by Rhumak on Ven 29 Mai, 2009 23.24
Omnibus risuris salutem.
Quidam Plutone admittitur ut vivus visat Avernum. Huic Pluto vult monstrare quomodo ordinetur mundus mortuorum et iussit umbras duobus in agminibus disponi; alterum eorum, qui mulieribus in vita imperaverint, alterum eorum, qui uxoribus suis semper oboedientes potius nupserint quam duxerint: cum autem in priori agmine unus homo esset, dum in altero ceterae umbrae virorum essent congestae, ille qui visebat Avernum adit illum unum prioris agminis eumque sciscitavit qua de causa in illo agmine consedisset: huic ille: "Hoc feci, quia uxor mea me id facere iussit..."
Valete!
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)