by Ericus Palmén on Lun 21 Mart, 2005 11.07
Ericus Palmén Lucio Umbrio s.d.p.
Elocutiones A PRIORI et A POSTERIORI sunt termini philosophiae mediaevalis; veri simillimum est Romanos antiquos, si tales elocutiones invenissent, potius A PRIORE et A POSTERIORE scripturos fuisse. In multis mediaevalibus documentis Latinis occurrunt similes formae ablativi singularis comparativorum, quod evidenter analogiae gradus positivi tribuendum est. Cum enim e.g. ablativus singularis adiectivi BREVIS esset BREVI, aliquis ex hominibus mediaevalibus, qui lingua Latina iam non pro sermone patrio utebantur, perperam conclusisse videtur etiam in comparativo ablativum singularem in -I exire debere: BREVIS: BREVI ---> BREVIOR: BREVIORI, ac paullatim evenisse, ut haec mutatio morphologica invalesceret. Vale!
Ericus Palmén