Mercurius sodalibus s. d.
Gravissimas difficultates mihi in punctis computandis ac nunciis nostris vere diversissimis percensendis mihi superandas fuisse scitote. Quibus difficultatibus impeditus non decem, tantum septem opera, quae in periodo certaminis prima plurima puncta tulerunt, vobis declarare possum. Quae fuerint illae difficultates, ex sequentibus apparebit.
Periodi primae IX participes fuerunt (sine ordine: Marcus, Iulia, Lucia Aurelica, Tiberis, Soter, Herimannus, Ericus Palmén, Gaston et ego). In summa opera 55 proposuimus. E quibus opera VII plus quam duo puncta tulerunt (in ordine alphabetico):
I Horatii Carm. III. 9.
II Livii Ab Urbe Condita Libri
III Lucretii de rerum natura libri VI
IV Senecae Epistulae Morales
V Taciti Annales
VI Vergilii Ecloga I
VII Vergilii Aeneis
Duo puncta tulerunt opera XI. Unum punctum tulerunt opera XXXVII.
Nunc iam intellegere potestis, amici, quibus de causis nonnisi opera VII tibi tamquam victores primi proelii enuntiare potuerim. Sed non haec est una causa. Cum regulas ludi instituerem, oblitus sum rei maximi momenti: et quidem, quod maxima perturabatio in ludo oritur, si et libri integri carminum, et carmina singularia nominari possint. Exempli gratia: plurima puncta Catullus a nobis accepit, sed in periodum secundam nullum carmen Catullianum pervenire potuit. Fuerunt enim, qui unum alterumve carmen eius eligerent, ac fuerunt, qui simpliciter Catulli carmina omnia.
Quid faciamus? Ego censuerim regulam novam esse introducendam, scilicet quod non licet libros integros carminum, tantum carmina singula designare. Primum in hac re nobis consulendum; de ceteris postea. Valete. Budapestini, d. VI. Idus Iulias.
Veritate duce, comite labore.