Salve McgowanWylie!
”Heus istic! Sum Rubylene…
Tiro sum hoc loco. Velim dicere bonum diem, sicut Salvete!”
Supra vides salutationem tuam supra positam in Latinum translatam. In hac area solum Latine scribere licet, non Anglice. Si id difficile est et tamen Latine discere cupis, privatis electrogrammatis consulere potes personas, quarum nomina enumerata sunt sub titulo ’Auxilio eges? Do you need help (to learn Latin)?’ - hunc titulum reperies, cum titulum principalem ’Lingua Latina’ pulsaveris.
Etiam titulum nuntii tui in vestitum Latinum transtuli: ’Bonum diem ex urbe Portlandia’. Fortasse non omnes lectores huius areae sciunt Portlandiam unam esse ex urbibus Civitatum Unitarum Americae Septentrionalis. Quid, si aliquid de urbe tua nobis Latine narrare conaberis? E.g. Cuius civitatis urbs est? Quot milia incolarum habet? Quae aliae urbes praeter Portlandiam in civitate tua sunt? Quae aliae civitates isti civitati sunt vicinae? Etiam multa alia de tuo narrare poteris. Ac noli errores grammaticos timere; eo tantum tende, ut lectores ex dictis tuis ea, quae dicere vis, satis intellegant. Nisi patientia te defecerit, paullatim fluentius Latinitate uti disces. Commendo tibi versum Latinum mediaevalem ’Dicere dicendo, scribendo scribere discis’.
Concludo hic, ne nimis longo nuntio te statim a studiis Latinis feliciter natis absterream. Te optime valere iubet Ericus Palmén.