by Ericus Palmén on Sat 21 Ian, 2006 1.31
Ericus Palmén Mercurio Hungarico s.d.p.
Recentissimis septimanis quam maxima variorum munerum multitudine occupatus et hodie vespere e bidui itinere Helsinkiensi domum reversus ordinatrum aperire properavi ac nuntium tuum hodiernum inveni; quo adductus, velut si scripsisses: "Quo usque tandem abutere, Erice, patientia mea?", tandem aliquando quaedam de Cicerone et Seneca scribere decrevi.
Rursus inter se certant duo scriptores praestantissimi, quibus ambobus aureum nomisma porrigere velim. Id cum fieri non liceat, videamus primum, quidnam Quintilianus, vir doctissimus et litterarum Romanarum peritissimus, in libro decimo Institutionis oratoriae de iis disserat.
CICERO ei videtur "effinxisse vim Demosthenis, copiam Platonis, iucunditatem Isocratis" (X 1,108); in omnibus, quae dicat, tantam auctoritatem inesse, ut dissentire pudeat, neque advocati studium, sed testis aut iudicis fidem ab eo afferri; omnia haec, quae vix singula quisquam intentissima cura consequi possit, fluere inlaborata et illam, qua nihil pulchrius auditum sit, orationem prae se ferre tamen felicissimam facilitatem (cf. X 1,111). "Quare non immerito ab hominibus aetatis suae regnare in iudiciis dictus est, apud posteros vero id consecutus, ut Cicero iam non hominis nomen, sed eloquentiae habeatur. Hunc igitur spectemus, hoc propositum nobis sit exemplum; ille se profecisse sciat, cui Cicero valde placebit" (X 1,112).
SENECA a Quintiliano nequaquam tantis laudibus extollitur: "In philosophia parum diligens, egregius tamen vitiorum insectator fuit. Multae in eo claraeque sententiae, multa etiam morum gratia legenda, sed in eloquendo corrupta pleraque atque eo perniciosissima, quod abundant dulcibus vitiis. Velles eum suo ingenio dixisse, alieno iudicio; nam si obliqua contempsisset, si parum recta non concupisset, si omnia sua non amasset, si rerum pondera minutissimis sententiis non fregisset, consensu potius eruditorum quam puerorum amore comprobaretur" (X 1,129-130).
Manifestum est Ciceronem Senecae a Quintiliano plane anteponi. Equidem iudicio eius non protinus assentiar; nam vix negari potest Ciceronem quoque "omnia sua" nimis amasse (vide e.g. Or. in Vatinium 3,6-9), id est eodem vitio laborasse, quod Quintilianus soli Senecae tribuit, constatque eum non semper "in iudiciis regnare" potuisse; e.g. originalis eius pro Milone oratio tam male successit, ut ipse postea eam funditus retractaverit et Miloni Massiliae exsilium agenti retractatam miserit; ferturque Milo, cum hanc perlegisset, dixisse gaudere se, quod Cicero non tam bonam pro ipso orationem habuisset; alioquin sibi contingere non potuisse, ut Massiliae exsilii gaudiis perfrueretur. Quod ad Senecam attinet, nonne Quintilianus nimio rigore eum accusat, quod "in philosophia parum diligens" fuerit ac "rerum pondera minutissimis sententiis" frangendo iuventuti" perniciosissima" exempla "dulcibus vitiis" abundantia praebuerit? Equidem sententiis alatis Senecae, quibus opera eius abundant, valde delector magnique eas aestimo ut sapientissime ponderatas, fortasse ea ipsa de causa, quod "exercere" possunt "utrimque iudicium" (Quint.Inst.or. X 1,131).
Nunc vero audire mihi videor te, Mercuri, exclamantem: "O Erice, Erice, quae mira cupiditas tibi est rerum peritis semper adversandi? Profecto Senecam Ciceroni praeferre meditaris?" Accedit, quod ipsius Ciceronis manes tibi succurrunt me ita alloquentes: "Erice, tu sententias alatas Senecae laudas? Num oblique contendere vis opera Ciceroniana iis omnino carere? Iam in prima orationum in Catilinam habitarum, quae nunc "in arena" stant, nonnullas sententias celeberrimas reperis, e quibus unam ipse in initio huius nuntii mutatis mutandis citavisti: 'Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?', 'O tempora, o mores!, 'Ubinam gentium sumus?', 'Perge, quo coepisti', 'Cum tacent, clamant' etc."
Utri igitur nomisma aureum dederim? Fateor me saepe ab aliorum communi opinione digredi velle, ut iis, qui e certamine inferiores discedere videntur, subsidium feram. Exceptio confirmat regulam: hoc in duello ego quoque victoriam Ciceroni deberi censeo. Qui nisi orationibus in Catilinam habitis de re publica Romana conservanda optime meritus esset, veri simile est posteriorem cursum historiae longe alium evasurum fuisse, atque evasit - omni civitate in summam perniciem et anarchiam redacta Senecae fortasse numquam occasionem futuram fuisse Epistulas morales ad Lucilium scribendi? Vale!
Ericus Palmén