by Rhumak on Mart 13 Dec, 2011 2.57
Phlebae spd
Non solius, amice, Oscae gentis esse geminare vocales nescio an Lazzeroni, cuius opus necdum per interrete repperi, docuerit, sed si ita dicit, non fecisse videtur: memini enim Anconem visens Picenae scripturae monumenta me legisse, in quibus nonnullae vocalium vel apicatae vel geminatae parebant: quarum quae persaepe geminabatur I erat. ergo et Picenae scripturae hoc proprium est.
Quantum ad inscriptionem Africanam, puto nos idem documentum legisse, quod ego per interrete aliquot ante dies inveni. Nescio quid dicam: nec credo ab Oscis tantum Romanos hanc consuetudinem mutuasse, nec credo Africae proprium hunc fuisse usum. Cum autem epigraphiae graecae studebam, nullum documentum graece exaratum apud enchiridion meum, Guarducci, "Epigrafia greca", repperi, in quo vocales productae bis continuo scriberentur: ergo forsitan hoc iure dici potest, usum fuisse hunc Italorum proprium, quem usum cum non observarent ii ipsi, a quibus Romani alphabetum graecum mutuasse feruntur, dico scilicet Etruscos, oriri videtur ab aliquo elemento particulari prosodiae latinae et linguarum, quae latinae proximae essent, ut quae et Osca sit, quantum scio: ergo aliquid et dissimile a prosodia graeca et ab etrusca, et ab omnibus his, quae latinae non sint vel huic cognatae.
Quod fieri potest, conferamus et comparemus elementa: non omnes vocales, quantum lego, geminari potest: nusquam nuncusque legi O vel I geminatas, sed A (Vaarus), E (ree), U (posteicuus): econtra, I productae signum falsa quae dicitur diphthongatio est: "postEIcuus", O productae autem nulla signa repperi: quin et *postiicuus? quin et *proopr(aetoore)? Quibus quaestionibus siquis vestrum responsum dare valet vel usquam reperit, credo aliquid magni momenti ad dubia solvenda nos habere: ego mente revolvo et ad mentem venit Iaponenses ut O productam scribant OU scribere solere, quod et Graeci fecisse feruntur, cum scriberent e.g. "topou" < *topoo < topoio, "huius loci": quod significat vocalem et productam et minus apertam quam prior eiusdem verbi: "tOpou". Ergo forsitan quaestio in apertura labii, prout maior esset necne, solvenda est: si vocalis labiis constrictis proferebatur, velut in "finis" (ital. "fIne"), ergo diphthongari debebat, "feinis", sin apertioribus labiis, ut in "cista" (ital. "cEsta"), non diphthongata. Si autem vocalis producta erat, sed non constrictis labiis prolata, vel geminabatur (Vaarus), vel non geminabatur (propr[aetore]), quasi correpta esset: hoc dici potest: si vocalis producta a correpta differebat nonnisi quantitate et non etiam apertura labii in proferendo ("fama" > ital. fama; "ama" > ital. ama), vocalis geminabatur, ut lector differentiam quantitatis notaret; sin productio aperturam gignebat ("novus" > ital. "nuòvo"; "praetor" > ital "pretore") lector facilius verbum a verbo discernebat, maiorem minoremve aperturam in mente legendo audiens, ergo geminatione non egebat ad recognoscendam vocalis qualitatem et verbi potestatem. Forsitan hoc dici potest, sed et E et U productae geminabantur, cum apertura differrent (venit > viène; cena > céna; uva > uva; luscus > losco), et I diphthongabatur, cum apertura differet (et ergo secundum quod diximus signaculo scriptorio non egebat). Confiteor me nescire quomodo quaestio solvatur: forsitan aliqua elementa non quadrant prout quantopere et diachronice et diatopice, ut nunc glottologi dicere solent, prolationes different. Quid censetis?
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)