Quid agitur in mundo? - Forum politicum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Iulia on Lun 13 Sep, 2004 21.31

Iulia sodalibus, imprimis Gastoni sal.

Assentio tecum, Spartace potentissimos saepe esse crudelissimos: In Ciceronis De Re Publica III, 23 legas: "nam cum de tribus unum est optandum, aut facere iniuriam nec accipere, aut et facere et accipere, aut neutrum, optumum est facere, impune si possis, secundum nec facere nec pati, miserrimum digladiari semper tum faciendis tum accipiendis iniuriis." Ex eo sequitur, ut semper, si unus plurimum valeat, is tendat alios opprimere. Solum, si plures habes aequa potestate, alius alium temperare potest. Id valet in omni historia mundi: Athenae in foedere maritimo, nobiles in agricolas aevo medio, per revolutionem francogallicam primum nobiles in agricolas, tum agricolae in nobiles, denique napoleoniani in alios, et novissimum Americani in Iraquianos. Ob eam causam gubernationes ita facta sunt, ut plures habeas potestates, scilicet legislativa, executiva et iudicativa, ut alia aliam moderare potest nec una alias opprimant.
Plerasque controversias illuc reducere potes, quia semper altera pars putat se - aliquo modo - impune alteri posse iniurias facere. Dum ergo hoc modo fungantur homines, semper habebimus bella, et pro dolore non video homines hoc aspectu posse mutari.

Vale.
Gottingae, Id. Sep.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 13 Sep, 2004 23.40

Ehem! Carissima Iulia, sit venia verbo, sed quasi opus Caroli Marx legerem... :wink: bellum classium... :D
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De Turcis et ceteris

Emitteby Herimannus on Mart 14 Sep, 2004 1.17

Herimannus amicis omnibus sal. dicit

Quanta vis animi brevi interrogatione Marci nostri suscitata est!
Rationes Mercuri intellego sed eis non communico: nam, ut ais, hodiernis non praeteritis factis iudicandum est a moderatoribus Unionis Europaeae, et si hodiernas res libera mente observes, sic adfirmavi, aliquot lustra intercurrent antequam res publica Turcorum Unionem inire possit. Sed in omnium gentium factis saeva facinora leguntur: ut symbolum huius rei considera fratris caedibus Iudaeorum et Romanorum historias ambas (dubium: rectius ambo?) coeptas esse. Quid nos Italici de Francogallis Hispanis Austriacis censere debeamus, qui patriam nostram dilacerarunt et diripuerunt, servorum mentem (quam hodie etiam conspicere possis) undique spargentes? Quid de Germanis? Illos populos tamen valde diligo (quamquam Hispanos perpaucos cognoverim) et multi Italici diligunt, latamque Europae patriam plerisque concivibus meis grata est.
Tibi vero concedo, Mercuri, minus gratam gentem Turciae Italicis esse.
"Marxisticae" (absit iniuria!) sodali nostrae Iuliae late consentio.
Valete omnes et somnus suavis nos omnes eripiat!

Novocomi, postridie Idus Septembres.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Spartacus on Mart 14 Sep, 2004 16.47

Spartacus S. D. Iulae

Recte iudicavisti, Iulia, ut reor, de potentibus nationibus earumque crudelitate. Ne plura dicam, praeter haec:

Illud quod dixisti in epistula praeterita numeri 1363, mi Iulia, quamquam egomet ipse nihil de hoc themate iam pridem commentavi, atque re vera ille vir optimus Gastón nuncupatus in epistula numeri 1358 istud quidem fecit, omnino libenterque tibi assentior!!!

Optime valeas!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 14 Sep, 2004 21.41

Mercurius omnibus s. d.

Equidem haud inficias iverim et a nationibus Europaeis plurima facinora crudelia olim commissa. Ceteroquin haud referunt acta antiqua: ut in mea epistula scripsi, "non me fugit Unioni moderatoribus haud praeterita, sed praesentia esse consideranda, cum de Turcia Unioni admittenda consulunt". Lex autem ista de adulterio rebus praesentibus est adnumeranda, quae a principiis democratiae Europaeae longe aliena esse mihi videtur. Ceterum etiam ex hac re intellegi potest islamicum fundamentalismum in Turciam irrepsisse, et iam in senatu saevire. Qua de re Turciam ab Unione arcendam esse puto, donec fundamentalismum penitus exuat. Valete. Transaquinci, d. XVII. Kal. Oct.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De civitatum condicionibus apud Marx et alios

Emitteby Iulia on Mart 14 Sep, 2004 22.37

Iulia omnibus, imprimis Mercurio s. d.

Traxi sententiam meam potius ex operibus Sallustii et Ciceronis quam e Carolo Marx, et si aliquid simile Marx opinioni evenerit, sunt tamen maiores differentiae. Cicero regnum optimum statum rei publicae putaretur, nisi posset in dominationem converti. Ob eam causam laudat eum rei publicae statum, qui modice e tribus generis commixtus est. In ea civitate autem habes partes, quae aliae alias temperant. Nihil aliud dixi in epistula mea.
Sallustius saepius disserit virtutes Romae multum plus valuisse, dum Carthaginem habebant aemulam, et avaritiam cum omnibus aliis vitiis et denique cum bello civili solum post Carthaginem deletam invadisse, quia causa defuit collaborandi. Dum ergo habet civitas inimicum, constent cives oportet, ut in necessitate possint gerere rem. Cum caedit inimicus, incipiant cives inter se discordiare. Quod vides non modo exemplo Romae, sed etiam nunc - dum habebimus Bellum Frigidum, et nationes orientales et occidentales consteterunt, nunc plerique Europaei et Americani dissentiuntur; per bella in Afghanistam et Iraquiam maxima pars Americanorum favuit praesidenti, nunc autem multi sunt, qui non probant bella, et incertum est, utrum Bush vincat in electionibus an Kerry.

Res oeconomicae florent, si omnis suo lucro pecuniam suam potest augere. Cum autem homines viribus ingenioque inter se differrunt, oportet alios plus aliis ferre, ex quo fiat, ut pluras classes opulentiae habemus. Usque hic omnes dicunt idem, sed nunc differuntur opiniones:
Marx putat esse pugnas inter classes, donec denique omnes sint pares. Quod autem non potest fieri, nam si omnibus eandem des copiam pecuniae, nullus est impetus laborandi et itaque nulla oeconomia. Ceterum oporteat esse aliquem, qui videat, ne quis nimium accipat divitiarum, et denique omnis res publica debere habet gubernationem, cuius magistratus certo temporis spatio super aliis sunt. Sed tu haec melius scis quam ego.
Platon proponit, ut ii, qui minime afficiuntur talibus vitiis, ergo philosophi rem publicam gubernent. Non ergo conatur tollere differentias, sed pro cuiusque facultatibus dat hominibus potestatem. Expertus est in Sicilia, non funxit.

Si paululum novisti res oeconomicas et theoriam ludi, fortasse notum tibi est dilemma captivorum: Duo captivi debent enuntiare, sed non habent facultatem colloquendi. Si ambo negant, uterque unum annum in carcere manebit, si confitentur, tres annos. Si uter negat, uter confitetur, is libertus est, alter per decem annos captivus erit.
A ergo cogitur: Si B negat, mihi melius est confitear, et si confitetur, melius mihi est confiteri. Confiteatur ergo.
Eandem rem habes in re publica, et idem dicit Cicero loco a me citato. Ergo oportet esse duas partes, ut exitus boni, id est 1;1 aut 3;3, eveniant. Si unam solum habes partem potentem, ea semper sibi optimum eligat, id est 0;10, et eo alios opprimat.

Sed hactenus, et ignoscite longiorem meam epistulam. :oops:
Valetote.
Gottingae, a. d. XVII Kal. Oct.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Mart 14 Sep, 2004 23.15

M. Favonius sodalibus sal.
Nolo esse longus: Prorsus tibi, mi Mercuri, assentior.
Quod autem ad doctrinam Mahometanam attinet, legendum esse censeo Jacobi Burckhardt librum, qui inscribitur „Weltgeschichtliche Betrachtungen“ („Meditationes historiae universae“), imprimis caput III 2 :shock: .
Valete. XVIII Kal. Oct.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 15 Sep, 2004 11.34

Mercurius omnibus, imprimis autem Iuliae ac Marco suo s. d.

Mi Marce, libenter opus Burckhardti legerem, nisi illud bibliothecae meae deesset. In florilegio autem II. a te fundato partem illam (cap. III. 2.) in Latinum convertere, aut argumentum eius in hoc colloquio nobis explicare potueris.
Carissima Iulia, timeo, ne meis verbis te offenderim. Ignosce mihi quaeso! Iocum feci plane insalsum. Nihil equidem est, quod me excusare posset, nisi quod nobis, qui in Europa orientali vivimus, marxismus maximo in odio est, cum istius vitia plurimos annos patiebamur. In tuis enim litteris multa erant, quae dogmata Marxi mihi in mentem revocarent. Vale ac valete. Transaquinci, d. XVII. Kal. Oct.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Quid Jacobus Burckhardt de religione Mahometana scripserit..

Emitteby Marcus Favonius on Merc 15 Sep, 2004 17.26

M. Favonius sodalibus, imprimis Mercurio sal.

Te auctore, mi Mercuri, sine mora Jacobi Burckhardt „Meditationes historiae universae“ (1905) de forulis deprompsi.

Burckhardt haec fere scribit (brevissimo huic ignoscite argumento):

Omnem religionem, si nullus adhibeatur modus, id agere, ut rem publicam et cultum humanum civilemque servum suum faciat vel potius in vincula coniciat.
Imprimis religionem Mahometanam tam „curtam“ tamque „aridam“ esse atque „exilem“, ut cultui humanitatique potius nocuerit quam profuerit. Cuius doctrinae sectatores, ut qui unum deum esse Mahometumque eius esse prophetam rigidissime affirment, impotentissimae favere dominationi. Qua autem theocratia impediri, ne res publica progressus faciat, ne iura legesque ad temporum condicionem accomodentur; cui enim rei obstare „miserum coranum“. Ex quo ortam esse „superbiam diabolicam“: Mahometi enim sectatores adversus homines populosque prophetam aversantes - bellis saepe pro religione susceptis - arroganter se gerere et contumaciter.

Hactenus Burckhardt (III 2). Haec verba nescio an etiamnunc valeant :roll: . Quid vobis videtur?

Valete. XVII Kal. Oct.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Merc 15 Sep, 2004 19.16

Iulia Mercurio sal.

Non me offendisti verbis tuis, et ex "emoticone", quo usus es ( :wink: ), quisque videre potest tibi non esse in animo me offendere.
Sed iam ubi Spartacus dixit in florilegio se mirari me diligere Catullum, qui plenus esset odio mulierum, et ita me provocavit ad responsum, cognovi me in talibus condicionibus optimas scribere epistulas. Quam ob rem ita tibi responsi, quia diligo scribere nuntios bonos. :D

Quod atinet ad Burckhardem, non puto ullam religionem per se ipsam esse malam - etiam nunc advertamur solum ad illos Mahometi sectatores, qui bellum sanctum putant esse gerendam, et non videmus alios, qui numero illus primis longe antestant et qui violentiam vehementer recusant. Ceterum in omnibus religionibus - saltem monotheisticis - oriri potest fundamentalismus
Nondum legi Coranem, sed non imaginari possum ullam religionem, quae ita bella propaget, ut faciunt fundamentalisti. In "mille et uni noctibus" quidem, quamvis persaepe dicitur religionem islamicam optimam esse et solam veram, tamen unam solum inveni fabulam de bello sancto, complures autem, in quibus Iudaei et Christiani haud mali describuntur. Una etiam agitur nonnisi de homine Iudaeo ita pio, ut nubem habeat a Deo gratam, quae semper super eo agitur, ut in umbra possit esse Iudaeus.
Magister quidam meus in schola olim comparationem fecit: Religio islamica anno DCXXII orta nunc habere circiter MCD annos. Anno MCD quid fecerit Christianitas? Expeditiones sacras in Hierolsolymam non multos annos ante esse factas, et saeculo sequente in America coepisse Indianorum trucidationes. Fortasse ergo essse solum gradum in progressu religionum - saltem monotheisticarum -, ut oriatur fundamentalismum.
Sed hactenus, alio vocor. Valete.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

De Islamica religione

Emitteby Herimannus on Merc 15 Sep, 2004 20.21

Herimannus amicis sal.d.

Islamicam religionem non tantopere cognovi, ut opinioni Jacobi Burckhardt assentire aut dissentire possim. Reputo tamen plura centena milia hominum religionem hanc pie nec violenter colere, alioquin centena milia terroristarum orbem totum incenderent!
Araba quendam religiosum virum vidi olim per televisificum apparatum de Deo et cultu spectatores monentem (videlicet non Arabum sed Anglorum lingua loquentem): mihi catholico visus est certissimus per sollemnia orationes iter ad patriam prophetae homines salutem adepturos esse, id quod Christianis non sufficit. De vi et caedibus nihil.

Valete!

Novocomi, a. d. XVII Kal. Octobres.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 16 Sep, 2004 0.13

Mercurius Marco ceterisque s. d.

Verba Burckhardti etiam mihi nimium severa esse videntur, quae ira et studio haud carere censuerim. Islamismus non est "demonizandus", ex praeiudiciis enim odium gignitur. Dicet nunc aliquis: "Quid? Num fundamentalismum islamicum tolerare debeamus?" Minime. Statum islamicum Unioni haud prius esse admittendum existimo, quam status ille iura legesque nostra Europaea approbet eisque se accommodet. Europa enim nostra est, et quod maiores nostri construxerant, nobis summa ope servandum est, ne forte demoliatur. Vale ac valete. Transaquinci, eadem die.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Iov 16 Sep, 2004 10.56, edited 1 time in total.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 16 Sep, 2004 8.49

Marcus Mercurio sal.
Ut paucis dicam: Iterum fieri non posse gaudeo, quin tecum sentiam. Ratio locuta, causa finita.
Vale. XVI K. Oct.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 16 Sep, 2004 10.54

Mercurius sodalibus s. d.

Causam vere finire possumus, quia hodie e machina radiophonica edoctus sum in Turcia legem illam de adulterio propositam codici iuris Turcici non esse insertam. Sunt, qui ob minas Unionis gravissimas illud proiectum legis a Turcicis senatoribus tandem deletum esse suspicentur. Unio ergo vicit (?). Valete. Transaquinci, d. XVI. Kal. Oct.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 16 Sep, 2004 18.44

Radio locuta, causa finita... :lol: :lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron