by Iulia on Lun 04 Oct, 2004 21.52
Iulia Bernardo, Herimanno ceterisque sal.
Si ad facta candidatorum spectamus, primum oportet nos videre Iohannem Kerry non habuisse aequam facultatem agendi quam Georgius Bush et ita non tanta bona nec tanta mala gerere potuisse quam praesidens.
Multi Europaei etiam reprehendunt Bush esse nimium indoctum. Dicunt ante ictus in New York eum non scivisse in qua parte mundi sita esset Afghanistania, et novi paginam interretialem quandam, in qua colliguntur crimina eius in linguam Anglicam.
Deinde plerisque Europaeis placet, ut Kerry nolit omnia solum et contra consilia Unionum Unitarum facere.
Quod attinet ad finem belli, volunt Europaei, ut Americani potestatem suam supremam reddant Unionibus Unitis, ut copias multinationales in Iraquiam mittentur nec omnia pendeant ex Americanis.
Non autem audivi ullam certam rationem imponendi bello finis. Neque enim possunt aut volunt Americani se omnino recipere, quia esset calamitas, neque omnia omnia possunt procedere ita, ut nunc est, quia tum Iraquia numquam posset esse res publica stabilis, cum semper essent, qui oppugnent Americanos. Oporteret esse aliquis, in quem omnes Iraquianos vel saltem pars multo maxima habeant fidem maximam, sed is certe non est praesidens Bush nec, ut suspicor, ullus alius Americanus aut Europaeus occidentalis. Cum autem terroristis constantiter obsides capientibus difficilius videtur ullam personam invenire, qui talia possit praestare.
Opus est aliqua re, quae efficere potest, ut etiam terroristae putent omnia posse bene evenire etam in democratia. E.g. valde gavisa essem, si grex pedifollicus Iraquiae ullam medaillam assecutus esset in ludis Olympicis. Germanis enim maximi ponderis fuit victoria in certaminibus pedifollicis mundialibus anno millesimo nongentesimo quinquagintesimo quarto (1954), quia ostendit mundo, quae Germani etiam tum potuerint efficere et ita reddidit iis fiduciam sui. Talibus rebus nunc opus est in Afghanistania et in Iraquia.
Danda est Iraquianis facultas, ut ipsi res exstruant, ut gaudere possint de rebus, quae ipsi effecerint, sed non est admittendum terroristas ita pergere perterrere cives.
Quomodo ea assequi possint, nescio, sed scio nullam aliam esse rationem, quam ut Iraquiani sentiant se ipsos exstruere civitatem suam.
Valete.
Gottingae, a. d. IV. Non. Oct.