Marcus Herimanno ceterisque sodalibus Homeri studiosis s.d.p.
Ne iniuriam
Baebio Italico fecerimus, mi Herimanne! Neque enim uno solo versu imitatur
Homeri οπλοποιίαν, sed his triginta fere hexametris, quibus Achillis clipeum, quem Vulcanus eximia arte fabricatus est, summatim describit (Iliados lib. Σ sive xviii 428-617 ≈ Baeb.Ital. 859-893):
------------------------------------------------------------------------------------
Mox effecta refert divinis artibus arma. 859
Evolat inde Thetis. ..............................
............................ quae postquam magnus Achilles
induit, in clipeum vultus convertit atroces.
Illic Ignipotens mundi caelaverat arcem
sideraque et liquidis redimitas undique nymphas
...........................................................................
Oceanum terris et cinctum Nerea circum
annorumque vices dimensaque tempora noctis,
quattuor et mundi partes, quantum Arctos ab Austro
et quantum occasus roseo distaret ab ortu,
Lucifer unde suis, unde Hesperus unus uterque
exoreretur equis, et quantus in orbe mearet
...........................................................................
Luna cava et nitida lustraret lampade caelum;
addideratque fretis sua numina: Nerea magnum
Oceanumque senem nec eundem Protea semper,
Tritonasque feros et amantem Dorida fluctus;
fecerat et liquidas mira Nereidas arte.
Terra gerit silvas horrendaque monstra ferarum
fluminaque et montes cumque altis oppida muris,
in quibus exercent leges annosaque iura
certantes populi; sedet illic aequus utrisque
iudex et litem discernit fronte serena.
Parte alia castae resonant Paeana puellae
dantque choros molles et tympana dextera pulsat;
ille lyrae graciles extenso pollice chordas
percurrit septemque modos modulatur avenis:
carmina componunt mundi resonantia motum.
Rura colunt alii, sulcant gravia arva iuvenci
maturasque metit robustus messor aristas
et gaudet pressis immundus vinitor uvis;
tondent prata greges, pendent in rupe capellae.
Haec inter mediis stabat Mars aureus armis,
quem diva †poesis †reliquae circaque sedebant
anguineis maestae Clotho Lachesisque capillis.
Talibus ornatus donis Thetideius heros
in medias acies immani turbine fertur 893
--------------------------------------------------------------------
Amorem Homeri et eruditionem in auctore illo inesse scribis. Assentior. Quod vero ad poesim attinet, severiorem te in iudicando esse arbitror. Res utique digna est, in quam diligentius inquiratur (cf. Vergilii versus, quibus Aeneae clipeus describitur, Aen. viii 625-731). Haec hactenus.
Ut finem faciam: gaudeamus, quod „Troia“ pellicula vellicata Homeri Ilias renata est! „Tutissimum est ipsos adire fontes“ (Erasm. Roterod. in Nov. Test. praef.).
Valete. xvii Kal. Iul.
