De duobus locis Evangelii Natalicii

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De duobus locis Evangelii Natalicii

Emitteby Ericus Palmén on Sol 06 Dec, 2009 15.10

Ericus Palmén Marco Favonio Ursino et Rhumaki necnon ceteris Bibliorum et linguae Graecae peritis studiosisque s.d.p.
Mihi in mentem venit de duobus locis Evangelii Lucae, qui appetente festo Natalicio rursus actuales esse incipiunt, pauca disserere – non quidem Graece, quamquam in nuntiis supra positis de angulo Graeco condendo cogitatum est, sed Latine, quo clarius me exprimam. Utique infra etiam in Graecum sermonem incumbam, quo Novum Testamentum scriptum est.
Prior e locis a me supra commemoratis, Ev.Luc.2:14, in plurimis editionibus Graecis Novi Testamenti in hac forma legitur (doleo me litteris Latinis uti coactum esse, quia conamen meum hoc ordinatro aliquid Graecis litteris scribendi minus prosperum exstitit: hae, ut fieri solet, volatum electronicum non ferentes in diversi generis signa aenigmatica mutatae sunt): “Dóksa en hypsístois theō kaì epì gēs eirénē en anthrópois eudokíās”.
In hoc enuntiato praecipue elocutio ‘en anthrópois eudokíās’ (Latine pediseque translatum: ‘in hominibus benevolentiae’) diversas interpretationes produxit. Equidem nescio, utrum in lingua Graeca adhiberi soleat talis genetivus qualitatis ex uno vocabulo constans, qualem vocem ‘eudokíās’ existimaverim; sed ita saltem Hieronymus hunc locum videtur accepisse, ut qui eum Latine reddat ‘in hominibus bonae voluntatis’ (secundum alios codices sine praepositione ‘in’). Similem interpretationem etiam in quadam translatione Hispanica Bibliorum repetitam esse inveni: ‘entre los hombres de buena voluntad’.
In generali tamen usu, quod sciam, apud Hispanos sunt Scripturae sacrae, in quibus idem locus aliter conversus est, scilicet ‘entre los hombres que gozan de su favor’, id est 'inter homines qui favore eius gaudent'. Haec translatio alibi quoque magis quam illa videtur canonizata esse; e.g. in Bibliis Italicis legitur: 'fra gli uomini ch’Egli gradisce', et in versionibus Finnicis adhibita sunt verba, quae Latine ita reddiderim: 'inter homines, erga quos Deus bonam voluntatem habet' et 'inter homines, qui Deo placuerunt'. Nec tamen abest suspicio, quin interpretes dictum genetivum ‘eudokíās’ in translationibus ita amplificantes in hunc locum aliquid ab originali textu alienum attulerint. Multi enim lectores varia mala circa se videntes talia dicta facile limitative accipere possunt sive quaerere, cur angelus Deum oret, ut tantummodo hominibus benevolentibus aut iis, quibus ipse faveat, pacem donet reliquosque omnino deserat et, quantum velint, inter se litigare et bellare patiatur. Vix credibile est Lucam profunda fide Christiana imbutum talia scribere voluisse.
In bibliotheca mea domestica invenitur editio Graeca Bibliorum Strengnesiae anno 1758 typis impressa, in qua hoc loco pro genetivo ‘eudokíās’ legitur nominativus ‘eudokíā’, qui vocabulo ‘eirénē’ asyndetice iuxtapositus una cum eo subiecti vice fungitur et sententiae, de qua agitur, aliam dat significationem: “...in terra pax, in hominibus (mutua) benevolentia”. Talis lectio, licet Hieronymo ignota et postea vulgo reiecta esse videatur, totum locum magis naturalem et faciliorem intellectu reddit. Neque ego unus ita censeo; e.g. Walter Bauer in lexico suo Graeco-Theodisco Novi Testamenti commemorat quosdam illo loco pariter nominativum ‘eudokíā’ genetivo ‘eudokíās’ veri similiorem existimare (s.v.: “Andere nehmen es unter Bevorzugung der LA ‘eudokíā’ zu”).
Alter locus, quem attingere velim, est Luc.2:17 “idóntes dè egnórisan perì toû rhématos toû lalēthéntos autóis perì toû paidíou toútou”, ab Hieronymo ita Latine redditus: “Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc”. Verba Hieronymi non respondent exacte posterioribus translationibus – e.g. textui Hispanico “Al verle se pusieron a contar lo que el angel les había dicho acerca del niño” et textui Italico “E vedutolo, divulgarono ciò ch’era loro stato detto di quel bambino”, quos Latine e.g. ita expresserim: “Videntes autem referre coeperunt verbum, quod dictum erat illis de puero hoc” et “Videntes autem divulgaverunt verbum, quod dictum erat illis de puero hoc”; neque enim ‘cognoverunt de verbo’ Hieronymianum idem significare potest quam ‘verbum referre coeperunt’ aut ‘verbum divulgaverunt’. Solutio problematis in originali textu Graeco “...egnórisan perì toû rhématos...” quaerenda est. Secundum duo lexica a me consulta verbum 'gnōrízein' non solum ‘notum facere’ (Theodisce: ‘bekannt machen’, Anglice ‘make known’), sed etiam ‘(re)cognoscere, agnoscere’ (Theodisce: ‘erkennen’, Anglice ‘gain knowledge of something, become acquainted with something’) significare potest; cf. e.g. Epist. Philipp. 1:22 “tí hairésomai, ou gnōrízō” = “quid eligam, ignoro”. Posterior versio fortasse etiam lectioni aliorum codicum ‘diegnórisan’ tribuenda est; verbo enim composito ‘diagnōrízein’ plurima lexica tantummodo priorem significationum supra dictarum praebent. At etiam e structura syntactica huius loci, scilicet ex elocutione praepositionali ‘perì toû rhématos’, concluserim Hieronymum verba originalia recte intellexisse posterioresque translatores parum exacte interpretatos esse. Accedit quod post participium ‘idóntes’ (Lat. ‘videntes’) quivis lector exspectat ea potius primum exprimi, quae pastores in mente sua cogitabant (scilicet infantem in praesaepio positum profecto eum ipsum esse puerulum, de quo nato sibi paulo prius nuntiatum esset), quam ea, quae circumstantibus dixerunt. Nimirum iidem, ubi primum e stupore se receperunt, etiam ceteris de ea re locuti sunt; sed hoc, ut opinor, in textu tantummodo subauditur sive “intra lineas” exprimitur et intellegitur e sequenti enuntiato “Et omnes, qui audierunt, mirati sunt: et de his, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos”.
Dicite igitur vos, quibus et linguae Graecae et Bibliorum maior quam mihi est peritia, utrum recte an perperam me in supra scriptis iudicavisse censeatis. Valetote!

Divisum e themate "de angulo Graeco condendo". Andreas Moderator.
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron