LECTIO MAGNA

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Ericus Palmén on Ven 08 Iul, 2005 12.43

Ericus Mercurio s.d.p.
Valde gaudeo, amice, quod litteras meas benigne accepisti. Has, si Finnicam rationem horarum respicimus, quae Grenvicensem praecedit, hodie demum ad te miseram – id est hora 00.36 sive sex et triginta minutis post ”lineam letalem” ( = mediam noctem). Emissis litteris cura levatus suspiravi, cum in area nostra eae Nonis Iuliis hora 10.36 post meridiem advenisse nuntiarentur; deponere igitur me posse metum, ne sero venienti mihi ossa tantummodo assignarentur. Occasione utor corrigendi paragrammatis, quod in litteras meas irrepsit; scribere enim volui: ”amor intere Aeneam et Didonem” (non: ”...Didoneum”).
Amoto ioco: indicem meum exarans identidem dubitabam, quod opus Latinum primo, quod secundo, quod tertio loco et deinceps ponerem; e singulis enim operibus unumquodque habet merita adeo sui generis, ut difficillimum videatur diiudicare, cui eorum nomisma aureum, cui argenteum, cui aheneum par sit concedere. Tandem conclusi in hac re ipsum nobile certamen maioris esse momenti quam ordinem nomismatum, id est nostrā plurimi interesse, ut noscamus, quaenam singuli Latinitatis amici peculiaria merita in operibus a se electis admirentur. Ego saltem ex iis, quae in hac area alii de scriptoribus Latinitate usis disseruerunt, complura me addidicisse fateor.
Arduam mihi quaestionem ponis: utrum duorum libellorum philosophicorum Ciceronis, Catonem Maiorem de senectute an Laelium de amicitia, alteri anteponam, cum ambobus parum spatii praesto sit. Fortasse Laelius exiguo votorum discrimine victoriam reportat; in hodierno enim mundo, variarum inimicitiarum – eheu – tam pleno, plurimi rēfert amicitiam internationalem, quantum possumus, colere et sustentare, cui proposito etiam area nostra colloquiorum Latinorum inservire studet. Quam optime valeto!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Marcus Favonius on Ven 08 Iul, 2005 14.58

Marcus sodalibus, imprimis Mercurio suo s.p.d.
Magnifico operi abs te, mi Mercuri, egregie incohato Ericus, patronus noster doctissimus, coronam hodie imposuit, qua maior atque illuminatior effingi non potest; binae enim litterae eius recentissimae adeo doctrinae humanitatisque sunt plenae, ut nemo sit, quin maxima afficiatur admiratione. Nunc vero corde :roll: inquieto exspectamus, quomodo nuntii tam varii tamque diversi a te percenseantur.
Optime valete. VIII Idus Iulias. Crefeldiæ.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Epistolis Obscurorum Virorum

Emitteby Marcus Favonius on Sat 09 Iul, 2005 13.50

M. Favonius Erico Palm
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Sat 09 Iul, 2005 14.16

Iulia Gastoni sal.

Nuper et ego Ciceronis orationes legi in Catilinam, quae non mimina me affecerunt voluptate. Quanta claritate, quanta verborum auctoritate sunt scripta! Praesertim in prima oratione nonnullos inveni sententias claras, quo quoque gavisa sum - semper gaudeo, si aliquo loco nota invenerim. Sed maxima vere admiratione me hae orationes impleverunt, cum animadverterim qua diligentia, qua scientia et providentia rerum, quo ingenio civili Cicero illum tractavit Catilinam et condicionem rei publicam sane difficillimam. Certe, legi Sallustii "Catilinae Coniurationem", sed quanto minutius, quanto propius rebus cognosci potest ingenium ille Ciceronis ex ipsius orationibus eodem tempore habitis! Certe, utile est Sallustium legisse ad condiciones coniurationis et personas cognoscendas, sed longe me Cicero plus commovit.

Nonne et tu similia putas?

Vale!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 10 Iul, 2005 20.30

Mercurius sodalibus s. d.

Gravissimas difficultates mihi in punctis computandis ac nunciis nostris vere diversissimis percensendis mihi superandas fuisse scitote. Quibus difficultatibus impeditus non decem, tantum septem opera, quae in periodo certaminis prima plurima puncta tulerunt, vobis declarare possum. Quae fuerint illae difficultates, ex sequentibus apparebit.

Periodi primae IX participes fuerunt (sine ordine: Marcus, Iulia, Lucia Aurelica, Tiberis, Soter, Herimannus, Ericus Palmén, Gaston et ego). In summa opera 55 proposuimus. E quibus opera VII plus quam duo puncta tulerunt (in ordine alphabetico):

I Horatii Carm. III. 9.
II Livii Ab Urbe Condita Libri
III Lucretii de rerum natura libri VI
IV Senecae Epistulae Morales
V Taciti Annales
VI Vergilii Ecloga I
VII Vergilii Aeneis


:roll:

Duo puncta tulerunt opera XI. Unum punctum tulerunt opera XXXVII.

Nunc iam intellegere potestis, amici, quibus de causis nonnisi opera VII tibi tamquam victores primi proelii enuntiare potuerim. Sed non haec est una causa. Cum regulas ludi instituerem, oblitus sum rei maximi momenti: et quidem, quod maxima perturabatio in ludo oritur, si et libri integri carminum, et carmina singularia nominari possint. Exempli gratia: plurima puncta Catullus a nobis accepit, sed in periodum secundam nullum carmen Catullianum pervenire potuit. Fuerunt enim, qui unum alterumve carmen eius eligerent, ac fuerunt, qui simpliciter Catulli carmina omnia.
Quid faciamus? Ego censuerim regulam novam esse introducendam, scilicet quod non licet libros integros carminum, tantum carmina singula designare. Primum in hac re nobis consulendum; de ceteris postea. Valete. Budapestini, d. VI. Idus Iulias.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De dilectissimis operibus

Emitteby Herimannus on Sol 10 Iul, 2005 23.35

Herimannus Mercurio ceterisque amicis sal.

Quamvis Catullum mihi carissimum evanuisse doleo, tibi confiteor, Mercuri, me verbum "opus" quo usus es ab initio sic intellegisse, ut quod quisque ita appellare statuerit citare posset, nullo modo praefixo. Citavi enim totum librum Confessionum Augustini, citavit aliquis singulum distichum Catulli "Odi et amo ... ". Te ergo ad ludum (ludum!!!) perficiendum exhortor, alioquin "ab ovo" iterum renovandum.

Versus Horatii per interrete requirens hanc inscriptionem forte inveni, qua audiuntur aliquot carmina Latina et Graeca.
http://www.vicoacitillo.it/senecio/sonora.html

Valete!

Novocomi, a. d. VI Idus Iulias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Marcus Favonius on Lun 11 Iul, 2005 0.29

M. Favonius Mercurio suo Hungarico ceterisque sodalibus pariter omnibus s.
Negotium hercle difficillimum tanta cum cura atque diligentia transegisti, amplissime mi amice, ut nemo nostrum sit, quin grato te animo admiretur summaque perfundatur voluptate. Septem opera declarasti, eaque maximi ponderis: quinque septimae in numero librorum integrorum: optime, optime! Tamen hoc demisse ex te quaerere ausim: Cur opera „in ordine alphabetico“ exhibes? Nonne oportet declarari, quot cuique puncta attributa sint?
Nunc ad aliam rem, qua iam inde ab ludi initio me perturbatum esse confiteor.
Equidem, cum verba tua legissem „Nil dubium est, quin pluribus vestrum nota sit illa aemulatio librorum televisioria, quae ... Hungarice ... A NAGY KÖNYV vocatur“, satis apparere putavi ludum ad nihil aliud nisi ad libros integros pertinere, non ad locos ex auctoribus electos. Sed nescio an erraverim.
Utcumque se habet res, Herimanno, doctissimo amico nostro Italico, prorsus assentior: Pergamus ergo, ut coepimus, mi Mercuri! Novam regulam introduci minime oportet. Iuvat enim ludo interesse libero neque ulla regula severiore implicato.
Curate, ut valeatis. V Id. Iul. Concubia nocte.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Gastón on Lun 11 Iul, 2005 0.32

Gastón Iuliae sal.

Catilinae Coniurationem adhuc non legi, quia tum, cum legi Ciceronis orationes, haec Sallustii opera difficilis intellectu mihi erat (et fortasse est :oops:). Sed pro certo similia puto de Cicerone. Puto quoque Ciceronem et suos auscultatores non despicere et de suis debilitatibus certum esse atque verum loqui. Res omnes quae nunc non abundant.

Vale!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 11 Iul, 2005 1.04

Mercurius sodalibus, praecipue vero Herimanno Marcoque s. d.

Esto, sodales. Novam regulam non introducemus. Sed methodum ludi paullulum commutare necesse est, quia non habemus adhuc opera illa decem. Ecce quid excogitavi: in periodo secunda ex methodo originali duo opera illis decem per vota nostra adderentur (ita seriem operum XII componeremus); quod nunc ita mutare possimus, ut ex iis undecim operibus, quae tantum vota duo in periodo prima acceperint, quinque in hac periodo secunda eligantur. Ita enim series operum mutila in duodecim supplebitur (5+7): quod in votis erat. :D Suffragia vero ita ferenda: quod maxime cuilibet ex illis undecim placuerit, illis puncta undecim dato; quod post id sequitur, puncta decem etc. etc.
Seriem illorum operum XI cras vobis declarabo. Placetne vobis haec ratio ludendi? Valete. Budapestini, d. V. Idus Iulias. :D
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 11 Iul, 2005 10.40

Marcus Mercurio suo s.d.p.
Ne ludus perturbetur, mi amice, neminem de regulis decernere oportet nisi eum, qui ludum instituit eique praeest. [In lingua Germanica proverbii locum haec obtinet sententia: Multi coqui pultem corrumpunt.] Qua de causa mihi quidem placet illa ratio ludendi abs te mutata. Rem iucundissimam te molitum esse scito! :D
Agedum! V Id. Iul. Ad Cornicum Campum.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 11 Iul, 2005 12.01

Mercurius Marco suo s. d.

Illi Germanicae sententiae haec Hungarica simillima est: "Inter multas obstetrices infans amittitur." :lol: Vale.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby soter on Lun 11 Iul, 2005 12.36

Soter Mercurio et Sodalibus s.p.d.

Carissimi ac clarissimi,
ante omnia rursus laudare volo alacritatem ac studium optimi indefessique Amici Mercurii in ludo componendo et in difficultatibus expediendis.

Ut ludus procedere, tandem, possit, probandam habeo rerum enodationem, quam Mercurius in nuntio 3449 proposuit.

Volo, attamen, aliquid addere:

1) Verbum “operaâ€
Last edited by soter on Lun 11 Iul, 2005 14.56, edited 2 times in total.
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 11 Iul, 2005 12.48

PERIODUS SECUNDA

Salvete sodales!

In hac periodo ergo, ut in nuntio meo scripsi, praeter illa septem opera adhuc quinque nobis nominanda, quae in finali certamine inter se aemulentur. Quae opera quinque ex iis XI eligentur, quae duo vota in periodo prima acceperunt.
"Suffragia vero ita ferenda: quod maxime cuilibet ex illis undecim placuerit, illis puncta undecim dato; quod post id sequitur, puncta decem etc. etc." (citata e meo nuntio :D)

Ecce opera illa, quae a nobis duo vota acceperunt (sine ordine):

I Taciti Germania
II Augustini Confessiones
III Horatii carm. ad Leuconoen (I. 11.)
IV Ciceronis Cato Maior de senectute
V Sallustii liber de coniuratione Catilinae
VI Horatii carmina
VII Ovidii Metamorphoses
VIII Catulli carmina
IX Phaedri fabulae
X Gesta Romanorum
XI Ciceronis orationes in Catilinam


Nota bene ordinem integrum operum cuicunque ponendum, id est, singula opera vobis recensenda ac punctorum 1-11 ea aestimanda! Valete. Ibidem, eodem die. :D
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 11 Iul, 2005 12.54

Mercurius soteri s. d.

Quoniam in uno eodemque tempore, mi soter, nuntium scriberemus, observationes tuas circa ludum perpendere ac eis respondere adhuc non potui. Quod vespere non omittam. Vale. Ibidem, eodem die.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 11 Iul, 2005 13.47

Salve, illustrissime certaminis praeses!
Ne diu in dubitando conterar, ecce votum meum:

XI – Horatii carmina
X – Ciceronis Cato maior de senectute
IX- Ovidii metamorphoses
VIII – Sallustii de coniuratione Catilinae
VII – Taciti Germania
VI – Catulli carmina
V – Augustini confessiones
IV – Phaedri fabulae
III – Ciceronis orationes in Catilinam
II – Gesta Romanorum
I – Horatii c. 1, 11 (v. s. XI :!: )

Exspectatione me nunc torqueri scito :lol: . Vale.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron