Magistros quaerimus...

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Magistros quaerimus...

Emitteby Georgius Laminarius on Merc 24 Sep, 2008 9.48

Georgius Laminarius omnibus linguae Latinae cultoribus salutem plurimam dicit.
Hodie mane ab optimis amicis Montellensibus rogatus sum ut epistulam, quam Aloisius Miraglia, Academiae c.n. Vivarium Novum praeses, exaravit, in hoc situ celeberrimo ponerem; quod quidem libentissime facio vosque omnes invito ut verba Aloisii legatis ipsique vobiscum reputetis valeatisne et velitisne nos in rebus infra adumbratis adiuvare necne. Quid enim possit esse dulcius et suavius quam in loco Latinissimo una cum amicis et discipulis doctissimis versari et illic etiam facultatem aliquid addiscendi habere?
AT, NE FORTE PUTES ME TANTUM HUIUS REI CAUSA COLLOQUIUM INSTITUISSE, SCIAS hanc situs partem usui esse posse omnibus qui aut magistros linguae Latinae peritos quaerent aut ipsi idem munus impetrare conscupiscant.
Valeatis quam optime.
Dabam Pragae a.d. X Kal. Oct. a. MMVIII p.C.n.


Aloisius Miraglia amicis omnibus s.p.d.

Academia, c.n. Vivarium Novum, sextum iam annum scholam instituit, ad quam confluere solent quotannis viceni iuvenes ex variis totius terrarum orbis civitatibus, qui unum annum discentes litteras Latinas Graecasque in Italia exigere cupiant. Omnes scholae Latine habentur; Latina est etiam lingua, qua discipuli totum diem inter sese et cum magistris utuntur.
Iuvenes una cum magistris Montellae, in Campania, haud longe a Neapoli, in villa quadam rustica deversantur, quae altis montibus undique continetur et amoenis cingitur hortis ac viridariis; haud parva bibliotheca instructa est, conclavi instrumentis computatoriis destinato, auditorio scholastico, parvo theatro cinematographico, culina et triclinio, cubiculis. Discipuli delecti ad Vivarium novum mittuntur plerumque a professoribus studiorum Universitatum totius orbis, quae foedus cum Academia icerunt. Quarum studiorum universitatum moderatores se obstringunt ad ea studia comprobanda, quae iuvenes apud Vivarium
novum coluerint.Hoc anno in Vivario novo tradentur:
• Latinae litterae antiquiores (a Livio Andronico ad Christianos scriptores)
• Latinae litterae Christianorum (a Minucio Felice usque ad Venantium Fortunatum)
• Latinae litterae Medii aevi (a Boetio ad Dantem)
• Litterae Neo-latinae (a Petrarca ad Ludovicum Holbergium)
• Ars Latine scribendi et loquendi
• Lingua Graeca
• Philosophia Graecorum et Romanorum
• Historia Graecorum et Romanorum

Discipuli gratuito excipiuntur, aluntur, ad humanitatem pro virili informantur.

QVAERIMVS NVNC MAGISTRVM LINGVAE GRAECAE ET LITTERARVM MEDIAEVALIVM.

Condiciones hae sunt:

1. docendum est cottidie a die Lunae ad diem Saturni per sesquihoram (quater lingua Graeca, bis litterae mediaevales tradendae sunt) inde a
die VI m. Oct. usque ad diem XX m. Iunii, interposita studiorum pausa Christi natali tempore et tempore Paschali;
2. discipulorum pensa sunt emendanda;
3. salarium est decem milium nummorum Europaeorum in singulum annum.

Si quis cupiat hoc munus suscipere, quam primum scribat quaesumus ad:

luigimiraglia@vivariumnovum.it

vel adeat telephonice hoc usus numero:

+39 0827 601643
Georgius Laminarius
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Ven 30 Mart, 2007 20.14
Location: Bohemia

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron