Fabius Crassus omnibus sodalibus salutem plurimam atque univorsam.
per longius tempus nil me scripsisse haud ignoro meque maxume paeniteat... his temporibus in praetexta Pseudo-Senecae "Octavia" versanti mihi quaestio quaedam rursum emersit, quam per res multas divorsasque neglegebam quoiusque memoria tamen non funditus extincta est: quid id est, obsecro, quod fabros autocinetorum impellit, ut vehiculis suis nomina tristissuma indant, sicuti Octaviae (Skoda), Phaetontos (VW), Zafirae (Opel)?
illa enim autocineta talibus nominibus digna hercle ego non puto, immo legisse videor - huius rei admodum studiosus interdum periodica autoraedaria VOLVO - optuma esse; neque hic intersit, quanti preti unumquodque sit...
valete!