Marcus amicis suis s. d. p.
Anno MDCCCLXXII Ioannes Leo Hieronymus pictor Gallus praeclaram pinxit tabulam, quae inscribitur „Pollice verso“ (v. rete). Conspicimus gladiatorem, qui victoria parta a spectatoribus, ut adversarium humi prostratum conficiat, „pollice verso“ incitatur. Quod sciam, pictor veritatem parum imitatus esse dicitur. Rem etiam ad artem cinematographicam videtur pertinere. Est quidem illud „pollicem (con)vertere“ (Iuv. 3, 36s.; Prudentius, contra orationem Symmachi 2, 1099), sed incertum, quid sibi velit: utrum „pollicem deorsum vertere“ an „pollicem sursum erigere“ an „pollicem in suum ipsius pectus vertere“ (cf. Georges, Index Latino-Theodiscus, vol. 2, col. 1757). Contra ea dilucide, ut mea quidem fert opinio, Plinius in Naturalis Historiae XXVIII (25): „Pollices, cum faveamus, premere etiam proverbio iubemur“ (cf. Theodisce: jemandem die Daumen drücken; Italice, nisi fallor: stringere i pugni per qd.). Vos quid censetis, amici?
Valete. X K. Iun. Crefeldiae.