonus opilio
vagantibus in hoc exilio
locutus est nobis in filio.
sanctum suae mentis consilium
patefecit mundo per filium,
ut reiecto cultu sculptilium
deum nosset error gentilium.
poetarum seductos fabulis
veritatis instruxit regulis,
signis multis atque miraculis
fidem veram dedit incredulis.
obmutescant humana somnia,
nil occultum, iam patent omnia;
revelavit fata latentia
non sapiens, sed sapientia.
conticescat falsa temeritas,
ubi palam loquitur veritas;
quod divina probat auctoritas,
non improbet humana falsitas.
huius mundi praeterit orbita;
stricta ducit ad vitam semita.
qui scrutatur renum abscondita,
trutinabit hominum merita.
iudex iustus, inspector cordium
nos ad suum trahit iudicium
redditurus ad pondus proprium
bona bonis, malis contrarium.
in hac vira misere vivitur,
vanitas est omne, quod cernitur.
heri natus hodie moritur,
finem habet omne, quod oritur.
sed qui dedit ad tempus vivere,
vitam brevem potest producere;
vitam potest de morte facere,
qui mortuos iubet resurgere.
nos ad regna vocat caelestia,
ubi prorsus nulla miseria,
sed voluptas et vera gaudia,
quae sit deus ornnibus omnia.
puniamus virtute vitium,
cuius caret fine supplicium.
terreat nos ignis incendium,
foetor, fletus et stridor dentium.
sciens deus nos esse teneros
et gehennae dolores asperos
pia voce revocat miseros
ovem suam ponens in humeros.
o pietas inaestimabilis!
omnipotens incorruptibilis,
creaturae misertus mobilis
est pro nobis factus passibilis.
est alapas passus et verbera,
ludicrorum diversa genera,
spura, spinas et praeter cetera
crucis morte damnatus aspera.
cum creator in cruce patitur,
ferreus est, qui non conpatitur;
cum salvator lancea pungitur,
saxeus est, qui non conpungitur.
conpungamur intus in anima
iram dei placantes lacrima!
dies irae, dies novissima
cito venit, nimis est proxima.
ecce redit districtus arbiter,
qui passus est misericorditer.
redit quidem, sed iam minaciter;
coactus est, non potest aliter.
mundus totus commotus acriter
vindicabit auctorem graviter,
et torquebit reos perenniter
quamvis iuste, tamen crudeliter.
vos iudicis estis discipuli,
in scriptura divina seduli,
Christiani lucernae populi,
contemptores praesentis saeculi.
vos non estis virgines fatuae,
vestrae non sunt lampades vacuae,
vasa vestra manant assidue
caritatis oleo mutuae.
vos pascitis gregem dominicum
erogantes divinum triticum
quibusdam plus, quibusdam modicum,
prout quemque scitis famelicum.
decus estis ecclesiasticum;
cum venerit iudex in publicum,
ut puniat omne maleficum,
sedebitis in thronis iudicum.
verumtamen in mundi fluctibus,
ubi nemo mundus a sordibus,
quod dicitis in vestris cordibus,
compungendum est in cubilibus.
insistite piis operibus
bene vestris utentes opibus;
nam deo dat, qui dat inopibus:
ipse deus est in pauperibus.
ut divina testatur pagina,
opes multae sunt iusto sarcina;
summa virtus est elemosina,
dici debet virtutum domina.
hanc commendo vobis prae ceteris;
abscondatur in sinu pauperis.
crede mihi: si quid deliqueris,
per hanc deum placare poteris.
hanc conmendo vobis praecipue,
haec est via vitae perpetuae,
quod salvator ostendens congrue
dixit: omni petenti tribue.
scitis ista, neque vos doceo,
sed quod scitis, facere moneo.
pro me loqui iam tandem debeo,
non sum puer, aetatem habeo.
vitam meam vobis enucleo,
paupertatem meam non taceo:
sic sum pauper et sic indigeo,
quod tam siti quam fame pereo.
non sum nequam, nullum decipio:
uno tantum laboro vicio:
nam libenter semper accipio
et plus mihi quam fratri cupio.
si vendatur propter denarium
indumentum, quod porto, varium,
grande mihi fiet opprobrium;
malo diu pati ieiunium.
largissimus largorum omnium
praesul dedit hoc mihi pallium
magis habens in caelis praemium
quam Martinus, qui dedit medium.
nunc est opus, ut vestra copia
sublevetur vatis inopia;
dent nobiles dona nobilia:
aurum, vestes et his similia.
ne pauperi sit excusatio,
det quadrantem gazophylatio;
haec viduae fuit oblatio,
quam divina conmendat ratio.
viri digni fama perpetua,
prece vestra complector genua:
ne recedam hinc manu vacua,
fiat pro me collecta mutua.
mea vobis patet intentio;
vos gravari sermone sentio;
unde finem sermonis facio,
quem sic finit brevis oratio.
praestet vobis creator Eloy
caritatis lecytum olei,
spei vinum, frumentum fidei,
et post mortem ad vitam provehi.
nobis vero mundo fruentibus,
vinum bonum saepe bibentibus,
sine vino deficientibus
nummos multos pro largis sumptibus.
amen.
… vulgarem locutionem appellamus eam qua infantes assuefiunt ab assistentibus cum primitus distinguere voces incipiunt; vel, quod brevius dici potest, vulgarem locutionem asserimus, quam sine omni regola, nutricem imitantes accipimus.
Est et inde alia locutio secundaria nobis, quam Romani grammaticam vocaverunt. hanc quidem secundariam Graeci habent et alii, sed non omnes: ad habitum vero huius pauci perveniunt, quia non nisi per spatium temporis et studii assiduitatem regulamur, et doctrinamur in illa.
Harum quoque duarum nobilior est vulgaris, tum quia prima fuit humano generi usitata, tum quia totus orbis ipsa perfruitur, licet in diversas prolationes et vocabula sit divisa; tum quia naturalis est nobis, cum illa potius artificialis existat. (I, i)
Hac forma locutionis locutus est Adam; hac forma locutionis locuti sunt omnes posteri eius usque ad aedificationem turris Babel, quae «turris confusionis» interpretatur; hanc formam locutionis hereditati sunt filii Heber, qui ab eo dicti sunt Hebraei.
Fuit ergo Hebraicum idioma illud, quod primi loquentis labia fabricarunt. (I, vi)
Nam totum quod ab hostiis Danubii sive Meotidis paludibus usque ad fines occidentales Anglie Ytalorum Francorumque finibus et Oceano limitatur, solul unum obtinuit ydioma, licet postea per Sclavones, Ungaros, Teutonicos, Saxones, Anglicos et alias nationes quamplures fuerit per diversa vulgaria dirivatum, hoc solo fere omnibus in signum eiusdem principii remanente, quod quasi predicti omnes iò affirmando respondent.
…
Totum vero quod in Europa restat ab istis, tertium tenuit ydioma, licet nunc tripharium videatur: nam alii oc, alii oil, alii sì affirmando locuntur, ut puta Yspani, Franci et Latini. (I, viii)
Dicimus ergo primus Latium bipartitum esse in dexterum et sinistrum. Si quis autem quaerat de linea dividente, breviter respondemus esse iugum Apenini, quod, ceu fistule culmen hinc inde ad diversa stillicidia grundat aquas, ad alterna hinc inde litora per ymbricia longa distillat, ut Lucanus in secundo describit: dextrum quoque latus Tyrrenum mare grundatorium habet, levum vero in Adriaticum cadit.
…
Quare adminus xiiii vulgaribus sola videtur Ytalia variari. (I, x)
Dicimus igitur Romanorum non vulgare, sed potius tristiloquium, ytalorum vulgarium omnium esse turpissimum; nec mirum, cum etiammorum habituumque deformitate pre cunctis videantur fetere. Dicunt enim: Messure quinto Dici?
Post hos incolas Anconitane Marchie decerpamus, qui Chignamente state siate locuntur: cum quibus et Spoletanos abicimus. (I, xi)
Sed dicere quod in excellentissima Ytalorum curia sit libratum, videtur nugatio, cum curia careamus. Ad quod facile respondetur. Nam licet curia, secundum quod unita accipitur, ut curia regis Alamanniae, in Ytalia non sit, membra tamen eius non desunt; et sicut membra illius uno Principe uniuntur, sic membra huius gratioso lumine rationis unita sunt. Quare falsum esset dicere curia carere Ytalos, quamquam Principe careamus, quoniam curiam habemus, licet corporaliter sit dispersa. (I, xviii)
Vive, vir inmense, tibi concedit regimen s........e,
Consilio cuius regitur validaque manu iu..........s.
Pontificum flos es et maximus inter eos e.........s.
incolumis vivas, plus Nestore consilii va...........s.
Mensibus etiam iuxta propriam linguam vocabula inposuit [...] Et de mensibus quidem Ianuarium uuintarmanoth, Februarium hornung, Martium lenzinmanoth, Aprilem ostarmanoth, Maium uuinnemanoth, Iunium brachmanoth, Iulium heuuimanoth, Augustum aranmanoth, Septembrem uuitumanoth, Octobrem uuindumemanoth, Novembrem herbistmanoth, Decembrem heilagmanoth appellavit.
Users browsing this forum: No registered users and 0 guests