Tiberis sodalibus suis s.p.d.
In fumatoribus persequendis (ne dicam exstirpandis) quanta insania mentes hominum, praecipue Americanorum , captae sint, e nuntio hoc evenit, quem in actis diurnis hodie editis legi:
ecce nuntius in Latinum conversus:
" societas quaedam, quae aegris cavet - cui nomen est Weyco -,scit, quomodo "malum fumandi" expellatur: cuius enim ministri, si in otio suo

fumant, brevi manu dimittuntur. ad hoc Howard Weyers,qui isti societati praeest ' nonnisi misericordia affecti' , inquit, ' id facimus. qua re scilicet prohibetur, ne ministri a nobis dilecti immaturam mortem obeant.'
anno enim praeterito exeunte Weyers edixerat a Kal.Ian. omnes,qui praeterea fumavissent, dimissum iri. quin etiam, si quis die dominico aut feriis suis fumavisset, causam eum praebiturum dimissionis immediatae. simul ministros obstrinxit, ut certis temporibus sanguinem suum probandum permitterent. quod quattuor e ministris cum recusavissent, officio se abdicare coacti sunt. qui actione adversus istam societatem instituta sententiam suam comprobatam habere volunt se non causam dimissionis praebere, si in otio suo fumaverint.
cuius litis eventum magni momenti fore iuris periti existimant: nam pro certo haberi alias societates hoc exemplum imitaturas, si modo iudices
pro societate Weyco iudicaverint. (...)
ceterum caput istius societatis iam pergit "misericordiam adhibere" : quicumque enim solito crassior sit, eum ad pondus suum ideale redigi oportere..
valete.
Aquis Aequimontanis
III.Kal.Feb.