Vixit olim in regno nescioquo rex quidam aetate iam evectus, qui habebat unam filiam, ac unum filium. Filia nupta erat filii regis vicini, cui magna potestas et multa divitiae erant, et vivebant felices cum pueris infantibus; filius autem hereditatem accepturus omnia malebat quam olim cum uxore digna regna tenere. Itaque callidum cepit consilium. Proximo die, cum servi advenissent salutatum eum, "salvete" inquit "confratres mei, immo consanguinei ab Adamo ac Eva!" mox nudus in medio cubiculo saltare coepit. Servi solliciti quaesiverunt, quidnam haberet. „Perbrevi res aperta erit“, ille respondit, „in praesens hoc vobis.....“ – subito vox ei includitur; nam rex in cubiculum intravit, quid illa trepidatio sibi vellet, quaeritans. Tum ille: „Equidem gaudeo, mi pater, rex potentissime, quod me filium t<uum> mis<er>um vis<ita>re n<on> ded<ignatu>s es; s<ic?> te v<...>ur<...> ***“ [Reliqua videntur deesse.] re. .rede..t .il.u. su.. a...ntem .ss., .c e.m in cla.s.r.. qu..dam .is.t
[In schedula ista, de quo mentionem fecisti, Marce, litterae quaedam, quas adhuc intelligere frustra sum conatus, tandem retectae sunt...

]
Posonii, Hungarice Pozsony, in capite Hungariae antiquo, quod nunc - proh dolor - Bratislava a Slavis dicitur, d. VIII. Id. Mart.
Veritate duce, comite labore.