Quid agitur in mundo? - Forum politicum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De dialecto Sarda

Emitteby Herimannus on Ven 18 Iun, 2004 23.17

Herimannus sodalibus sal.

Si Mercurius velit sententiae Marci Favonii obsequi, id agat; ego tamen non multa de themate proposito communicare scio.
Inscriptionem interretialem a Gaston demonstratam observavi, ubi lexicon Italo - Sardon invenitur: fortior in me opinio facta est Sardam dialectum aliunde ortam esse, verba enim quorum radices Italae linguae non attribuas (quinta vel quarta pars circiter) a Latino sermone non proveniunt, nec unde veniant mihi fingere possim, ergo potius indigena videntur. Idem lexicon "fueddarius" vocatur.
Valete ergo, sodales; si placet, alibi prosequamur.

Novocomi, a. d. XIV Kal. Iul.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 25 Iun, 2004 9.39

Mercurius omnibus suis amicis s. d.

Haud mirum est hoc forum nunc cessare, cum quae in Portugalia aguntur, multo maioris momenti videntur esse, quam e. g. quae in Iraquo... :?

Amici mi carissimi, foro longius deero, non autem vacandi causa. :( Orate pro me. Valete. d. VII. Kal. Iul.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Tiberis on Sol 27 Iun, 2004 0.58

Tiberis Mercurio s.p.d.
In tanto furore atque in tanta insania rerum ,mi Mercuri,nimirum homines mundum sanum desiderantes animos attendunt ad certamen pedifollicum Europaeum..
sed verba tua novissima, mi Mercuri, me non mediocriter sollicitant: optandum quidem est, ne quid gravius acciderit.
quam primum redeas in forum nostrum !
cura, ut valeas.
Aquis Aequimontanis, a.d.VI.Kal.Iul.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Regiomontanus on Sol 27 Iun, 2004 21.32

Regiomontanus Mercurio sodale s.p.d.

Quodcumque acciderit, tibi prospera omnia contingere exopto.

Vale et quam citius redi.
Regiomontanus
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Sat 20 Mart, 2004 20.52
Location: Brasilia

Emitteby Regiomontanus on Lun 28 Iun, 2004 15.41

Regiomontanus wrote:Regiomontanus Mercurio sodali s.p.d.

Quodcumque acciderit, tibi prospera omnia contingere exopto.

Vale et quam citissime redi, quaeso.
Regiomontanus
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Sat 20 Mart, 2004 20.52
Location: Brasilia

Emitteby Iacobus on Mart 29 Iun, 2004 19.02

Iacobus Mercurio S.P.D.

Omnia quae in Portugalia aguntur maximi sunt momenti :-)

Valete, IAC.
Iacobus
 
Nuntii: 3
Nomen dedit: Sol 30 Mai, 2004 17.37
Location: Silesia superior / Bohemia

De certamine pedifollico

Emitteby Herimannus on Mart 29 Iun, 2004 21.31

Herimannus Iacobo Bohemo sal. d.

Nonne pro domo tua scripsisti?
Ego etiam Mercurio nostro omnia bona opto.

Valete omnes.

Novocomi, a. d. III Kalendas Iulias
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Marcus Favonius on Mart 29 Iun, 2004 22.16

M. Favonius omnibus sodalibus, imprimis Mercurio Hungarico s.d.p.

Pungit gravis nos dolor, quod abes, Mercuri. Qua de causa nihil nobis potius esse scito, quam ut integer mox redeas in colloquia nostra. Salvere te toto iubemus pectore pariter omnes.

Quod vero multo minoris est momenti (veniam date, pilicrepi!): Utinam Lusitani lusione pilae prospere procedant!

Valete.

iii Kal. Iul.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 01 Iul, 2004 14.32

Et processerunt prospere Lusitani... :lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Regiomontanus on Iov 01 Iul, 2004 21.10

...Ludovico Philippo Scholari maxime idoneo Brasiliensi moderatore mirum in modum ducente! :D :D :D
Regiomontanus
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Sat 20 Mart, 2004 20.52
Location: Brasilia

Forum politicum

Emitteby Herimannus on Ven 02 Iul, 2004 0.16

Herimannus

... necnon Graeci, multis ex Latinae linguae cultoribus gratissimi ...
(Mercurio absente forum hoc quasi taberna pedifollici certaminis cultorum factum est :!: )

Novocomi, a. d. VI Nonas Iulias
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Tiberis on Sat 03 Iul, 2004 21.54

Tiberis omnibus,quorum his diebus pluris interest,quis victor certamine pedifollico discessurus sit, sal. :wink:
Bois superatis Graeci an Lusitani victores discessuri sint, in summo discrimine est. equidem mehercle non credidi fore,ut Graeci tantum proficerent. qua re me non mediocriter dolere confiteor, primum, quod Bois ictus poenarius ab arbitro negatus est, deinde, quia Graeci, quos nomine Graeco "podurgos" appellare possis , lusione parum eleganti quamquam efficaci impares sunt animis spectatorum excitandis. nam ubi cuique ars ludendi deest, salutem suam in adversariis prosternendis petere videtur.
nunc ergo velut ad ludum initialem huius certaminis redimus : Portugallia versus Graeciam. timendum est, ne Lusitani, ut qui in illo ludo primam atque unicam cladem acceperint, nimis sollicite agant, cum Graeci, utpote qui velut adventicii in hoc certamine habeantur, nil ex ea re detrimenti capiant.
utra manus palmam feret ?
valete.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Marcus Favonius on Sat 03 Iul, 2004 23.29

M. Favonius sodalibus, imprimis Tiberi s.d.p.

„...nam ubi cuique ars ludendi deest, salutem suam in adversariis prosternendis petere videtur“: optime, mi Tiberis! Sed „exitus acta probat“: His enim temporibus quicumque exercitator pedifollicus superior vult discedere, ei ars eleganter ludendi postponenda videtur esse arti comminus in acie pugnandi, quippe qua sola victoriam venire ad se posse arbitretur. Quid mirum? Victores maximam solent facere pecuniam. Quae cum ita sint: Quidquid delirant exercitatores, plectuntur spectatores... Nescio an perperam iudicem.

Cras „utra manus palmam feret?“ Nescio neutramque partem sequor 8) .

Vale, valete.

v Non. Iul.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De certamine pedifollico

Emitteby Herimannus on Sat 03 Iul, 2004 23.46

Herimannus Marco ac Tiberi sal.

Ego etiam neutri parti faveo: hoc tantum me delectavit, greges illos, quibus victoriam facile omnes tribuissent, e certamine eiectos esse. Hoc tantum opto, ambos greges ultimum certamen aeque obituros esse et mirabile spectaculum oblaturos esse.

Vinca il migliore! - Vincat optimus!

Valete!

Novocomi, a. d. V Nonas Iulias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

De muro Israelitico

Emitteby Marcus Favonius on Sat 10 Iul, 2004 15.14

M. Favonius sodalibus s.

Israel Palaestinos muro inexsuperabili arcendos esse censet. Qua de re a summis Nationum Unitarum iudicibus hoc redditum est responsum: murum, ut qui contra ius gentium exstructus esset, plane diruendum esse. Israel contra disputat: rem nihil ad iudices illos attinuisse; praeterea muro exstructo territores Palaestinos efficaciter prohibitos esse, quominus Israelitis iniuriam facerent. Vos quid censetis?

Valete.

vii Id. Iul.
Last edited by Marcus Favonius on Sol 11 Iul, 2004 11.46, edited 1 time in total.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron