de auctoribus Romanis

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De dialectis Italicis

Emitteby Herimannus on Sol 18 Apr, 2004 23.05

:) Herimannus Marco sal.

Vere diversae et variae sunt Italorum loquelae, Marce. Ut comparatio tibi fiat, censeo illas saepe tantum inter se differre, quam linguam Germanicam ab Helvetico - Germanica: ipse, qui Germanos totius patriae tuae fere intellego, nihil omnino Turicensium, si suo sermone loquantur, comprehendere possum. Talis est varietas Italicarum dialectorum, quae tamen saepius ruri quam in urbe, saepius in meridionalibus terris quam in septemtrionalibus diffusae sunt: hoc tibi dico de adulescente qui Bononiae aliquando vivet.
Sine ullo dubio, ego vivens in Occidentali parte Langobardiae nihil intelligere possam si Langobardus quidam de Orientali Langobardia (de Bergomo vel Brixia vel - mecastor - e proximis montibus) suo sermone utens mihi quid dicat.
Ceterum, hoc de dialectis cognovi: postquam lingua Latina et postea Italica omnibus Italicis gentibus communes factae sunt, dialiecti et vocis inflexiones manserunt ut postremum testimonium sermonum illorum, quibus Italici populi ante Romanorum adventum loquebantur, id est Etrusci, Celtae, Sannii, Bruttii, Siculi....: haec opinio mihi dialectos ut pretiosa monumenta temporum antiquorum reputare induxit.

Vale quam optime.

Novocomi, a. d. XIV Kal. Maias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Gratias...

Emitteby Marcus Favonius on Lun 19 Apr, 2004 18.23

Marcus Herimanno s.p.d.
Gratias tibi ago maximas pro litteris, in quibus luculente scripsisti de sermonum Italicorum varietate. Rem dignam esse censeo, cui operam demus.
Vale.
xiii Kalendas Maias.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Ammiano Marcellino

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Lun 24 Iul, 2006 21.25

M. Favonius sodalibus litterarum Latinarum studiosis sal.

Indonesia altero nuper maris motu afflictata est. Quas calamitates etiam antiquissimis temporibus accidisse constat. Ecce verba Ammiani Marcellini (XXVI 10, 15-19):

"(15) [...] diem duodecimum Kalendas Augustas, consule Valentiniano primum cum fratre*), horrendi terrores per omnem orbis ambitum grassati sunt subito, qualis nec fabulae nec veridicae nobis antiquitates exponunt.
(16) Paulo enim post lucis exortum densitate praevia fulgurum acrius vibratorum tremefacta concutitur omnis terreni stabilitas ponderis, mareque dispulsum retro fluctibus evolutis abscessit, ut retecta voragine profundorum, species natantium multiformes limo cernerentur haerentes, valliumque vastitates et montium tunc, ut opinari dabatur, suspicerent radios solis, quos primigenia rerum sub inmensis gurgitibus amendavit.
(17) Multis igitur navibus velut arida humo conexis, et licenter per exiguas undarum reliquias palantibus plurimis, ut pisces manibus colligerent et similia: marini fremitus velut gravati repulsam versa vice consurgunt perque vada ferventia insulis et continentis terrae porrectis spatiis violenter illisi, innumera quaedam in civitatibus et ubi reperta sunt aedificia, conplanarunt: proinde ut elementorum furente discordia involuta facies mundi miraculorum species ostendebat.
(18 ) Relapsa enim aequorum magnitudo, cum minime speraretur, milia multa necavit hominum et submersit recurrentiumque aestuum incitata vertigine, quaedam naves, postquam umentis substantiae consenuit tumor, pessumdatae visae sunt exanimataque naufragiis corpora supina iacebant aut prona.
(19) Ingentes aliae naves extrusae rabidis flatibus culminibus insedere tectorum, ut Alexandriae contigit:, et ad secundum lapidem fere procul a litore contortae sunt aliquae, ut Laconicam prope Mothonen oppidum nos transeundo conspeximus diuturna carie fatiscentem."

O narrationem gravem grandem amplissimam scriptoris, qui in colloquiis nostris adhuc, nisi fallor, nullum omnino verbum fecit!

Valete.

.......................
*) Iul 21, a. p. Chr. n. 365.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Immanuelites on Lun 15 Ian, 2007 16.09

Phaedrus et suae fabulae amo!!
Immanuelites sum, philosophus Eburinus!
Philosophi scholae ephiricae, advenite ad me!
Immanuelites
 
Nuntii: 11
Nomen dedit: Ven 12 Ian, 2007 14.30
Location: Eburum (SA), Italia

Emitteby cogitoergosum on Lun 15 Ian, 2007 22.28

Immanuelites wrote:Phaedrus et suae fabulae amo!!


Si Phaedrum et suas fabulas amas, hoc optimum est, quoniam in schola haec fabulae studendae erunt.
QUISQUE FABER FORTUNAE SUAE
cogitoergosum
 
Nuntii: 43
Nomen dedit: Ven 08 Dec, 2006 23.53
Location: Campania Felix (Eburum)

Emitteby Immanuelites on Lun 15 Ian, 2007 23.04

cogitoergosum wrote:
Immanuelites wrote:Phaedrus et suae fabulae amo!!


Si Phaedrum et suas fabulas amas, hoc optimum est, quoniam in schola haec fabulae studendae erunt.


Bene! Fabulae Phaedri pulchrissimae sunt, rector!
Immanuelites sum, philosophus Eburinus!
Philosophi scholae ephiricae, advenite ad me!
Immanuelites
 
Nuntii: 11
Nomen dedit: Ven 12 Ian, 2007 14.30
Location: Eburum (SA), Italia

Emitteby cogitoergosum on Lun 15 Ian, 2007 23.08

Immanuelites wrote:
cogitoergosum wrote:
Immanuelites wrote:Phaedrus et suae fabulae amo!!


Si Phaedrum et suas fabulas amas, hoc optimum est, quoniam in schola haec fabulae studendae erunt.


Bene! Fabulae Phaedri pulchrissimae sunt, rector!


Macte, discipule!
Profecto fabulae Phaedri pulcherrimae sunt!!
QUISQUE FABER FORTUNAE SUAE
cogitoergosum
 
Nuntii: 43
Nomen dedit: Ven 08 Dec, 2006 23.53
Location: Campania Felix (Eburum)

Emitteby Immanuelites on Lun 15 Ian, 2007 23.19

cogitoergosum wrote:
Immanuelites wrote:
cogitoergosum wrote:
Immanuelites wrote:Phaedrus et suae fabulae amo!!


Si Phaedrum et suas fabulas amas, hoc optimum est, quoniam in schola haec fabulae studendae erunt.


Bene! Fabulae Phaedri pulchrissimae sunt, rector!


Macte, discipule!
Profecto fabulae Phaedri pulcherrimae sunt!!


Excusationem affero, non "pulchrissimae", sed "pulcherrimae"..... Fatigatio est!
Immanuelites sum, philosophus Eburinus!
Philosophi scholae ephiricae, advenite ad me!
Immanuelites
 
Nuntii: 11
Nomen dedit: Ven 12 Ian, 2007 14.30
Location: Eburum (SA), Italia

Emitteby cogitoergosum on Lun 15 Ian, 2007 23.25

Immanuelites wrote:
cogitoergosum wrote:
Immanuelites wrote:
cogitoergosum wrote:
Immanuelites wrote:Phaedrus et suae fabulae amo!!


Si Phaedrum et suas fabulas amas, hoc optimum est, quoniam in schola haec fabulae studendae erunt.


Bene! Fabulae Phaedri pulchrissimae sunt, rector!


Macte, discipule!
Profecto fabulae Phaedri pulcherrimae sunt!!


Excusationem affero, non "pulchrissimae", sed "pulcherrimae"..... Fatigatio est!


Noli sollicitus esse de hoc parvo errore quem defatigatio attulit.

Scribendo discitur!!
QUISQUE FABER FORTUNAE SUAE
cogitoergosum
 
Nuntii: 43
Nomen dedit: Ven 08 Dec, 2006 23.53
Location: Campania Felix (Eburum)

Previous

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron