Facete dicta aut facta

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby noricus on Mart 14 Aug, 2007 13.59

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 12.09, edited 2 times in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 14 Aug, 2007 15.21

Mercurius omnibus suis sodalibus ridentibus s. d.

Maxime mihi placent ioci a te allati, amici! Et quod ad iocum tuum, norice, in quo de magistris illis agitur, illum in foro quodam hungarico iam recitavi, latine et hungarice (te esse eius auctorem admonere non oblitus):

http://forum.origo.hu/topik.jsp?id=52032

(vide nuncium nr. 1852)

Nunc et ego iocum vobis:

Duo amici in platea inter se cum conveniunt, unus "salve!" inquit "ut valet tua uxor?" et, cum in memoriam sibi revocatum sit uxorem amici sui iam annis quinque ante esse mortuam sepultamque, celeriter addit: "estne illa adhuc in eodem coemeterio?" :D

Valete

MH
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Rhumak on Ven 17 Aug, 2007 16.11

Salvete quicquid est domi cachinnorum!

Narratiunculam foediusculam de Berlusconi:

Aliquando Berlusconi reginam Britannorum Elisabetham visuit. Ista Silvio regiam suam biga ostendenti, alter equorum desubito pepedit: pepedisse dixi, aut siquid verbi sonorius esse posset, puta dictum: ad summam, trotototom, crepitu tanto, quantus nonnisi superbo admissario dignus esset. Regina ineffabili verecundia involuta rubescens "Ignoscas" susurravit. At illi humaniter Berlusconi "Nil est - respondit - cedo quod id equom fecisse rebar!"...

Valete!
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: Facete dicta aut facta

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sol 13 Iul, 2008 10.31

Libro vetere inspecto in hoc incidi facete dictum:

Vir quidam virgine clauda in matrimonium ducta ab inimicis ob imprudentiam irrisus Atqui inquit non eo illam ego duxi, ut cum illa venatum irem.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: Facete dicta aut facta

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 13 Iul, 2008 12.41

Mercurius sodalibus s. d.

Chachinnum maximum mihi moverunt ioci a vobis ad litteras mandati! Eheu, num Berlusconi tantopere agrestis rudusque sit? :D :D Quod ad puellam claudam, et ille iocus mihi placuit, et in memoriam mihi revocavit aliam anecdotam:

Cum symphoniaci Hungarici "Hobo Blues Band" nominati cantorem requirentes musicum excellentissimum unipedem sive altero pede privatum Gyulam Deák "Bill" visitavissent, vitio corporis eius ab uno symphoniacorum reprehenso alius "mehercle" inquit "non bellatorem pedifollicum quaerimus!" :D

Valete! Budapestini, a. d. III. Idus Iulii.

PS: quid, quaeso, Marce, in tua imagine est?
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Re: Facete dicta aut facta

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sol 13 Iul, 2008 13.41

Marcus Mercurio optimo amico suo Hungaro s.d.p.
Partem conspicis lapidis*, qui exhibetur Noviomagi: magister est duobus circumdatus discipulus. Quod ad Noviomagum attinet, lege quaeso, quid Ausonius scripserit in Mosella (10sq.):
Et tandem primis Belgarum conspicor oris
Noiomagum, divi castra inclita Constantini.

Quam felicissimum tibi precor diem Solis.
III Id. Iul. Ex Quirini Campo.

-------------------------------------------------------------------------------
* http://www.neumagen-drohn.de/Bilder/kastelldenkmal-8.jpg
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: Facete dicta aut facta

Emitteby Iulia on Sol 13 Iul, 2008 13.59

Iulia Marco Mercurioque sal.
Gratias pro avataris tui explanatione, optime Marce. At cuius imaginem tu elexisti, Mercuri? Num Matthiae Belii?
Valete!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Re: Facete dicta aut facta

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 13 Iul, 2008 14.08

Mercurius Iuliae s. d.

Ita :) Ille enim tam maximo honore apud me est, ut nil dubitarim eius imaginem eligere. Ibidem, eodem die.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Re: Facete dicta aut facta

Emitteby Iulia on Sol 13 Iul, 2008 15.38

Gratias, quod curiositati meae satisfecisti! :D
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Re: Facete dicta aut facta

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 13 Iul, 2008 16.51

Merurius Marco suo s. d.

Ceteroquin, imago ista in tam minimam formam redacta gorillam quandam sedentem ostendere mihi videbatur... :oops: Ignosce mihi quaeso meam ignorantiam! :shock: :roll: Ibidem, eodem die.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Re: Facete dicta aut facta

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sol 13 Iul, 2008 18.01

gorillam... sedentem

Facetissime dictum, mi optime amice! :lol: Sed prorsus nescio, quomodo imaginis forma amplificetur. Quis consilio me iuvabit?
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: Facete dicta aut facta

Emitteby Iulia on Sol 13 Iul, 2008 22.27

Iulia Marco suo sal.
nescio, num id fieri possit, quoniam imagines certam magnitudinem excedere non possunt. Ipsa aliquando imagine quadam uti volebam, neque feci, quia tam pusillam eam reddere oportebat, ut nihil iam in ea cerni posset, ergo consilium mutavi aliam imaginem eligens, scilicet decem marcarum, quippe quae Carolum Fridericum Gauss principem mathematicorum Gottingensem ostenderet, quam postea autem repperi solum Germanis aliquid significare - ut breviter dicam, Amicus quidam eam imaginem omnino prave interpretatus pro sene foedaque matheseos magistra me habebat. Ea de re adhuc iocamur. :lol: Altera imago puellam iuvenem ostenderet, at - pro dolor - ...
Vale, valete!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Re: Facete dicta aut facta

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sol 13 Iul, 2008 23.01

Bene, bene, Iulia mea optima! Cuius autem auxilio, o di immortales, Mercurius noster ingentem suam inseruit picturam? Stupor me invasit... :mrgreen: Etiam atque etiam vale!
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: Facete dicta aut facta

Emitteby Iulia on Sol 13 Iul, 2008 23.12

Itane tibi placet, optime Marce, ut ego nunc habeo? si ita, tibi mittam.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Re: Facete dicta aut facta

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sol 13 Iul, 2008 23.21

Placet, optima. Gratias maximas! :D
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron