Iulia cum omnibus tum Marco Favonio ac Spartaco s.p.d.
Primum mihi dicendum est, mi Spartace, me tecum plane assentire.
Recte indicas bella cum aliis de causis tum saepe religionis causa agi, tamen raro nonnisi propter religionem aguntur. Religio potius a bellatoribus causa praelata est, cum reapse de potentia divitiis auctoritate pugnetur. Constat ergo causam veram bellorum non esse religionem, sed avaritiam, cum bellatores saepe religionibus aut aliis rebus plus minusve vilibus utantur bellandi occasionibnus.
Quod attinet ad hominem bona malaque commiscentem addere possum Senecam ut alios philosophos censere hominem semina divina continere eaque idem esse atque virtutem. Bonum et divinum in homine esse animum, corpus autem a voluptatibus seductum mala proferre. Quod oporteat animo subicere, si velit bonum fieri virtutemque assequi.
Bene vale.
a.d.VII Id. Iun. e Saxonia Inferiore.